Dialogī Aliquot - Adulātiōnis et Paupertātis Dialogus
quō iuventūs monētur, nē vel ūllā necessitūdine dēvicta, ā bonīs literīs animum īnflectat
Persōnae:
Adulātiō, Paupertās
Adulātiō, Paupertās
Adulātiō
Perecastor hīc diēs multīs mihi voluptātibus onerātur. Nam vix hodiē expergīscor, quum mē puer ad ientāculum invītat: accessī, curāvī mē mollissimē. Rursus vocor ad prandium, quum mē satiās omnis cibī teneat, necdum antelūcānam crapulam satis concoxerim. Quamobrem? nisī quod mē ad aliōrum ingenia sīc parō, quasi suspiciam: omnibus assentor, in ōs corripiō nēminem: & quum omnēs suā quenque glōriā celebrō, tamen dissimulātō cachinnō rīdeō omnēs. Sinō stultōs errāre, & īnsānōs hominēs, sapientēs dīcī: quod mihi bonum est, & volupe. Id adeō ex ipsā rē mihi venit in mentem. Herī aliquot aulicī hominēs hūc appulērunt, quibus omnia, praeterquam sibi ipsī, sapiunt: & sē prīmās habēre putant. Hīs ego ēgregiā venerātiōnis speciē obrēpsī, fōrmam eōrum prōsāpiam, nōbilitātem dēnique admīrāta. Ubi sēnsī hominēs stultissimōs vānā laude ceu hāmātō vermiculō piscēs capī, ibi animī virtūtem quae illīs nūlla fuit, suprā astra, suprāque caelōs extulī. Complectuntur certātim mē mūnusculīs: conviviīs balneīs, ūnctiōnibus, aliīsque dēliciīs excipior. Aliīs alia placent. Mihi illa vītae ratiō potior vīsa est, quae in luxū ac voluptāte resīdet: eā, quoad licet, fruar, quoniam ante tempus in miseriam cōnsentīre, hominis est extrēmē dēsipientis. Hūc itaque animī grātiā prōdeambulāre iuvat, dum obsōnia parantur. At quae haec est mulier, quam forīs nesciō quem manēre videō? Furiālem deam esse reor: Sīquidem cadāverōsus pallor, maciēs plūs quam ossea, vestis sēmilacera, nōn hominem sed quanpiam ā Furiīs oriundam repraesentant. Adōriar. Quid reī tibi hīc est impūra foemina?
Paupertās
Expectō, quī meum connubium moderātō ferat animō.
Adulātiō
Tōtum saeculum frūstrā hīc opperieris. An quisquam mortālium adeō sit dēmēns, spōnsum quī sē esse velit foeminae horrendissimae? sī foeminam nuncupāre licet.
Paupertās
Nōn ambigō spōnsōs quī multī mihi sunt, sed cui benignē mēcum conveniat, dēsīderō.
Adulātiō
Quid mōnstrī es?
Paupertās
Euge, nē parum sīs petulāns.
Adulātiō
Quae igitur bēlua aut incantātrix es? nam foeminam tē vix agnōscō.
Paupertās
Parēns ego sum omnis hūmānae indūstriae.
Adulātiō
Oh parentem indūstriae. Lamiam tē crēdideram. Nōmen dīc sodēs.
Paupertās
πενία.
Adulātiō
Paupertās tū es? fuge, fuge hinc in extrēmās terrās: quid restitās, quid hīc tibi negociī est odiōsa fera?
Paupertās
Mihi? Quasi ūlla orbis terrārum regiō sit aut caelī tractus, ubi ego exulem. Tibi nusquam locus, nisī apud aulicōs, apud stupidōs, & quī vītam exigunt ab omnī virtūte sēiūnctam.
Adulātiō
Quōs mihi fatuōs hominēs obgannīs perdenda pestis? quam ego putō īnfrā omnia mancipia esse. Et nī ōcissimē hinc facessās, quae hīsce mē convītiīs lacessīveris, faxō ut pessimō exemplō in lūtum prōvoluteris.
Paupertās
Vidē, nē eō petulantiae prōcēdās, ut indignum mē quippiam committās. Sustinē hīc mē āstāre, quam magnī etiam rēgēs, & philosophī summī nōn violenter tolerārunt.
Adulātiō
Toleret tē, quī sē miserum esse velit. Ego tam īnsāna erō nunquam, ut mihi cōnsuētūdinem tēcum commūnem cupiam.
Paupertās
Hōc nihilō es fēlīcior. Nam tibi sī rēs grāta mēcum foret, cōnstantius multō tē habērēs, nec esset quur ipsa tē rīdendam vapulandamque caeterīs subiicerēs, dum stolidissimō cuique obsequiī simulātiōne assurgis, aut nebulās, fūmōsque flāgitiōsē venditās.
