Dialogī Aliquot - Dialogus IX
Expostulātiō cum studiōrum sociō dē neglēctā scholā
Persōnae:
Bernardus, Lodovīcus
Bernardus, Lodovīcus
Bernardus
Tū mihi multīs modīs accūsandus es cum istā tuā negligentiā.
Lodovīcus
Quamobrem mī Bernarde, nunquid imprūdēns dēsignāvī, quod tē male habeat?
Bernardus
Vidēris mihi praeter parentum expectātiōnem, & praeterquam tua aetās postulat, facere, quī tam parvī mōmentī dēputēs artēs līberālēs, ut hīs aliquot diēbus nē semel quidem scholam sīs ingressus.
Lodovīcus
Per mē nōn stetit, quō minus vēnerim.
Bernardus
Quid igitur ab illīs tē abstrāxit aliud? Num id tibi nōn volupe & perniciōsum esse certō sciō, vel quod absentiae mulctam apud lūdimagistrum luēs, tum trāditae nōbīs disciplīnae iactūram fēceris gravissimam.
Lodovīcus
Rēs nōn patitur quemlibet ita, ut velit, vīvere: & tempus atque ūsus quotīdiē aliquid afferunt, ut quod animō prīmum habueris, id vel mūtēs vel intermittēs, quandō sīc fortūnae poscit libīdō.
Bernardus
Nec ego vīvō ex animī voluntāte, sed ut possum: tamen nōn audiō, cuius reī inopiā dētentus, literās posthabēre quīveris.
Lodovīcus
Nōn possum ūnā fidēliā duōs parietēs dealbāre.
Bernardus
Quid hōc verbī est, an tibi rēs alia magis impendet ipsīs literīs?
Lodovīcus
Prīmum vidēre cōgimur, ut vīta in tūtō collocētur.
Bernardus
Sīc cēnseō.
Lodovīcus
Ego in id discrīminis miser dēvēnī, ut opera mihi sit vīta.
Bernardus
Bona verba. parentēs tibi victum facile suppeditābunt.
Lodovīcus
Eōrum negligentiā rēs mihi ad summam necessitātem rediit. Nam ut sēnsī diūtius mē dēstituī, fuit mihi eiusmodī prōvincia subeunda, ut meā operā apud cīvem aliquem vītae necessāria aucupārer quandō istāc temporum acerbitāte nēmō hominem edācem grātīs alere velit.
Bernardus
Iūstior tua est excūsātiō, quam optāre dabeam. At nōn crēdideram parentēs tuōs sīc nūllā pietāte posse movērī, ut omnem statim animum dē tē abiicerent.
Lodovīcus
Quī scīs, an in eōdem mēcum malō versentur?
Bernardus
Haud spērō.
Lodovīcus
Dum per facultātēs licuit, benignē obsequutī sunt: nunc quoniam ipsōrum forte rēs nōn patitur, necessum est hōc mē facere, ut illōs quam minimē gravem, nec ā literīs lātum digitum discēdam.
Bernardus
Atquī studiōsō hominī inprīmīs conveniēbat, vītam ab aliīs rēbus exemptam agere, quō magis ūnī literārum exercitiō integer esset.
Lodovīcus
Ō fortūnātōs, quibus parentum beneficiō līberum est, per omnem aetātem in hōc pulcherrimō studiō immorārī mihi quidem istud licuit nunquam.
Bernardus
At quī fit, ut plērōsque longē posterius ad solidae ērudītiōnis arcem prōserpere videās, quī fortūnae facultātibus caeterīs sunt priōrēs? Pauperēs enim hominēs nōn semper eam contingere, minus adeō mīror. Illī interim prohibentur vel temporis ipsīus iniūriā, vel pēnūriā praeceptōrum, aut quod sua ocia nūtrīre nequeant.
Lodovīcus
Quibus vīta in rērum abundantiā dēliciātur, labōrēs illī ferre nōlunt, & hāc laude contentī, nōn prōgrediuntur altius. Inopēs, quoniam male favet fortūna, omnem in exōrnandā ingeniī nōbilitāte sūmunt industriam, quā caeterīs & mīrābilēs sint, & sē simul ā miseriā asserant.
Bernardus
Dīcis vērī similia, & hōc mihi chārior eris, quod in māgnō discrīmine literās necdum omnīnō relinquis.
Lodovīcus
Possem commodius apud parentēs dēgere, nī studiī grātiā quidvīs hīc patī mālim.
Bernardus
Nē ab inceptō tuō dēsistās, habēbis aliquam subsidiī spem apud mē repositam, dōnec maiōrem ā tuīs accipiās.
Lodovīcus
Meritō tē semper fēcī māximī, cum in adversīs rēbus opitulārī tē mihi velle intelligō.
Bernardus
Dīgnum est ut faciam: nec aliōrsum volō accipiās hanc crīminātiōnem, quam ut meī in tē amōris esse dūxerim vel hortārī, vel familiāriter admonēre, sī quid dēlinquerēs.
Lodovīcus
In istam partem, aut meliōrem interpretor, & idem rogō semper faciās.