Dialogī XLII - Dialogus Quadrāgēsimus Sextus

Persōnae:
Pater, Philosophus
Pater
Fīlium āmīsī.
Philosophus
Cum multīs āctum esset melius, sī nunquam līberōs suscēpissent. M. Antōnius, quem philosophum dīxit antīquitās, quàm graviter tulit in vītā Commodum fīlium. Augustus quoque fīliās cum mōrum improbitātem sustinēre nōn posset, nōnne ā cōnspectū remōtās relēgāvit? Optābat īdem coelebs vīvere ac sine līberīs morī. In prīvātīs alius āleā rem patriam dīlapidat. Alius noctēs diēsque pōtitat. Alius furtīs aut adulteriīs omnem parentis domum atque familiam dehonestat, ac nōn ūnō modō solicitam habet.
Pater
Dēcessit fīlius, in quem studiī tantum atque labōris contuleram, quem etiam senectūtis meae baculum mihi prōmīseram.
Philosophus
Nātūrāle est morī: ut diēī nox, ita mors vītae succēdit. Nōn quicquid flōrum vērnō tempore nitēscit in arborum rāmīs, ad frūctum pervenit. Ut flōrēs, sīc & hominēs occidunt. Sērius aut citius mētam properāmus ad ūnam.
Pater
Diūtius vīvere potuit fīlius.
Philosophus
Nescīs an illī fuerit prōfutūra vīta longior. Multōs nōvī quō diūtius vīverent, hōc dēteriōrēs fierī.
Pater
Dēcessit iuvenis, quī potuit vītae fruī mūneribus.
Philosophus
Quae tū ista quaesō exīstimās vītae mūnera? an aegrōtāre, angī, solicitārī, nunquam quiēscere?
Pater
Ēreptus est mihi fīlius.
Philosophus
Tuus nōn erat, nātūrae erat. Repetit illa quod suum est. tū sī invītus dēpositum reddās, vidē nē iniūstus dīcāre.
Pater
Sōlitūdō mē excruciat.
Philosophus
Nōn potest in sōlitūdine vītam agere, quī virtūtēs familiārēs habet.
Pater
Sine haerēde dēcēdam ac moriar.
Philosophus
An quisquam dignior haerēs quàm deus immortālis? Pecūniam & facultātēs tuās in egentium ūsūs diffunditō, et optimum īnstitueris haerēdem.