Dialogī Aliquot - Dialogus VII
Dē commeātū impetrandō
Persōnae:
MĀRTIUS, GETA
MĀRTIUS, GETA
Mārtius
Nae tū in pōdicum perniciem cōnsentīs, quī morās hīc nectās, nec rēmīs vēlīsque mēcum involēs scholam.
Geta
Expectō quam mox sē hūc recipiat anus illa, ut pōma ūnō turōne nōbīs commercer. Vidē quaesō, ut lentō gradū incēdit silicernium.
Mārtius
Illam vel testūdō cursū antēvertat, adeō nihil prōmovet. Abeō, tū quandō lubet, sequere.
Geta
Maneās, rogō, iam iam aderit: empta pōma tibi impartiam, nē frūstrā opertus sīs.
Mārtius
Nōn emam meō malō voluptātem exiguam. Nam per tempus nisī adsim, ferulae subiicienda erit manus: & nōstī praeceptōris saeviciam.
Geta
Praestō erimus in ipsō articulō.
Mārtius
Hōram iam duodecimam significāvit hōralogium.
Geta
Hem duodecimam autem? vix undecimam esse arbitrābar.
Mārtius
Mihi vel cūnctātiōnis poenam indidit. Male periat ille aedituus, quī errōrem hunc nōbīs suā incūriā committat.
Geta
Quis sibi hōralogiī cūram arripuit?
Mārtius
Corbundus noster.
Geta
Ille ne surdaster, & lippus? etiam asinus sacra portat? nunquam mihi dē homine hōc tantum spērāvī, ut eō potestātis prōgredī posse cōnfīderem.
Mārtius
Quam potestātem dīcis?
Geta
An nōn est ampla auctōritās, loquendī tacendīque lēgem campānulīs praescrībere, cubāre in aede sacrā, vestēs religiōne venerandās, quandōcunque vīsum est, induere: dīvōs item tuō arbitriō vestīre, ac nonnunquam, sī ita contingat, ventris crepitū iīsdem oppēdere in ipsō templō: quod sōlī impūnē licet: quoniam ibi nēmō illum accūsāre audet, aut esse facinoris testis.
Mārtius
Nūgae. Dum tuīs dēlīrāmentīs animum applicō, plāgās pēne mihi lucrifēcī. Eāmus.
Geta
Nōn possum hodiē.
Mārtius
Quur itaque dolō malō mē lūdis, aut quid obstat, quō minus queās? Num aegrōtās, ut solet vulgus scholasticōrum quibus dēsidia aut torpor morbī causam facit?
Geta
Nōn graviter labōrō, sed hulcus molestius tōtum collum exercet: quārē per nostram amīcitiam tē ōrō, ut absentis causam apud praeceptōrem agās: veniam scīlicet impetrēs, nē nōn vēnisse, fraudī mihi vertātur.
Mārtius
Ut natēs meās in tuam committam fidem? nunquam faciam. neque causa honesta est, quā tē excūsem.
Geta
Meliōrem sī possīs invenītō.
Mārtius
Habeō opīnor, quā tē impūnem fore putem.
Geta
Narrā obsecrō.
Mārtius
Ex humerīs aegrōtāre dīcam.
Geta
Perge.
Mārtius
Nōn enim posse cerebrōsum hōc tuum caput sustinēre amplius: opus esse Athlante, quī tantam mōlem obeat.
Geta
Eōdem dictēriō persuādē, verrūcās librō meō incrēvisse, eōque mē nōn posse venīre.
Mārtius
Sī istaec ratiō displicet, est alia quam dabō.
Geta
Quae nam?
Mārtius
Parentēs dīcam convīvās coenā excēpisse, atque eam cūram dēmandāsse tibi, ut ad ignem carnēs verū extorreās.
Geta
Diī tibi dent mentem obliviōse, nescīs Veneris diem hodiē esse?
Mārtius
Ēn quam difficile est, mendācem secum cōnstāre: tum mendacium ipsum ut est servīle vitium, ita līberālī homine indignissimum.
Geta
At in ipsō hōc tempore necessārium est. Et fertur tempestīvum commentum interim vēritātis praemium merērī: nec ōrātōribus usquequāque illicitum.
Mārtius
Ōrātor nōn sum, nec soleō lubenter falsa concēdere. tamen eā conditiōne sēdulō prō tē agam, ut mūtuam aliquandō mihi trādās operam.
Geta
Quandōcunque volēs, nihil in mē erit morae.