Adulātiō
Heus tū Prōserpina, verbum sī addideris, iam sine morā sublīmē arreptam in mare praecipitābō. Ut tē diī, deaeque omnēs rādīcitus extīrpent cum tuō odiō. quid hōc audāciae est, etiam obloquī, aut prōvocāre mē audēs?
Paupertās
Maledīctīs certās cum eā, quae ā multīs prōiecta, fastīditaque iacet, & sē vincī patitur facile.
Adulātiō
Etiam ferēs plāgās.
Paupertās
Tantum in mē tibi licēbit nunquam, etsī petulantissima sīs, & eō impudentiae prōiecta, ut tuam voluptātem nūlla unquam foeditās retardāre potuerit.
Adulātiō
Dīxī.
Paupertās
Sī quid est ā mē peccātum propter quod meritō vel tū, vel plērīque hominēs mihi succēnseant, liceat id refellendō corrigere, aut ēmendāre purgandō.
Adulātiō
Putās ne ūllō tē crīmine carēre, aut odiō pessimō?
Paupertās
Experiēris, ubi modesta mēcum contenderis.
Adulātiō
Indigna es, quīcum sermōnēs cēdam.
Paupertās
At tū impudentior, quam cui innocentia cordī esse possit.
Adulātiō
Quasi innocēns tū, & nōn scelestissima sīs.
Paupertās
Quō magis intelligās, utra nostrum scelesta aut exiciōsa magis exīstat, dabō tibi iūs quidvīs dīcendī eā lēge, ut vicissim per tē mihi fās sit falsa redarguere, partem meam vērissimīs tuērī ratiōnibus: aut sī victōriae laus penēs tē esse possit, ultrō tibi concēdam.
Adulātiō
Etsī mihi rem tēcum esse nōlim, hōc est, cum paupertāte, quā nūlla alia gravior pestis extat apud hominēs, tamen huius certāminis palmā frēta, tibi indulgeō dīcendī lībertātem.
Paupertās
Paucīs dīcam, tū placidē auscultā.
Adulātiō
Vix illud possum, sed ēloquere.
Paupertās
Quod invīsam mē tantīs imprecātiōnibus vulnerant hominēs & execrantur, id mihi immeritō accidere, & extrā noxam mē esse intelliget, quī sē nostrae ōrātiōnis arbitrum servārit incorruptum. Nam cui summī hominēs, quōs sua virtūs immortālī glōriā clārōs fēcit, magnam ōlim venerātiōnem attribuērunt, eam inīquōrum dēsperāta malicia indīgnissimē oppressam dēturbat ad calamitātem. Sī mortālēs suae orīginis memorēs, vēra bona amplecterentur nec tantō habendī studiō aestuārent, nōlint eam abiicere, quae multōs ad virtūtis, innocentiaeque extulit laudem. Nunc quoniam in tam dīversīs hominum ingeniīs paucī innocentiae ratiōnem colunt, & scelerātissimī plērīque, quōs impūnīta licentia, atque aliae ex aliīs ineffrēnātae corporis libīdinēs gravī servitiō premunt, ad summōs honōrēs, praeter aequum irripere nītuntur, ego nōn sōlum extrā calumniae crīmen esse possum, vērumetiam pessimō odiō apud illōs immerita labōrō. Et sī populus Rōmānus in ipsā lībertāte ēducātus, et quī imperium ex parvō prīncipiō ad extrēmōs mundī fīnēs prōpagāvit, ducentōs annōs amplius ita mē aequō tulit animō, ut quantō rērum minus, tantō certē minus esset cupiditātis, & parsimōniae honōs māior, nōn videō, quur īnsontem mollissimī homuntiōnēs dēliciīs, ignāviāque perditī suā lacerent malīgnitāte. Ōlim praestantissimus quisque suā eximiā animī fortitūdine ac mīlitiae glōriā illūstris, nōn dīvitiīs pollēns vidērī voluit: quae scīlicet pecūniae studium, & abundantēs voluptātēs prīmum invēxēre, tum autem omnem mīlitārem indūstriam obtrīvērunt. Nam posteā, quam Rōmānī paupertātis cultū fastīdītō, dīvitiās mīrārī coepērunt ibi dēmum omnis bellī glōria, omne vīrīlis animī rōbur molliciē, ac vītā luxū effluente frāctum dēcidit. Errat etiam vehementer, sī quis arbitrātur idcircō paupertātem in tantam execrātiōnem vocārī, quod servitūtis iugum perpetuum ferre, facere & patī quidvīs iubeam, quod