Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Quārtus

Alia confābulātiō

Persōnae:
Ludovīcus, Titus
Ludovīcus
Quotīdiē aliquid legō.
Titus
Nihil aequē condūcit ad optimam vītae īnstitūtiōnem quam assidua & dīligēns lēctiō.
Ludovīcus
Nūlla mihi sine lēctiōne praeterit hōra.
Titus
Isthuc rēctē: trādunt enim magnī scrīptōrēs, omne perīre tempus, quod studiō nōn impertiās.
Ludovīcus
Nūllō scrīptōrum genere tam dēlector quam historicīs.
Titus
Nūllīus facultātis aut disciplīnae tanta ūtilitās quanta historiae existit. Ā malīs enim artibus īnfāmiae metū absterret. Ad praeclāra & ēgregia facinora spē laudis & glōriae adhortātur. Praetereā hoc praestat ut latīnē incorruptēque loquī assuēscant iuvenēs, quod in prīmīs cūrandum est. Nihil enim turpius, quam quae sentiās, quaeque animō concipiās ēloquī nōn posse.
Ludovīcus
Sed quoniam antistēs noster opīmō & honōrātiōre mē auxit sacerdōtiō, nempe canonicātū apud dīvum Martīnum Trāiectī, turpe quīdam existimant esse quod tantō literātūrae polītiōris tenear amōre.
Titus
Iīs nihil est stultius, nihil īnsānius mī Ludovīce. Quid enim pulchrius quàm caeterōs doctrīnā & ēloquentiā anteīre? Tū igitur quod coepistī facere perge, neglectus istōrum ineptīs sermōnibus, quī dē literīs, dēque literātīs hominibus male sentiunt, malō ōtiō & languōrī dēditī.