Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Secundus
Persōnae:
Henrīcus, Petrus
Henrīcus, Petrus
Henrīcus
Salvē multum mī Petre, iam tōtō pēne mēnse mihi nōn vīse.
Petrus
Salvē & tū chārissime Henrīce.
Henrīcus
Quid sibi vult ista tam trīstis sevēritās vultūs? vidēris hercle mihi cōnsobrīnus ille Chrysidis, unde quaesō? num ē specū Trophōniī?
Petrus
Equidem dēmīror tē quī isthuc rogēs, unde quaesō venīre decet fēriātō diē Chrīstiānum? Ex oenopōliō aut ganēā, aut sphaeristēriīs, aut chorēīs, aut scholā gladiātōriā?
Henrīcus
Sīc opīnor, nam mihi haec loca tum crēbrius vīsuntur, quàm sacrae dīvōrum aedēs.
Petrus
Quid audiō? Num tē quoque corripuit vulgāris istīus morbī contāgium? At ego cēnseō nihil minus decēre Chrīstiānum, cum semper, tum praecipuē diē fēstō. Vidēris sānē mihi parum nōsse quid dē sacrificandō sabbatō nōbīs praecēperit deus. An hoc esse putās sānctificāre sabbatum, quod fēstīs diēbus vulgō nunc factitant Chrīstiānī, dum intermissō corporālī labōre, vix frīgidē audītō sacrō, nihil aliud quàm ineptiunt, cōmessantur, pōtitant, saltant, lūdunt āleam, scortantur pugnant? Nam haec esse vidēmus hōc nostrō sēculō male fēriāta studia vulgī.
Henrīcus
Imō ne vulgī quidem sōlīus ō bone, vērum etiam sacrificulōrum quōrundam, atque illōrum, quī veste ac titulō sānctimōniam venditant, quōrum exempla potissimum sequūtus & ipse, probē mihi videor meō fūnctus officiō, nec quicquam praetermīsisse, quod ad diem fēstum pertinet, sī missā, quam vocant, audītā, ad illīusmodī studia mē tōtum contulerim.
Petrus
Sed cōnciōnem audīs opīnor, sīquidem huius potissimum grātiā putant quīdam ecclēsiae praeceptō nōs adigī ad audiendum sacrum: Et hinc nātam apud multōs inter sacrificandum cōnciōnandī cōnsuētūdinem.
Henrīcus
Audiō, sed per quam rārō: nam cōnciōnibus adeō dēlector, ut ūna saepe sufficiat in aliquot mēnsēs.
Petrus
Circunferās igitur oportet male sagīnātam animam, nīmīrum cui ūnicus cibus est verbum deī. Sed dīc mihi bonā fidē, huic vītae, hīsce mōribus nōn interim reclāmat cōnscientia?
Henrīcus
Nōn admodum: persuāsī enim mihi in eā rē nōn esse crīmen, cui tam multōs esse videō obnoxiōs, aut sī adeō, id perquam esse leve.
Petrus
Ah Henrīce, nunc tū tōtā (ut Cōmicus ait) errās viā. Nescīs miser, nescīs tantō perniciōsius esse malum, quantō sē lātius sparsit? Itidem ut bonum, quō commūnius, eō praestantius esse dīcitur?
Henrīcus
Isthuc facile crēdiderim dē malō corporis.
Petrus
Imō etiam animī sī sānus es: nam id quidem certissimum est, nec levium autōrem sententiīs comprobātum, peccantium multitūdine culpam peccātōrum nōn minuī, vērum etiam impendiō augērī. Quid corrūgās frontem? an testimōnium prōferrī flāgitās?
Henrīcus
Minimē, nam tua mihi dicta, folia sunt Sybillae, sed mīrārī satis nequeō et meam sōcordiam, quī istuc nunquam cōgitārim, & corruptōrum hominum caecum errōrem, quī (quod habeō compertissimum) multō secus opīnantēs, haustum animō vīrus in nūllum nōn student ēvomere, ac scabiem suam vel obtrectandō, quandō aliās nōn licet, omnibus passim adfricāre, datūrī, ut nunc dēmum intelligō dēmēns, eō graviōrēs scelerum poenās, quō plūribus fuerint malī occāsiō. Ego vērō prūdentior factus tuīs monitīs, solicitē cavērō posthāc, nē quid huius committam: dabōque operam, sī ipse vītam omnī ex parte illībātam tuērī nequeam, nē saltem per aliōs, meō vel exemplō vel impulsū peccantēs, mihi crēscant plāgae. Sed redeāmus obsecrō ad diem fēstum: mēque (nisi molestum sit) doceās, quibus ille studiīs sit trānsigendus.
