Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus
Lūdus globāris
Persōnae:
Iūliānus, Augustīnus, Petrus, Paulus, Aegidius
Iūliānus, Augustīnus, Petrus, Paulus, Aegidius
Iūliānus
Diīs grātia, tandem ad prīmam hōram fēriās scholārum extorsimus, id quod nōbīs tōtō vix semel contingit annō, tam difficilem hunc sumus nactī praeceptōrem, quō tamen ad verbera & plagās nescio an tōta haec regiō faciliōrem habeat.
Augustīnus
Mihi hōc nōmine plūrimum, mihi dēbētis quicquid est isthuc fēriārum, quī nōbīs tam īnsignem, tam commodum repererim ōrātōrem, cui nī saxeus nī ferreus esset, negāre nōn potuerit.
Petrus
Vēra loqueris, atque eam ob rem omnēs tē amāmus plūrimum, vicissim tibi aliās (sī quid ūsus vēnerit) lubentēs benefactūrī. Sed ad lūdum properēmus. Dum enim loquimur, dum garrīmus, abit hōra.
Augustīnus
Isthuc rēctē, sed quod lūsūs genus magis placet
Paulus
Mihi nōn potest nōn maximē placēre, quō caeterōs dēlectārī cognōverō.
Iūliānus
Vidētis nē sodālēs iūcundissimī serēnum esse caelum, & ventōs omnēs ac tempestātēs resēdisse?
Augustīnus
Vidēmus, & proptereā magis libet in campōs & virentia excurrere prāta.
Iūliānus
Saeviente hōc aestū campōs relinquāmus aliīs, quī domī nōn habent, ubi corpus exerceant hortī interim nostrī erunt nōbīs campōrum locō, ubi ad stipitem ērēctum prōiicientēs, vīnī sextāriōs aliquot lucrifaciēmus in coenam, quae rēs nostrō magistrō duābus dē causīs haud erit (nī fallor) ingrāta: bibet enim nōbīscum immūnis & asymbolus, & sumptūs interim domī nūllōs faciet.
Paulus
Tū profectō nōn frustrā sapis Iūliāne, quī tibi sapis: in utrāque enim harēnā exercitātissimus es, quandōquidem & strēnuē pōtās, nec lūdis indoctē. Sed agite nunc fortūnam experiāmur. nam hīc lūdus nōn ab ūnō tantum, sed pendet ā plūrium dextrīs, & nōn rārō quī sit multum indoctus mittendī globī tantum officit, quantum caeterī prōsint ēgregiē doctī.
Augustīnus
Isthuc sīc habet, sed numerō sumus imparēs, ūnus igitur nostrum aliīs lūdentibus interim sedeat ōtiōsus, aut duōs mittat globōs oportet.
Paulus
Proinde faciāmus, quod in hōc lūdendī genere servārī solet, ut is quī prīmō iactū stipitī erit proximus, lūdī spectātor sedeat ōtiōsus. Sed nimisquam fortūnātus fuerit, cui tū contigeris in hōc lūdō socius.
Augustīnus
Quamobrem?
Paulus
Tū enim es omnium in certāmine mittendōrum globōrum doctissimus.
Augustīnus
Sed fortasse omnium īnfēlīcissimus.
Paulus
Nunc agite bonīs avibus rem aggrediāmur, ut scīre possīmus cui faveat, cui sit magis amīca fortūna, ego sī lubet mittam prīmus omnium.
Augustīnus
Estō tū prīmus omnium sī lubet. papē, stipitī proximus es. vērum sīc agēns, minimē tē stipitem, sed artificem probās, ita sī pergās, mē vīceris:
Paulus
Bonus profectō iactus est Augustīne, sed quī fortūnae magis dēbeātur quàm artī, id quod caeterī quoque sunt ostēnsūrī. Aha. Iūliāne, hunc bōlum mihi ē fa[u]cibus ēripuistī, sedēbis hōc lūdō spectātor ōtiōsus. At bene habet. Eiusmodī contigērunt sociī, ut bona spēs habeat animum meum victōriam esse nostram.
Aegidius
Quid? an putātis nōs ā fortūnā relictōs in hōc certāmine? vīdī plūs milliēs vīcisse quī omnium essent indoctissimī. Nē glōriāre priusquam vīceris. Penes quem sit victōria docēbit exitus, sed prīmum diffīniāmus, quota iactū cōnstābit victōria, quodque sit victrīcī partī futūrum brāvium:
Iūliānus
Sexterniō lūdum absolvet, pars prior victa prōnūntiābit quantī lūdētur, quī in scrobem hunc inciderit, in damnō erit.
Augustīnus
Placent lēgēs. Nōs, quoniam proximō iactū vīcimus, incipiēmus.
Aegidius
Quod nōbīs bene vertat. Age nunc sodālis, quanquam hī sunt vīribus superiōrēs, nōs operam dēmus ut animō vincāmus, quī nōn rārō īnferiōrī victōriam peperit, tū mitte prior, quanquam abbas māllēs, nōs sequēmur.
Augustīnus
Quid tibi vidētur is iactus?
Aegidius
Nōn malus hercule. Sed nunc ā nōbīs expectā meliōrem, dīxīn' hōc fore? Quid nunc ais Augustīne?
