Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Prīmus

Dialogus

Persōnae:
Artemōna, Parasītus, Dēmenetus, Argyrippus, Philēnium
Artemōna
Quid ais? marītum hīc meum pōtitāre ūnā cum fīliō, et amīcē argentum dedisse, idque praesente fīliō?
Parasītus
Nihil crēdis mihi posthāc Artemōna, sī mendācem hīc invēneris.
Artemōna
Ah imperīta ego & stupida mulier, vērēque mulier, quae virō meō crēdidī esse continentiōrem nēminem.
Parasītus
Contrā nunc vidēs incontinentiōrem vīvere nēminem, quīque magis uxōrem ōderit quam ipse tē ōdit.
Artemōna
Isthuc vērum esse rēs ipsa dēclārat, hoc nīmīrum est quod ille tam frequēns sit convīva forīs. Mihi quotīdiē respondet sē īre coenātum ad Archidāmum, vel ad Chaeream, vel alium quempiam hīc probum cīvem. Interim apud scortum coenitat profunditque omnia.
Parasītus
Tū ēvocātō ancillās, ut extractum ē ganēō sublīmen rapiant domum.
Artemōna
Tacē, ego illum hodiē excipiam ut dignus est.
Parasītus
Ego isthuc sat sciō ita exceptum īrī illum, dōnec tū quidem vīvēs.
Artemōna
Dum ego illum exīstimō cum probīs ac honestīs virīs in negōciōsā cīvitāte reī domesticae ūtilia tractāre negōcia, obsōnat, pōtat, scortātur diēs tōtōs, atque etiam corruptus pater suum corrumpit ac male docet fīlium.
Parasītus
Sequere mē hāc Artemōna, faciam ut ipsum videās, atque imprūdentem opprimās.
Artemōna
Nihil est quod māvelim.
Parasītus
Manē, sī vīderis dantem suāvium amīcae, poteris ne eum cognōscere?
Artemōna
Maximē.
Parasītus
Hem tibi hominem.
Artemōna
Periī.
Parasītus
Paulisper manē. Ex hōc locō observēmus clanculum quid agant inter sēsē.
Artemōna
Ōsculandī pater & amplexandī quis tandem erit modus?
Dēmenetus
Fateor gnāte mī.
Argyrippus
Quid fatēris?
Dēmenetus
Mē huius accēnsum amōre.
Parasītus
Audīn' quid dīcat?
Artemōna
Audiō.
Dēmenetus
Ego meum suāvium, meum corculum, nunc aedibus meīs clam uxōre efferam, quod tibi dōnem ōrnāmentum muliebre.
Parasītus
Cēnsēn' tū illum hoc prīmum bīduō solitum recipere sē in ganēās?
Artemōna
Ille quotīdiē aliquid surripiēbat mihi, quod ancillās facere putābam, atque innoxiās quotīdiē accūsābam, prōtrūdēbam, verberābam.
Argyrippus
Pater iubē īnfundī vīnum oppidō sitientī mihi.
Dēmenetus
Heus puer. Accipe pōculum, tuōque officiō fungere.
Dēmenetus
Hūc ades ō mea tū.
Artemōna
Ut ōsculātur carnifex Orcī fastedium.
Dēmenetus
Ēmoriar, dispeream, sī nōn tua est anima suāvior multō quàm uxōris meae. Saccarum nōn est saccarum, sī cum tuā animā compōnātur, quod apibus cytisum, quod ursō mel, hoc mihi tua est anima.
Philēnium
Dīc rogō, an fētet anima uxōrī tuae?
Dēmenetus
Quae restāgnant aestāte, aquās libentius biberim sī opus fuerit, quàm illī dem ōsculum.
Artemōna
Isthuc cum magnō tuō malō dīxistī, sīquidem hodiē domum vēneris, ubi ostendam tibi quid perīculī sit dōtātae uxōrī convītium dīcere.
Argyrippus
Ecquid mātrem amās?
Dēmenetus
Egó ne? illam nunc amō quod abest.
Parasītus
Audīn'? hic homō tē amat ut dīcit.
Artemōna
Nequeō dūrāre.
Parasītus
Involāre in oculōs optimum est.
Artemōna
Tū haec hodiē cum tuō magnō fēcistī malō.
Argyrippus
Salvē māter.
Artemōna
Sīc salūtās luxū perdite?
Parasītus
Mortuus est Dēmenetus, ut mē subdūcam tempus est, postquam hunc senem tam probē sum ultus, quī mē nunquam potuit ferre domī suae convīvam.
Artemōna
Quid tū meretrīcula hūc ad tē receptās virum meum? surge amātor, ī domum.
Dēmenetus
Nūllus sum.
Artemōna
Cavē isthuc dīcās cum sīs omnium mortālium nēquissimus. At etiam cubās cucūle? surge inquam, & ōcyus abī domum.
Dēmenetus
Vae mihi.
Artemōna
Nimis quàm vēra tū nunc ariolāre. surge amātor, ī domum.
Dēmenetus
Obsecrō uxor.
Artemōna
Nunc meministī uxōrem mē esse tuam? Modo cum animam mihi fētēre dīcerēs, odium, nōn uxor eram.
Dēmenetus
Tōtus periī.
Artemōna
Quid nunc ais? fētet ne anima uxōris tuae?
Dēmenetus
Myrrham olet.
Artemōna
Iam aedibus exportāstī quae scortō dōnārēs?
Argyrippus
Nōn māter, sed factūrum sē prōmīsit.
Artemōna
Nōn tacēs?
Argyrippus
Ego dissuādēbam māter.
Artemōna
Bellus tū mihi fīlius es. Hoccine est officium patris, docēre fīlium obsōnāre, scortō assidēre, in ganēīs Rhēticī vīnī siccāre pōcula. Nihil ne tē pudet? Ego uxor tē cānum & capulārem ex lustrīs ac lupānāribus rapiō?
Dēmenetus
Sine hīc maneam rogō dum coenem.
Artemōna
Coenābis domī hodiē, ut dignus es.
Dēmenetus
Male coenābitur, male item cubābitur, indicātum mē uxor addūcit domum.