Petrus
Sī nostrō exemplō cōnciōnī potius frequēns adesse māluissēs, quam vulgāribus istīs indulgēre ineptiīs, nihil ad hanc rem opus esset tibi nostrā operā. Nam illīc rudī plēbēculae, caeterīsque pietātem discendī avidīs, huiusmodī multa subinde inculcant sacrī cōnciōnātōrēs. Vērum quoniam ista cognōscendī sitis, speī nōnnihil ostendit ēmendātiōris vītae, haud gravābor quicquid huius habeam tibi impartīre. Prīmum, quid tibi vidētur sonāre sabbatum?
Henrīcus
Dē hāc vōce meminī, ceu per nebulam, quod aiunt, audīre mē nōnnunquam ex praeceptōre quondam meō doctissimō virō Iacobō Nardēnō ipsam esse Hebraeīs quod Latīnīs est quiēs ac cessātiō, illīsque sacrō quōdam mystēriō sīc vocātum esse diem septimum, quem ethnicī ā septimō planētā, Sāturnī diem nōminant.
Petrus
Isthuc rēctē, at nōn explicābat vir ille doctiss. latentis ratiōnem mystēriī, cuius grātiā sacrum sibi facerent hunc diem Iūdaeī?
Henrīcus
Nec hoc praeteriīt, ut erat in trādendō fidēlissimus: dīcēbat enim nisi memoriā vacillō, id illōs fēcisse proptereā quod omnium rērum opifex deus, post absolūtam sex diērum spatiō, pulcherrimam hanc mundī fabricam, septimō diē conquiēvit ab omnī opere.
Petrus
Nihil dīcī posset rēctius, videō tē nōn omnīnō frustrā operam dedisse tam ērudītō praeceptōrī facilēque addūcor ut crēdam, quī haec retrūsiōra tam fidēliter teneās, nec ea quoque ignōrāre, quae magis obvia sunt, proinde nescīre tē nōn opīnor, quid verbum sānctificāre significet.
Henrīcus
Isthuc mē facile docet ipsa vōcis compositiō, quae (sī fidēs grammaticīs habenda est) ex nōmine sānctum & faciō verbō cōnflāta est.
Petrus
Mīrum est ergō tē nōndum intelligere, quid sibi velit dīvīnum praeceptum: Mementō ut diem sabbatī sānctificēs, aut sī intelligis, id mōribus ac vītā tam parum praestāre, quippe quī sabbatum, ut ipse dīcis, nōn modo nōn sānctificās, vērum etiam multīs modīs prophānās violāsque, ac tempus quod datum est reconciliandō conditōrī deō, quem saepe peccandō nōbīs hostem facimus, in occāsiōnem tibi vertis geminē offēnsiōnis.
Henrīcus
Geminae offēnsiōnis? quid ita?
Petrus
Quia facis tū quidem diē fēstō, quod minimē profēstō liceat. Hoccine est sānctō vacāre ōciō? haeccine digna fēstō diē studia pietātis, chorēās dūcere, āleam lūdere, pōtitāre, cōmessārī, ut interim tēmulentiās ac scortātiōnēs, aliaque id genus nēquiōra praeteream? Haec cum nusquam nōn damnent ēvangelicae literae, ut stulta, ut impia, ut inimīca salūtī, quaeque nūllō tempore facere licent, tamen tū tē facere dīcis, cum minimē liceat: sī nescīs, hī sunt illī sabbatismī, neomēniae, calendae, sōlennitātēs quās per prophētam Īsaiam ōdisse sē dīcit deus, ac sustinentem labōrāre. Dīvus Gregorius vir doctus iuxtā ac pius, melius esse ait, fēstō diē fodere aut arāre, quàm chorēās dūcere. Et quantulum quaesō id esse vidētur crīminis, sī cum caeterīs graviōribus cōnferās?
Henrīcus
Equidem crēdō mī Petre ita esse, ut dīcis omnia. Nam cōgis mē, quamlibet reclāmante affectū, pedibus in tuam īre sententiam. Quīn, ut ingenuē fatear tibi, suggessit saepiculē mihi vel ratiō, vel ipsa pietās, dum sabatum, dum sānctificāre mēcum reputō, longē alia postulāre diem fēstum, quam quae hodiē vulgō facimus Chrīstiānī, sed crēbra exempla cum aliēna, tum domestica tum vī quādam inexpugnābilī lēgem nōn rārō vincēns cōnsuētūdō semper dīversum sequī compulit.
