Dialogī Aliquot - Dialogus VIII

Dē exomologēsī fābulantur

Persōnae:
BERNARDUS, LODOVĪCUS
Bernardus
Quid forīs negōciī habēs, quod hīs diēbus nēmō tē domī offenderit?
Lodovīcus
Quā grātiā id rogās?
Bernardus
Quia opus erat tuā mihi operā atque industriā.
Lodovīcus
Habuī certē aliud ex mē quod agerem. Tamen sī quid in mē officiī est aut studiī, quō tē putās iuvārī posse, eius tibi summum iūs faciō: & nōlim profectō tibi amīcō operam meam dēfuisse.
Bernardus
Māgnās ā mē ferēs grātiās, etiam sī istud dē tē mihi semper persuāsī, & id cūrābō nē apud ingrātum hominem videāris obsequia tua posuisse. Sed unde prōdīs?
Lodovīcus
Ex aede dīvō Augustīnō sacrā.
Bernardus
Quid illīc reī tibi fuit, nōnne ut cōnciōnātōrem audīrēs Chrīstī Ēvangelium ē suggestū prōnūnciantem?
Lodovīcus
Hōc ipsum, sed aliud praetereā ēgī.
Bernardus
Num sacrīs interfuistī?
Lodovīcus
Nōn, sed cōnfessiōnis annuae religiōne sum dēfūnctus.
Bernardus
Quis deus hunc affectum tibi incussit?
Lodovīcus
Submonuit mē ex annī hōc tempore Chrīstiānōrum religiō, quae nunc sē ab omnibus vitiōrum sordibus excutit, ut idem facerem.
Bernardus
Nova istaec sānctimōnia in tē incessit: Nam nōn solēs sīc esse sānctulus.
Lodovīcus
Resipīscendum aliquandō fuit ab errōre īnfēlīcī.
Bernardus
Obvenit ne tibi exomologēsis cum sacerdōte probō?
Lodovīcus
Probō fortasse magis quam doctō.
Bernardus
Parum es fortūnātus.
Lodovīcus
Sī sciās quam omnēs mihi bonae rēs adversae fuerint, tum dēmum īnfēlīcissimum mē dīcerēs.
Bernardus
Nārrā per Mūsās obsecrō, quid acciderit reī.
Lodovīcus
Herī, quum subductā ratiōne eōrum, quae cōnscientiam dīvīnae ultiōnis formīdine ēvulnerābant, satis īnstrūctus ad expōnenda peccāta mihi vidērer, rēctā pergō ad Franciscānōs, quibus facinus est peccūniam prō operā accipere, cuius aliōquīn eram egentissimus.
Bernardus
Intelligō.
Lodovīcus
Dēligō mihi crassum quendam monachum, sed aetātis ad ultimam senectūtem spectantis, & quī mihi dabat opīniōnem sānctī virī.
Bernardus
Mīrum nī falsus sīs. Nam difficillimum est, ex cucullā probum monachum dīiūdicāre.
Lodovīcus
Audiēs. Ubi exspectāssem duās hōrās amplius, accēdō iam sōlum: salūtō. Ille iubet meliōribus locum dare (vīderat enim ūnam atque alteram mulierem eōdem argūmentō astāre, in quibus quaestus erat, nam mihi facile cōniiciēbat nihil esse) īnstō precibus, nē miserum repudiet, quī iandiū opertus, ōrdine etiam prior esset. Ille, ut cernerēs impudentem, lūdibundus exilit, atque manū prehēnsam addūcit foeminam dīvitem. Ibi mihi discēdendum fuit quum iam omnium ferē oculōs in mē convertissem.
Bernardus
Doleō vicem tuam.
Lodovīcus
Astitī retrō iānuam pudibundus aliquandiū, sī forte revocāret.
Bernardus
Vidē avāritiam eōrum, quī in māximā rērum ambitiōne paupertātem suō arbitriō susceptam, perferre sē iactitant.
Lodovīcus
Abeō inde trīstis atque aegreferēns, nec tamen mūtō cōnsilium.
Bernardus
Nūlla hīc tibi spēs alia fuit apud Franciscānōs.
Lodovīcus
Fuit, nam eōdem rediī post merīdiem, & similī fortūnā ūsus, nisī quod alter hīc modestius mē sprēverit.
Bernardus
Quam excūsātiōnem attulit?
Lodovīcus
Āiēbat sē apud cīvem Parīsiēnsem coenā exceptum, eōque nōn vacāre diūtius.