Augustīnus
Tē artificem probum esse, sed magis fortūnae favōre quàm perītiā. Paule nunc nōn omnis nostra spēs in tē sita est, hōc statū maximē est opus, ut arte pariter ac vīribus ūtāris. Nōn enim vīcerimus aliā viā, nisi dēpellās ā stipite globum, ut in scrobem incidat.
Paulus
Modīs omnibus adnītar, quanquam isthuc viciēs tentantī vix semel successerit.
Augustīnus
Haud indoctē mīsistī, vērum nōn favet nostrae partī fortūna.
Aegidius
Quālēs nunc tibi vidēmur Augustīne? vincimus duōbus, bonō sīs animō Petre, ita sī ter quaterve successerit, victōrēs abībimus, atque hōc victōria fuerit glōriōsior, quod tālēs vīcerimus artificēs.
Augustīnus
Praeproperē vōs quidem ante victōriam canitis triumphum. Quīn memineritis, ut bellī, ita lūsūs variam esse āleam.
Petrus
Ēn iactum Aegidī invincibilem.
Paulus
Canēs tū quidem mox aliam cantilēnam.
Petrus
Rēctē isthuc. Nam tū quidem rēctā ad scrobem properās, & nunc incidistī.
Augustīnus
Ignāve, quid ita mittis?
Paulus
Nōn nōvī melius. Quaesō nē succēnseās. Est aequō animō ferendum, quod mūtārī nōn potest. Tū nunc arte corrigitō, quod nōs errāvimus, sed quid isthuc est? Tū quoque ad scrobem properāns, nōs imitāris.
Petrus
Heus Aegidī, nunc praebē tē virum, euge successit, vōs nihil, nōs habēmus quatuor.
Augustīnus
Utinam tam sapientēs essētis, quàm estis fēlīcēs.
Aegidius
Sīve perītiā, sīve fortūnā nōn rēfert, modo contigerit vincere. Nunc Petre ostendāmus quī virī sīmus. Sī deinceps ita successerit, haud dubiē nostra est victōria.
Petrus
Per mē spērō nōn stābit, quō vincāmus minus. Nam successus addit animum.
Aegidius
Hōc vidē Augustīne. Etiam nunc animī quippiam, aut spem habēs ūllam? Rursus ad sīgnum maneō.
Augustīnus
Hōc plūs habeō speī, quō tū plūs glōriāre. Quamobrem nunc exprōmam quicquid in mē est artis. Quid glōriōsē nunc ais? Iam dēpulsus es.
Aegidius
Fateor equidem isthuc. Petre, ostende quàm sīs perītus aut fortūnātus.
Petrus
Cōnābor.
Augustīnus
Nec is prōfēcit quippiam. Paule, tē iubeō bene spērāre. Nam ambigere fortūna vidētur, utrī velit partī addīcere victōriam, profectō vincimus duōbus. quid nunc ais bone vir? habēmus tria.
Aegidius
Nōn ita est. Errās tū quidem.
Augustīnus
Nōnne prīmus lūdī iactus noster fuit? & modo accessērunt duo?
Aegidius
Sīc habet, quanquam parum tē iūverit. Nunc sī lubet ēiice, sī meus esset is globus, rēctā in scrobem īret.
Augustīnus
Neque nunc agit aliud. Quid hōc malī est? Nunquam equidem lūsī indoctius. Tū mī Paule fac circunspectius mittās.
Paulus
Cūrābō, melius est, at nōn multō.
Aegidius
Nunc mihi haud dubium est quīn vīcerimus. Ō socie, sīmus virī, atque istōs superēmus, hīc potiōrēs habeō, hīc vīcī.
Petrus
Vīcī & ego, noster hīc lūdus est. Hodiē didicistī Augustīne, quàm sit plērunque stultum artī nimium fīdere in eō lūdō, quī fortūnae plūrimum subiacet.
Augustīnus
Aequō animō ferendum est mihi.
Aegidius
Quandō nōs victōrēs, vōs victī estis, dēfīnīte quantī velītis lūdere.
Augustīnus
Ut pars victa duōs vīnī sextāriōs pendat victrīcī.
Aegidius
Placet, superest igitur ut sortiāmur partēs.
Augustīnus
Fīat, spērō mihi hōc lūdō futūrās fēriās.
Aegidius
Isthuc certum est, nisi quis alius tē dēpulerit.
Augustīnus
Nōn putō tē tantum esse artificem.
Aegidius
Nunc tē dēpulī, neque alius hodiē propius accesserit, fēriābor igitur, ego spectātor sedēbō hīc in viridī grāmine.
Augustīnus
Nunc omnīnō parēs sumus, itaque sī vidētur trēs lūdōs coniungēmus, posteā itūrī ad compōtāciunculam. haud enim iūcundum est ita lūdere, ut corpus fatīgētur.
Aegidius
Nihil equidem recūsāverim, modo contingat ad ultimum fēriārī.
Augustīnus
Permittimus, interim tāliās parā, quibus īnscrībās errāta singulōrum.
Aegidius
Isthuc oppidō quàm libenter faciam.