scelerum sim ministra, quod laqueōs ostentem, aut honōris viam interclūdam. Nōn hōrum sum autrīx, sed potius repultrīx: nisī quis iudiciī sinisteritāte correptus, dēplōrātam mendīcitātem falsō mē audeat appellāre. Nec mihi dēest ampla ad dīgnitātēs materia: dēsunt, quī per mē ad summī bonī fastīgium prōgredī dīgnentur. Et quandō sīc hominibus studeō, ut bonīs neque dēsit, quod ad vītam prōpagandam pertinēre vidētur: neque supersit, quō possint ad voluptātum cupidinēs incitārī, nōn idcircō dīgnē mihi stomachantur hominēs, quōs diē noctēque foeda voluptās tenet occupātōs, quum intelligant per mē sibi peccandī ansam abreptam? Quandoquidem mē quisquis amplectitur & colit, is bonam vitiōrum partem iam effugit. Veneriīs enimvērō facibus nōn perditē aestuat, nec habet quod in meretrīcum ingluviem dīlapidet. Āleātor nōn est, ut nec ūsūrārius: Nōn flāgrat ambitiōne, nec alterius macrēscit fēlīcitāte, sed sorte suā contentus, quaerit quod in proximō est. Haud illum remordet magnī sceleris cōnscientia: quemadmodum nec acceptae repulsae languet contumēliā. Superbiā nēmō magis vacat, quam quī sibi pulchrē cōnscius, suō sē mētītur pede. Cūrae obstrepentēs nocturnam quiētem trahere nōn retardant: nōn illī crapula gravēs morbōs parit, ut solet iīs, quī novīs sē epulārum illecebris immergunt. Nunc igitur sī apud aequōs iūdicēs, quī paupertātem mē, nōn extrēmam indigentiam interpretentur, excūsātiōne est concertandum, facile concēdent extrā culpam mē & innocentem esse. Sī malōrum odiō opprimimur, tam id patiēmur benignē, quam omnem contumēliam cōnsuēvimus ferre. Sī prō meritīs aut execranda sum aut colenda, cōnferāmus aequitātem: nec honōris frūctū prīvābor, & intelligent omnēs, bonōrum mē esse causam. Enimvērō ex aequō omnēs sī dīvitiīs abundārent, nēmō in tantā rērum cōpiā artem meditārētur, aut sapientiam, nec in aliquō ēgregiō facinore pōneret indūstriam. Iacēret omnis hūmāna inventiō, lēgēs, iūsticiae fundāmenta: nihil ōrnātī, nihil magnificum in mundō foret. Quis etenim fabrīlia tractāre aut nāvēs compingere dīgnārētur? Cui possit ūlla tanta necessitūdō incumbere, ut agricola terram arātrō fodere per scrupōs, per saxa, lātrantem stomachum ātrō pāne exaciāre, longam sitim aquā effossā, gelūque concrētā levāre nōn gravārētur? Quis cerdō in tantā foeditāte iūmentōrum exuviās muccō ac pūtōre squālidās suō mōre exercēre possit? Nēmō in altīs rūpibus foderet, vel vīneīs iaceret fundāmenta, curvāque falce rubōs resecāret: agrum aut sereret, aut meteret, quem dīvitiae suīs auspiciīs vītam agere paterentur. Hīc maris certissima perīcula, spē incertā subit: ille parvō aere conductus, suō ipsīus sanguine hostem ā mūrō arcet, nē omnis aetās ad caedem & cruōrem extrahātur. Est alius, quī dīversō studiō & suīs, & pūblicīs ratiōnibus prōdest. Alius, nē nostrīs sordibus īnfectī extinguerēmur, ob rem cloācās expurgat. In summā nē lectus quidem, aut domus prīvāta: nec cultus, nec honōs aliquis, quae ā mē profecta sunt omnia, sī eiusdem facultātis omnēs essent: sed vītam agerent hominēs ferārum rītū, quās nātūra ratiōnis expertēs, & ventrī dēditās fīnxit. Quamobrem ūnum id ab hominibus precibus contendō, ut sī nunquam male sum merita, sī per mē indūstriam accēpērunt, quā sē ab illā extrēmae indigentiae assererent turpitūdine: sī ego auctrīx honestē vīvendī prō cuiuslibet dīgnitāte existō, ut mē sī nōn patienter ferre, saltem extrā gravem calumniam esse velint. Dīxī.
