Dialogī Aliquot - Dialogus XI

Dē praeceptōre conveniundō, ac viciīs, quibus adulēscentia est opportūna

Persōnae:
CONRARDUS, PAMPHILUS, GYMSIARCHA
Conrardus
Salvē plūrimum dīlēcte Pamphile.
Pamphilus
Salvē tantundem mihi dēsīderātissime Conrarde.
Conrardus
Quō tuum iter dēflectis?
Pamphilus
Ad tē ipsum.
Conrardus
Num mē conventum expetēbās?
Pamphilus
Scīlicet, nisī tē aliud dēhortētur.
Conrardus
Sī est, quod mēcum agere cupiās, habēbis mē voluntātī tuae obsequentem. Sed nōs in angulum hunc subdūcāmus, nē prōdeambulāns praeceptor nōs forte hīc observet, aut illīberāle facinus aliquod dēsignāre suspicētur.
Pamphilus
In eā rē perīculī nihil est, nam is quoque mihi est conveniendus.
Conrardus
Quid habēs cōnsiliī, quod ad mē dēferre volēbās?
Pamphilus
Meminī ex tē audītum, iandūdum tibi fuisse in animō, hinc cum probō aliquō ac fīdō sodālī in acadēmīārum ūniversitātem proficīscī, ut maiōre in scholā, praestantiōribus etiam disciplīnīs ingenium excolerēs.
Conrardus
Rēctē audīstī.
Pamphilus
Quae nunc tibi dē istāc rē stat sententia?
Conrardus
Eadem quae ōlim: modo mihi dētur, quālem animō optāverim, itineris huius comes.
Pamphilus
Quid sī mē istum dignēris, cuius animum in rēbus omnibus tibi adiūnctum sentiēs?
Conrardus
Sī istud animum indūcis parentum voluntāte licēre, et ex rē tuā esse, nōlō meum tibi obsequium dēfierī.
Pamphilus
Nī nōssem parentum sententiam cōnsiliō meō accēdere, nunquam istud tam pessimē in mē committerem, ut quicquam contrā eōrum imperium facerem. Quārē sī mē studiī tuī socium recēperis, nōn reformīdō in quemcunque fortūnae ēventum tēcum venīre.
Conrardus
Quasi id mē rogāre dēbeās, aut ego quemvīs alium mihi darī mālim, quam tē adulēscentem modestissimum. Quīn accingere, & mē quōcunque vocat virtūs, praeeuntem cōnsequere.
Pamphilus
Aderō ad omnem virtūtis laudem parātus.
Conrardus
Collēgistī suppellectilis tuae sarcinam?
Pamphilus
Nōn amplam habeō, dictum ac factum composuerō.
Conrardus
Vīs ne praeceptōrem adeāmus, āctūrī grātiās praestitae nōbīs disciplīnae: simul ut illīus permissiōne ancoram hinc solvisse dīcāmur.
Pamphilus
Imō sīc cupiō & volō.
Conrardus
Eāmus. Diī aspīrent coeptīs. Precāmur tibi salūtem observandissime praeceptor.
Gymnasiarcha
Salvī sītis optimī adulēscentēs: quod vōbīs in vōtīs est, nōnne ut mē dē rē quāpiam cōnsulātis?
Conrardus
Nisī incommodum tibi sit, aut possīs ex tuīs negōciīs aliquid nōbīs ociī impartīre, erāmus tē paucīs interpellātūrī.
Gymnasiarcha
Commodum est, ēloquiminī.
Conrardus
Hortantur nōs parentēs, quibus omnem obedientiam dēbēmus, & ipsa aetās iam adulta commonet, ex triviālī hōc lūdō in acadēmīās itāre. Quārē tibi grātiās habēmus, quod tuam nōbīs disciplīnam fidēliter dētuleris, cūrāverisque virtūtum nōs studiīs ac optimīs artibus ērudiendōs: relātūrī ūberiōrem tibi mercēdem, sī quandō per fortūnae facultātēs liceat. Nunc quandō hinc sumus abitūrī: rogāmus ut id pāce tuā fīat.
Gymnasiarcha
Quicquid vōbīs vel studiī, vel doctrīnae praestitī, id ex animō praestitum voluī, & cumulātē mihi satisfactum arbitror, sī eam doctrīnam, quam mihi refertis acceptam, optimīs mōribus, ac vītae continentiā ipsī referātis. Quandō autem parentum imperiō vōs āvocārī dīcitis, abīte meā voluntāte: & date operam, nē vestra incīvīlitās aliquam lābem meō officiō conciliāre possit.
Conrardus
Cūrābimus dīligenter.
Gymnasiarcha
Vōs etiam dīligenter moneō, nē illam aetātem malīs studiīs corrumpī sinātis, aut lābī in vitia adolēscentium. Et quoniam probōrum hominum cōnsuētūdō māgnum ad virtūtem habet mōmentum, vītābitis eōrum cōnsortium, quīcunque improbitātis notā sunt attractī.
Conrardus
Ūtēmur sēlectū ex cōnsiliō bonī virī.
Gymnasiarcha
Ēbrietās adolēscentiae turpissima est, & quae ingenium plānē extinguit: nec minus nocet crāpula. Perdita est aetās illa, quae ad voluptātem & libīdinem sēsē dedit aut meretrīceō implicātur amōre. Ibi enim omnis industria iacet, & mēns illa hūmānī pectoris circā rem foedissimam occupāta, nunquam sē ad bonam frūgem ērigit. Levius vicium est in adolēscente reī profūsiō, sed quae māgnae inopiae sobolēs existat. Haec subinde vōs docuī nec necesse habeō in memoriam revocāre. Incumbite ergō in omnem virtūtem, ac fēlīciter valēte.
Conrardus
Et Iēsus tē nōbīs servet incolumem.