Dialogī Aliquot - Dialogus X
Cōnfābulātiō servōrum dē suīs hērīs
Persōnae:
SIMON, IACOBUS
SIMON, IACOBUS
Simon
Salvē mī Iacobe.
Iacobus
Ēn chārissime Simon, salvum tē esse iubeō. Benefactum, quod nōs tandem inviseris. Quō pactō domī vīvis? Satis ne ex sententiā? Ut valet tuus herus?
Simon
Omnia salva Chrīstī benignitāte. Tū quam vītam agis?
Iacobus
Incolumem sīc satis, sed tenuem & macerātam.
Simon
Praestat cum sospitāte pauperem vītam trādūcere, quam afflictam, etsī luxū circunfluentem.
Iacobus
Et ego pauper vīvere ex salūte mālō, quam dītissimus in ipsā vītā perīclitārī. Tamen dīves vīvere sine molestiā, sī dētur, potius optārem.
Simon
Istud impūnē optāre licet. Sed ut quīmus aiunt, nōn ut volumus.
Iacobus
Quid rērum agitur?
Simon
Apud mē nihil māgnae reī fit. Tū cum mūsīs sēdulō rem habēs.
Iacobus
Nōn admodum.
Simon
Ignōscēs, sī parum in tempore tua studia interturbem.
Iacobus
Quīn hōc precāre, ut ignōscam, quod tam īnsolēns mē interpellēs. Nam scīs tē mihi chārissimum esse, & nūllō mē tuae cōnsuētūdinis capī fastīdiō.
Simon
Nec mē quidem tuae familiāritātis poenituit unquam, quā mē tibi cum multā benevolentiā dēvinxistī: sed eā mē quam diūtissimē fruī nōn posse, id sēriō trīstor.
Iacobus
Quid, malum, hōc īnfortūniī est, num hinc aliō commigrātūrus?
Simon
Ēvenit herō meō iter, in Hispāniam ut īret, ad frātrem, quī iam mēnsēs quatuor vehementī morbō absumptus, mortem intereā semper expectat, & hunc herum meum eōrum omnium, quae labor ac longa vīta dedit, haerēdem cōnstituere in vōtīs habet.
Iacobus
Dīvitem illum, & cui plūs satis est rērum?
Simon
Dēsine, sīc vīsum est Fortūnae in miserōs nimium inīquē, & quae habentī semper superaddat.
Iacobus
Utinam ad mē aliquandō veniat.
Simon
Caeca est, nōn adit hominēs probōs aut doctōs.
Iacobus
An tū abeuntem dominum comitāberis?
Simon
Imō istīc haerēbimus aliquandiū, nec mihi remeandī spēs certa est, nisī officiō meō apud illum dēfungī velim, quī exulem mē & hospitem suīs aedibus excēpit, atque passus est, clēmentī servitūte victum, corporisque cultum merērī: quod scīlicet nec ūtile mihi, & turpe vidēbitur.
Iacobus
Quid autem agās aliud, quam ut eum omnī studiō amīcum servandum statuās, quī tibi autor māgnae fortūnae esse possit?
Simon
Ita quidem apud mē dēlīberātum est, atque eō animō hūc vēnī, ut nostrō amōrī, quī ā parvā cōnsuētūdine ortus, ad summam benevolentiam accrēvit, extrēmam iam manum impōnerem. Quārē grātiās quam māximās tibi habeō mī Iacobe: & hōc aurum ab amīcō accipe, praemium aliquod tuī obsequiī, nē apud tē ingrātus habear, quem tū nūllō aut officiō, aut amōre superiōrem esse sustinuistī. Et quoniam mē, dum cōram agerem, cōnsiliō iūvistī & condecorāstī disciplīnā, nunc etiam absentem & amēs & dēsīderēs precor.
Iacobus
Nōn patiar per tē mihi quicquam mūneris obtrūdī, ā quō maiōra accēpī, quam ut tuam hīc grātitūdinem requīrere dēbeam. Nec putō meī etiam pudōris esse, quum nihil suāve sim meritus, tālem mihi grātiam velle repositam. Sī enim tuīs studiīs obsequūtus sum unquam, aut grātificātus voluntātī, sīve mea tibi cōnsuētūdō grāta fuit, seu prōfuit industria, ea mē facere nōn tam decuit, quam nōn fēcisse mihi fuerit turpissimum: & tuī mōrēs ēlegantissimī facile mē ad omnem benevolentiam incitābant.
Simon
Haud illud exhibeō, quasi tuō meritō faciam satis, sed hīc nummus ā memoriā tibi erit, ut meī memoria tuō animō quam diūtissimē inhaereat.
Iacobus
Amor ille noster altius in corde meō īnsculptus est, quam ut ūllā obliviōne exterī queat. Tum animōrum συμπάθεια facit, ut nunquam possum nōn tuī meminisse.
Simon
Sine hōc mē impetrāre, & valē in omne aevum fēlīx, nostrīque vīve memor.
Iacobus
Iamne quaesō abitūrus?
Simon
Hōc ipsō temporis pūnctō.
Iacobus
Pedes ne iter ingrediēris, an eques?
Simon
Carpentō, audiō, advehēmur.
Iacobus
Salva rēs est. Num reī vestrae sarcinam aliquam concipitis?
Simon
Praemīsimus quōrum nōbīs ūsum fore putāmus.
Iacobus
Sī quam suppellectilem habēs, aut eiusmodī, quod apud mē dēpōnere cupiās, vel fidē integrā ad tuōs perferrī, nōn gravābor eam prōvinciam suscipere.
Simon
Nihil habeō, & sī quid esset, committerem id tuae fideī.
Iacobus
Iēsus ergō tē mihi diū servet incolumem, & nostram cōnsuētūdinem, quoad eius poteris, cole.
Simon
Faciam sēdulō.
Iacobus
Dē rēbus tuīs ut prīmum istūc vēneris, certiōrem mē faciēs.
Simon
Cūrābitur dīligenter.