Petrus
Quid isthuc obsecrō? An apud tē plūs valet prāvae vīs cōnsuētūdinis, quam pietātis, quam ratiō propriae salūtis?
Henrīcus
Valuit certē hāctenus, & quid hoc adeō mīrum, cum mihi sit id vitiī cum tam multīs commūne. Nam quotusquisque nunc est, quī sī cōnēris ab illīusmodī ineptiīs vocāre ad sēria, ā tam impiīs ad pia, nōn prōtinus stultitiae suae praetexat cōnsuētūdinem?
Petrus
Utinam hīc vānus essēs mī Henrīce, nec vērissimum asse scīrem quod loqueris. Accidit enim nūper mihi, ut cum virīs aliquot honōrātīs coenam caperem. Ubi cum coeptum esset agī dē multīs, quae praeter decōrum professiōnis suae passim nunc fīunt ā Chrīstiānīs, incidit forte etiam mentiō dē anniversāriārum supplicātiōnum, quās urbēs pāgīque nostrātēs celebrant īnsāniīs (quid enim vetat īnsāniās dīcī, in quibus tam multa fīunt īnsāna) quās cum ego magnō pietātis bonō obolendās esse contenderem, exortus est convīvārum ūnus quispiam, nōn plēbēius, quod quidem ferendum fuerat, sed purpurātus, idemque literātus nōbilis, quī hanc dē cōnsuētūdine servandā cantilēnam īlicō mihi occineret, isque in hāc opīniōne tuendā sīc obfirmāverat animum, ut nefās esse dūceret ea vel tollere vel mūtāre, quibus tot sēculōrum cōnsēnsus subscrīpsisset, imō flāgitiī pēne locō habendum, sī ceu meliōrēs vidērī volentēs nostrīs maiōribus, ab illōrum īnstitūtō ac mōribus quicquam dēclīnārēmus, quōque magis mīrēris hominis cordātam prūdentiam, tālem nōbīs dīcēbat relinquī dēbēre mundum, quālis esset inventus. Ad quae verba tacitus mēcum ingemīscēns (neque enim prōfutūra vidēbātur per ratiōnēs longa contentiō) nunquam fore cōgitābam ut malīs istīs ullum invenīrētur remedium, quibus & diūturnus neglēctus īnsuperābilem obdūxit situm, & illīusmodī contigērunt prōpugnātōrēs. Postrēmō (ut semel dīcam) posteā mihi semper vīsa est ista prāvae cōnsuētūdinis pertināx dēfēnsiō fōns esse omnium prope errōrum, quī semel pōtus in eam īnsāniam agere solet mortālium animōs, ut vix unquam ad sē redeant. Hinc illa vulgī perpetua īnsipientia, hinc tam praepostera dē fugiendīs expetendīsque rēbus iūdicia, hinc falsissimārum stultissimārumque opīniōnum hūberrima seges, unde pullulat ille mundus, quem Chrīstus in Euangeliō sibi & molestum esse dīcit, & odiōsum: quō cum tantum abest ut illī quicquam conveniat, ut amīcum sibi esse neget, quī illī nōn exōsus, quī illī nōn etiam hostis sit. Sentīs opīnor nunc tandem quō tē nostra vocent monita, nīmīrum hūc: Sī chārus esse velīs Chrīstō, ut ā vulgī, quī iam ōlim pessimus vīvendī sentiendīque autor est, tum factīs tum opīniōnibus quam maximē dissentiās, sectērisque posthāc, nōn quod placēre vidēs plūrimīs, sed quod optimīs, atque (quod tē per salūtem obtestor tuam) ita trānsigās diēs fēstōs, atque adeō omnem vītam, ut Chrīstiānō dignum est, satagēns ut apostolōrum prīnceps ait, certam facere vocātiōnem tuam per bona opera, illud habēns persuāsissimum, fidem sine mōribus fidē dignīs adeō nihil iuvāre, ut etiam in cumulum cēdat damnātiōnis.
Henrīcus
Equidem adnītar prō meā virīlī, tēque ōrō chārissime Petre ut mē precibus ad Chrīstum tuīs adiuvēs: nisi enim ille succurrat, nihil potest hūmānārum vīrium imbēcillitās.
Petrus
Vērum, sed tū fac bonō sīs animō, illīque tōtō pectore fīdās quī piōs cōnātūs nunquam dēstituit. Bene valē suāvissime Henrīce.
Henrīcus
Valē & tū salūberrime mihi monitor chārissime Petre.