Adulātiō
Sī quantum in hāc ōrātiōne inverēcundī commentī spīrās, tantum tuīs verbīs inesset vel vērī, vel ā mē fideī adhibendum, nōn dētrectārem tuae sententiae accēdere & velutī superāta, honōris palmam tribuere victrīcī. Nunc quoniam falsīs argumentīs innīxa, vēritātem ipsam ita manifestō mendāciō ēvertis, ut quibus verbīs culpā tē vacāre putās, ea tē magis ac magis sceleris ream citant, quis iam ferat tuam audāciam? Nam hōc omnium prīmum satis cōnstat, Paupertātem omnium malōrum esse stirpem ac sēmen. Quicquid vel perīculī, vel labōris impendet, hōc tibi dēbent miserī hominēs: famem, sitim, cīmicēs, pēdiculōs, pulicēs, casulam aliēnam, nihil iūris, nihil honōris, lūdibria, damna. Et cum eārum rērum penūriam lūgent, quae vītae suffulciendae sunt dicātae, tum etiam dulcissimō cōnsanguinitātis frūctū prīvātī, ab omnibus nōtīs & amīcīs dēseruntur. Quō vel sōlō nōmine, quid tē execrābilius dīcī vel fingī possit? Sīquidem hōc ego arbitror in vītā mortālium prīmum esse, ut hominēs mūtuīs sē obsequiīs amplexentur & ament, hūmānī nihil ā sē aliēnum putent, ac in commūne referant acceptum, quod nātī, quod ad mānsuētūdinem factī sint. At pauperis, & in miserrimī mortālis cāsum prōiectī necessitūdinem nēmō respicit aut ambigit amīcitiam. Ut mihi cōmicus ille vērē dīxisse videātur: πενίας οὐδαμοῦ οὐδὲν πέφυκε ζῶον ἐξωλέστερον. Hūc spectant, sacrilegia, fūrta, latrōcinia, & eius nōtae alia facinora, quae miserī tuā adāctī iniūriā committere crēduntur. Quā ergō ratiōne crīminis expertem tē esse opīnāris? Dīxī.
Paupertās
Persuādēre potuissem iam antē vulgus hominum nōn rēctē istud sibi in animum indūcere, & tē omnī viā errāre, nī plūs apud tē valēret illāpsa animō voluptās, quam virtūtis studium. Hīs enim vitiīs, quae ad mē refers auctrīcem, impingunt potissimum illī, quī suō sibi fātō susceptam perpetuam sustinent miseriam: tam certē mihi absimilēs, quam est corvus olōrī. Nam sī innocentiae dulcēdine traherētur, sī ūlla in iīs animī nōbilitās īnsideret, quā noctēs & diēs admonērentur, nōn parvae molestiae fugā arduam virtūtis viam esse dēserendam, fugerent nimīrum voluptātem, vītārent ocia prāva, atque ea dēmum facerent, quae sunt paupertātis cultōris ingenuī. At nunc contrā hominēs scelestī corporis oblectāmentō summam fēlīcitātem mētiuntur, nec mēcum moderātē, nec sine mē vīvere possunt. & dum mē reformīdant, repudiant, dētestantur, ipsī sē pauperiēī nōmine indīgnōs nōn sōlum redunt, vērumetiam profundā turpitūdine submersī, in bēluās trānsmigrant. Hinc illa flāgicia, quae falsō mihi imputantur. Pauperēs esse nōlunt, & rapīnīs atque aliōrum bonīs per vim ēreptīs aut nefandō scelere emptīs dītēscere cupiunt. Hōc quoniam male succēdit, mē statim in calumniam vocant. Liceat hōc mihi citrā arrogantiae crīmen dē mē praedicāre, PAUPERTĀS SAPIENTIAM REPPERIT: Ea hominēs finxit industriōs: & quae innocentiā amplexa, temperantiae ac honestātis cultrīx existit.