Bernardus
Hinc mihi animō collige monachōrum studia: ille pietātis religiōne falsā, in pauperem etiam contumēliōsus fuit, prōfūsus in dīvitēs mulierculās, quās possit cāseō, vīnō, vel argentō ēmungere. Huic animus in commessātiōnibus vagātur, nē parva mora aegrōtantī frātrī cōnsulat. Vix tertius suō fungitur mūnere.
Lodovīcus
Inīquum est dē omnibus hōc sentīre. Nec eō dīxī, quod mihi in dubium veniat multōrum pia religiō, sed ita optigisse, nec mē ūllīus religiōnis odiō incēnsum haec praedicāre, deōs testor.
Bernardus
Et ego bonōs monachōs excipiō, quemadmodum Homērus Achillem suum. Sed perge, quid deinde factum?
Lodovīcus
Quid agam contemptus cōgitō. Corrāsī ex amīcō duodēnum, quem pollicitus sum bonā fidē reddere, etiam sī nūlla eius mihi spēs esset.
Bernardus
Plūris fortasse cōnfessus es, quam prānsus.
Lodovīcus
Imō iēiūnus etiamdum ad templum virginis mātris dīvertō. Quum iam intrepidus accēdō, extemplō rogat sacerdōs, quī sim. Respondeō, Germānum mē esse. Ille exclāmat, abī Germāne ad tuōs: nihil Gallīs cum Germānīs convenit nē linguā quidem, ac statim assistentium rīsus simul exoritur. Ego nē diū rīdiculus essem, quam potuī ōcissimē illinc mē subripuī.
Bernardus
Hīc rūrsus opus fuit cōnsiliō bonō in rē malā.
Lodovīcus
In hōc tōtus eram, & dēlīberantem mē ratiō ipsa eō dūcit, ut alterīus tunicam induam nōn vīlem. Iam ōrnātior Augustīniānōs petō. Circumspiciō, quī mihi tum prīmum vīsus est, adeō hominem veterem, alterā manū argenteum nummum ostentāns.
Bernardus
Cōnsiliō fēlīcior es, quam rēbus ipsīs: Tandemne successit?
Lodovīcus
Successit, sed ita, ut aegrē discernerēs uter alterum docēret. Nam is parum latīnus erat, et ego gallicum idiōma germānicē sonābam.
Bernardus
Fefellistī nōn intelligentem, quae cōnfitēbāris.
Lodovīcus
Nōn profectō voluī: & idcircō latīnē ut plūrimum loquēbar.
Bernardus
Nec eius linguae perītum fuisse ais.
Lodovīcus
Ego mihi satisfactum putō, quae potuerim, libenter voluisse.
Bernardus
Quam tibi paenitentiae lēgem praescrīpsit?
Lodovīcus
Ut peccātīs displiceam atque vītem quaecunque crīminis lābe animam inquināre possunt.
Bernardus
Summum hōc remedium, sī quis assequī possit.
Lodovīcus
Assequēris ubi mentem ad meliōrem vītam dederis, atque foedīs istīs cupiditātibus, quae animam peccātī obsequiō fatīgant, iniēceris habēnās.
Bernardus
Laudō tē, quī isthaec putēs: factūrus ad eundem modum, ut prīmum mē hāc cūrā expedierō, quae nunc mihi ex parentum imperiō incumbit.
Lodovīcus
Quae nam illa est?
Bernardus
Epistola mihi ad patruum latīnē cōnscrībenda est dē ratiōne studiī meī: ea, quantum animī meī coniectūrā assequor, argūmentō illī erit impēnsae ā mē dīligentiae. Et quia scrībendī artificiō leviter īnstrūctus sum, rogāre tē in animō habēbam, quī mihi studiōrum symphetētēs chārissimus semper es habitus, utī hāc in rē tuam mihi operam dicārēs.
Lodovīcus
Iam antē praemonuī, nē formīdārēs quidvīs mihi oneris impōnere: rogārī certē nōlō, admonērī volō. Nam nostra necessitūdō nūllum mē patitur officiī mūnus praetermittere.
Bernardus
Idem apud mē semper habēbis.
Lodovīcus
Vīs domī tuae scrībēmus?
Bernardus
Commodius sīc mihi vidētur, sī nōn sit molestum tibi.
Lodovīcus
Quicquid amīcī nōmine faciō, molestum mihi nōn est, & honestum putō.
Bernardus
Eāmus.