Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Quīntus
Persōnae:
Pater, Philosophus
Pater, Philosophus
Pater
Mortuus est mihi fīlius.
Philosophus
In hoc genuerās ut morerētur.
Pater
Maximō bonō prīvātus sum.
Philosophus
Reddidistī eī ā quō grātīs accēperās.
Pater
Sentiō gravem esse orbitātem.
Philosophus
Stultum est flēre quod mūtārī nōn potest.
Pater
Periīt fīlius.
Philosophus
Nōn perit quī bene moritur.
Pater
Immātūrā morte discessit.
Philosophus
Bene morientī nūlla est mors immātūra.
Pater
Ante diem obiīt.
Philosophus
Moriendī nūllus cuiquam certus est diēs.
Pater
Viridī adhūc aetāte extīnctus est.
Philosophus
Vērē dictum ā magnīs & sapientibus virīs, fēlīciter morī hominem, quī tunc moritur, cum adhūc iūcundum est vīvere.
Pater
Mortem obiīt perquam iuvenis.
Philosophus
Tantō plūribus sē subdūxit vītae malīs.
Pater
Optimō sum orbātus fīliō.
Philosophus
Gaudē tālem tē habuisse fīlium.
Pater
Innocēns ac scelerum pūrus ē vītā migrāvit.
Philosophus
Quae magis optanda minusque dēflenda mors est, quàm eius quī nunquam in vītā peccāvit?
Pater
Sed interim fruī cōnspectū fīliī nōn possum.
Philosophus
Animō & cōgitātiōne potes, propediem tōtus tōtō fruitūrus.