Adulātiō
Oh audācem temeritātem, etiam tē laudās? Vix mē contineō, quīn iam unguibus tibi in oculōs involem. An nōn pudet scelestissima haec omnia falsa comminīscī? aut sī nūllō pudōre retardāris, quandō eō prōcessistī inverēcundiae, ut quidvīs facere & perpetī tibi imperāveris, nōnne reprimere dēbēbant manifestō falsa & excōgitāta, ut saltem modestius dē tē quicquam dīcerēs? Nam ut ad pauca respondeam, quum hāc in rē vēritās ipsa dēlitēscere nōn possit, quem unquam sapientem vīdistī, aut magistrātus īnsigniīs praeditum, quī extrēmē pauper esset? Seu enim artēs līberālēs cōnsīderēs, sīve spectēs Philosophiam, aut quamcunque īnsignem facultātem animō contemplēris, in prīmīs liquidō cōnstat, nēminem, quem dīvitiae ac rēs necessāriae dēfēcerint, ad suprēmum illud artium dīgnitātisque culmen cōnscendere posse. Quis sūtor hīc vel calīgārius, aut quantumvīs bonī ingeniī homō, cui fortūna esset tenuis, ad honōris gradūs fuit ascītus? Innocentiae certē nūllus hostis exitiōsus magis est ipsā paupertāte, quae suādet aut magnum aliquid per fās nefāsque, turpe & illicitum mōliendum esse, aut suō perīculō patiendum, ut vīta interim in tūtō esse queat. Unde iam cedo, quī tibi dēvōtī vīvunt dēlicātās epulās sūment, aut coenam dubiam? ubi cōmessātiōnēs, balnea, ūnctiōnēs, bellāria, vīna Graeca erunt. Apud tē sānē nīl aliud quam miseria, calamitās, ac opprobrium. Hīs itaque argumentīs quantam tū malōrum turbam adferās, nec obscūrum esse potest, & facile intelliget quisquis suārum libīdinum reminīscitur.
Paupertās
Vellem Adulātiō, tam posse omnis tē crīminis vacuam cum istā petulantī linguā docēre, quam tibi est facile immeritam lacessere querēlīs. Nam ego quae dīxī vēra an falsa sint ex historicīs monimentīs discere licet: & tē scelestissimam esse, & magnō mē crīmine carēre nōn multā ōrātiōne possum dēmōnstrāre, nisī quod mihi difficillimum erit, istud tibi persuādēre quam neque virtūs ipsa ad bonam frūgem queat revocāre: aut voluptātis trīstis exitus dēterrēre saltem, ut resipīscās.
Adulātiō
Sī est quod contrā hiscere possīs, ēloquere, & mitte crīminātiōnem, aut periīstī.
In margine: Cratēs Philosophus dīvitiās sprēvit.
Paupertās
Dīc mihi, Cratēs philosophus Thebānus adeō nihilī fēcit aurum ut quum suspectāret dīvitiās Philosophiae studium impedīre, eās in mare prōiēcit: ratus minōre dispendiō malās cupiditātēs mersum īrī, quam eārum sē illecebris tenērī captum: Nōnne ergō sēnsit, paupertātis sobolem esse Philosophiam?
Adulātiō
Ille sponte suā miser esse voluit.
In margine: Diogenēs.
In margine: Cleantēs Asiānus philosophus.
Paupertās
Hūc spectā. Diogenem Cynicum summum philosophum nōn puduit dīversōriī vice dōlium ūsurpāre: is praeterquam quod animum ab omnī cupīdine vacuum gereret, etiam hominum potentiās ita dērīdēbat, ut quum Alexander imperātor reī mīrāculō excitus ad dōlium accessisset, atque forte aprīcantem sōlem suō obstāculō āverteret, iussus est ā Diogene illinc facessere. Aufers, inquit, rēx, cuius praestandī cōpia tibi nūlla est. CLEANTĒS ASIĀNUS Philosophus nōbilissimae paupertātis fuit, sed quem saevientis fortūnae invidia ab hōc summō studiō in ōtium trādere nōn potuit. Nam quum extrēmā inopiā perīclitārētur, noctū irrigandīs hortīs victum quaerēbat: interdiū Zēnōnis praeceptīs animum appulit. Fuit suae aetātis hominibus mīrāculō propter rāram ingeniī fēlīcitātem. NŌNNE IGITUR VIDĒS PAUPERTĀTEM sapientiam repperisse? Eadem sānē & hominēs reddidit industriōs.
Adulātiō
Sī tū hominēs reddis industriōs, quur tuā indūstriā nōn meliōrem tibi vestem aut victum parās famēlica?
In margine: Homērus pauper.
Paupertās
Mihi sīc placeō: attamen vērissimum est quod dīcō. Nec est, quod multīs verbīs id doceam, quandō Melesigenēs ille, ā calamitāte posteā dictus HOMĒRUS, prīnceps poēta, & quī omnibus ēloquentiae partibus (ut ait ille) ortum & initium dedit, in eā tamen rērum omnium indigentiā & nātus, & ēducātus erat, ut pulcherrimam ingeniī suī foetūram pānis portiōne vēndidisse memorētur.
Adulātiō
Quid stolida mihi.
Paupertās
Interturbās etiam? Iam antē dīcendī veniam precāta sum.
Adulātiō
Taceō: perge.
In margine: Naevius cōmicus.
In margine: Pub. Terentius Afer.
In margine: Plautus.
