Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Tertius
Persōnae:
Gaspar, Pompōnius
Gaspar, Pompōnius
Gaspar
Audiō novae reī quippiam allātum ē Germāniā.
Pompōnius
Librī sunt Erasmī, Paraphrasis in Euangelium Marcī Gallōrum rēgī, Paraphrasis in apostolōrum acta Clementī septimō pontificī dēdicāta.
Gaspar
Apud quōs virī huius nōn sānctum, nōn venerandum habeātur nōmen, quī dē studiīs literārum propāgandīs, dē iuvandīs mortālibus semper cōgitat?
Pompōnius
Alia item absolvit nōn minus frūgifera, quae vīdī ego ipse, atque hīsce manibus contrectāvī. Nam Basilēae convictor sum Erasmī, ā cuius virī suāvissimā familiāritāte, et convictū āvellī nōn possum, et hōc nōmine mē fēlīcem iūdicō, quod cum ōrātōre clārissimō, cum theologō eximiō aetātem dēgere mihi contigerit.
Gaspar
Vērē tū fēlīx es, optima sunt adolēscentis ad ērudītiōnem, ad sapientiam assequendam fundāmenta, sī cum ērudītus, cum sapiēns per aetātem esse nōn possit obstante īnscītiā, quā nec vidēre, nec agere rēs optimās valet, eōrum quī sunt ērudītī ac sapientēs cōnsuētūdine gaudeat.
Pompōnius
Ab huius virī latere nōn discēdō, huic ceu nova & recēns nāta arbuscula tanquam adminiculīs quibusdam innītor, hunc dē rēbus graviōribus disserentem audiō quotīdiē. Hic est mihi, quod Cicerōnī fuit ille Scaevola, ad quem ā patre dēductum sē scrībit sūmptā virīlī togā, ut quoad posset, quoad licēret, ā senis latere nunquam discēderet.
Gaspar
Rēctē sentīs ac mīrē placent, quae dīcis omnia. Prīmum est enim ut sapientēs colere assuēscat iuvenis, secundum ut quae dīxerint illī, memoriae īnsculpat, tertium ut illōrum studeat quam maximē similis ēvādere & facta & dicta omnia imitandō. Hoc enim faciēns ad quam contendit ērudītiōnem & sapientiam victor cōnsequētur.