Paupertās
NAEVIUS inter gravēs Fortūnae minās ingeniō fuit ērēctissimō. Etenim lībertāte ūnā cum rēbus omnibus āmissā, comoediās in ipsō carcere scrīpsit ēlegantissimās, quibus cum inimīcīs grātiam, cum hostibus salūtem sibi reparāvit. An nōn PUB. TERENTIUS AFER in ipsā flōrente aetāte dūram pauperiem domī mīlitiaeque expertus trāditur? & quod esset vīliōre vestītū obsitus, per lūdibrium, initium fābulae dictus est? Tamen ēloquentiā ille plūs quam Atticā, & artis cōmicae palmā in prīmīs excelluit. PLAUTUS, quum Rōmae vītam in lūctū & miseriā traheret, ianque pervēnisset in summum famis discrīmen, trūsātilibus molīs circumagendīs operam dedit victūs grātiā. At quem sors tenuis in miseriam turbāvit, illum īnsita animō virtūs ad suprēmam glōriam ērēxit. Comoediās aedidit dīvīnō ēloquiō respersās. Adeō illī nōn obfuit ut etiam ad eam laudem quibusdam ceu stimulīs incitāverim. Nec illud obscūrum esse potest, UT SĪCUT PRAESTANTISSIMĪ quīque ingeniī glōriā caeterīs īnsigniter antecelluēre, ita dīvitiīs ferē omnibus fuērunt īnferiōrēs. Quōs ideō opīnor nōn summopere affectārunt, quod vēra bona nōn essent & simul cum hominum vītā interīrent. VIRTŪS certē ac ingenium praestāns etiam apud posterōs laudis memoriam merentur.
Adulātiō
Vetustissima sunt quae narrās, nec vēra esse putō omnia: aut sī turpe videātur historiīs falsī opīniōnem appendere, fuit tamen illa aetās rudis adhūc, & ad rēs cōgerendās sēgnior, ignāra quaestūs, quī illīs nunc multō ūberrimus est, quōs cernīs in meō lūdō gnāviter ēdoctōs. Nec arbitror Homērō pecūniae ūsum fuisse, quī carmina sua nōn maiōris vēndiderit, quam vel Beda, vel Sūtorius ille maiōrem sibi rem faciant ex suā farrāgine: nisī ille poēta forsan in fātīs habuerit, ut esset miser.
Paupertās
Putās ne hodiē virōs doctissimōs existere, quī inter gravem inopiam quam sustinent, pulchrē etiam dīvitēs sibi videntur?
Adulātiō
Nōn quod sciam. In Galliā sīquidem nēmō doctus est, nisī īdem opulentissimus.
Paupertās
Dīxtī vērissimum, etiam sī aliud sīgnificāre volueris. Gallī nōn ex animī dōte aut probitāte, sed corporis cultū vehementer splendidō, & magnīs opibus hominem aestimant. Apud illōs maiōris fiunt hominēs pīstrīnō & corvīs dīgnī, sī modo dīvitiīs praepolleant, quam literātī virī ac probī, quī parum habeant. Alioquīn nihil causae est, quur illī, quī utriusque linguae professiōne dē studiōsā iuventūte ēgregiē meritī sunt, pūblicō stīpendiō fallantur. Sciō iuvenem magnae speī, nec diū adolēscentiae ultimās metās ēgressum, & quī ērudītiōnis haud dubium specimen dēderit, parvam hāctenus grātiam ab illīs retulisse, in quōrum benevolentiam Galēnī medicī librōs aliquot vertit nōn minōre fidē, quam studiō optimō. Italī hōc nōmine sunt laudātissimī, apud quōs nēmō est vel mediocriter doctus, quī nōn patrōnum aliquem nancīscātur, cuius beneficiō sua studia alat. Sunt hodiē in Germāniā praeclāra ingenia, quae utinam ad glōriam foveantur illōrum praesidiō, quī Reip. gubernātōrēs habērī quam esse mālunt. Reperiās ibi Chrīstiānōs hominēs, quī Euangeliī amōre rēs suās alioquī amplās ac splendidās in pauperum ūsūs ērogant, ipsī suā voluntāte ascītam ferunt miseriam, ut in hōc mundō pauperēs, apud Chrīstum omnis bonī autōrem dītēscant.
Adulātiō
Verba tua hūc spectant, ut omnēs hominēs statim fiant mendīcī.
Paupertās
Errās tū, quum ita accipiās. Haec eō dīxī, ut intelligās magnī bonī saepe mē esse causam. Praetereā iuventūs condīscat, aliōrum exemplō paupertātem mē ferre, nec animum propter ūllam necessitātem ā rēctīs studiīs abiicere.
Adulātiō
Praestat aliā viā opus quaerere, quae voluptātēs afferunt, quam longā miseriā inānem ērudītiōnis titulum vēnārī.
Paupertās
Canis tuam cantilēnam. Sed ad innocentiam dēveniam. Sī illī dīvitiās nec ambīvērunt, & summam laudem in summā virtūte positam rēctē putārunt, nōn igitur fierī potuit, ut innocentiae temeritāte vacārent?
Adulātiō
Paupertās nōn sinit innocentem vītam trādūcere.
In margine: Menēnius Agrippa cōnsul Ro. pauper.
In margine: Lūcius Valerius pūblicola cōnsul Ro. pauper.
In margine: Mārcus Curius cōnsul Ro. pauper.
Paupertās
Tibi hōc sīc vidētur, cuius intentiō omnis ad explendam corporis voluptātem fēstīnat. At illīs vērae glōriae, nōn voluptātis scopus fuit: argumentō etiam sunt, quae literārum memoriā posterīs relicta trāduntur. Menēnius ille Agrippa cōnsul Ro. Sabīnōrum triumphō īnsignis, ūnus omnium sapientissimus, quod cīvīle dissidium, venēnum et pestem opulentārum urbium, citrā sanguinem ac mīrificō commentō in concordiam mūtāvit. Persuāsit enim eandem officiī necessitūdinem populō Ro. cum patribus esse, quam habērent corporis membra omnia cum ventriculō, in quō cibus prīmum in succum coquerētur, quī posteā tōtum corpus sit nūtrītūrus. Et vīcit certē populum, cēnsūs alioquīn, patrumque iniūriā exacerbātum, & quī ā patribus iam discesserat. Nōn tamen obstābat ēgregiae triumphī glōriae paupertās, quae tanta illī incubuit, ut pūblicō impendiō sepultūrae honōs cōnsulī prūdentissimō corrogārētur. Lūcius Valerius Pūblicola quartum cōnsul Ro. īnsignem victōriam retulit ex Sabīnīs & Vēientibus: mortuus adeō pauper, ut collātīs ā populō nummīs fūnebrem sūmptum habuerit. Mārcus Curius dīvitiās etiam sprēvisse dīcitur, nē vel paupertātis īnsolentia indecōrum sibi, populōque Ro. mōlīrētur. Nam quum Samnitēs iterum victī, acceptīque in pācis conditiōnem, lēgātōs suōs ad cōnsulem Ro. ingentī pecūniā onerātōs lēgārent, ac ille forte silvestrēs rāpās coqueret, respondit, pulchrius sibi factum vidērī sī ex vāsīs fictilibus rāpās edat, quam nōn imperītāre aurī frūgumque dīvitibus. Vidēs igitur quam immeritō mē accūsēs, quamque extrēmē errent, quī pauperēs, īnfēlīcēs vocāre audent.
Adulātiō
Tū ne id īnficiāberis?
In margine: Gygēs rēx Lydiae.
In margine: Aglaus rūsticus et pauper Lydiae rēge beātior.
Paupertās
Immō maximē. Nam meō quidem animō, nēmō pauper est, quī suā sorte contentus vīvit: quemadmodum nēmō dīves, quī sē crēdit egentem. Et sī exempla hīc cōnferre libeat, fēlīciōrēs nimīrum offendēs pauperēs dīvitibus. Id quod apertius tibi cōnstābit, sī ad ea mihi animum intendās, quae dē Gȳge narrantur. Is nanque rēx Lydiae dītissimus Apollinem Delphicum cōnsuluit, an sē alius quispiam foret fēlīcior. Huic dīvīnum ōrāculum praetulit Aglaum hominem rūsticum & pauperem. Quam mihi nunc fēlīcitātem statuis in dīvitiīs? quās ideō mīrāris, quod scīlicet voluptātis satellitēs sint perniciōsissimī, cuius grātiā stupidissimō cuilibet cum maximā turpitūdine assentārī mālīs, quam honestē vīvere pauper.
Adulātiō
Quid miserrima hīsce verbīs mihi obstrepis? adeō ne mente captam aut īnsānam mē aestimās, ut vel beātissimīs ratiōnibus adducta tibi mēmē dēdere velim? Nōn sī deam tē mentiāris, vel aurī montēs prōmittās. Alia nunc tempora: aliī nunc mōrēs. Sī tē nūlla hominum indignātiō, quā apud omnēs gravissimē labōrās, commovēre possit: sī Apollō ipse mentem tibi meliōrem dare nequeat, ut aliquandō resipiās, saltem tē pudeat hārum sordium. Ēn prō togā splendidā, sagula tibi lacera est: prō aurō & argentō, pediculī, pulicēs: prō domō, cassa ventō frīgorīque patēns. Rursum vidē quī color mihi, vestītus, ōrnātus, ēlegantia corporis. Apud rēgēs mihi parātur coena, mihi patent forēs. Tibi in stabulō cum iūmentīs furfurēs vix esse licēbit, sī nihil aliud ēmendicandō extorquēre famēlica queās. Meam cōnsuētūdinem expetunt: conviviīs, balneīsque excipiunt aulicī hominēs. Tē nēmō vel stabulārius in prīmō vestibulō cōnsistere patitur: neque id iniūriā. Quis enim mortālium paupertātem, rem contemptissimam lubenter patī possit aut dēbeat?
Paupertās
Enumerāvī tibi virōs & ērudītiōne & probitāte praestantissimōs, quibus amīcē mēcum conveniēbat. Tē nēmō amat aut observat, quī sē nōlit apertē dērīdērī, & fortūnā omnī spoliārī, lacerārīque ā cane pessimō. Quid quaesō adulātiō aliud est, quam canis impudēns, quī omnibus adulātur, quī subinde dominum propter pānis partem exiguam commūtat? Nōn itaque mīrum est, ab aulicīs tē alī, quōs tū ex stultīs īnsānōs facis. Quod sī sānā ratiōne dūcerentur, nōlint in sinū colubrum fovēre.
Adulātiō
Nōn satis assequor quid velīs.
Paupertās
Nempe ergō apertē vīs quae restant mē loquī?
Adulātiō
Sī vēra dīcēs.
In margine: Assentātiōne in vītā cīvīlī nihil perniciōsius.
In margine: Assentātiō amīcitiae pestis.
In margine: Aristippus philos. rēgius canis ā Diogene vocātus.
In margine: Diogenis sententia.
Paupertās
Quandō illae īnsidiae hominibus exitiōsissimae sunt, quae prius nocent, quam praecavērī possint, aut lateant in simulātiōne officiī, quid tē ūnā dētestābilius, aut inīquius excōgitārī possit, quae nēminem laudēs, aut palpantī cōnsectēris linguā, quem nōn, sīcut Gnatō ille Terentiānus, comedendum & dērīdendum omnibus prōpīnēs? Praetereā quum assentātiō quaedam ceu viciōrum fōmes līberālī homine nōn sōlum indīgnissima est, sed quam cane peius & angue ōdisse oportet, quid in vītā cīvīlī pernitiōsius? quae in amīcitiā alia pestis māior? Impēgit huic viciō Aristippus Philosophus, quī voluptātis cupīdine illectus, Diōnȳsiō Tyrannō adulātur: quārē ā Diogene rēgius canis dictus est. Ab eōdem illud dictum ferunt, quum interrogārētur, quae bestiārum perniciōsissima foret, respondit, ex foerīs, obtrectātor, ex mītiōribus adultor. Et sānē, quī sē fallācī astūciā circumdūcī nōn velit, eum cavēre oportet, nē aurēs palpantī assentātiōnī patefaciat.
Adulātiō
Ha, ha, he, intelligō miserrima paupertās, quid tē urgeat. Fēlīcitātem illam mihi invidēs, quam tū assequī nōn potēs.
Paupertās
Ego mihi illam expetam? morī mē honestius est.
Adulātiō
Quid ergō tē movet, ut falsīs crīminibus mē irritēs, quum sīc ego artem meam tractem, ut mihi vehementer prōsim, obsim nēminī, quod tū perpetuō solēs?
Paupertās
Nēminī tū nocēs? An quicquam tam sānctum sit & incorruptum, quod nōn tuīs animī viciīs contāminēs, sī tibi auscultet? Nec adhūc intelligis quae vēra ā mē tibi sunt obiecta?
Adulātiō
Quae mihi contentiōsa exprobrās, ea nōn tam ex iūstā crīminātiōne, quam malīgnō animō profecta certō sciō.
Paupertās
Quandō mihi parvam fidem habēs, aut arguis malīgnitātis, num ideō historicae literae apud tē mentiuntur.
Adulātiō
Dīcis sōlum ea, quae contrā mē faciunt.
Paupertās
Dēscrībō tē ex tuō ingeniō & mōribus.
Adulātiō
Sinistrē illa ūniversa in mē torquēs.
In margine: Commodus Ro. Imp. ab assentātōribus ēversus.
In margine: Adulātōrum studia.
In margine: Antōnīnus obtruncātus.
In margine: Māter Ant. & Getae, suā sibi manū mortem cōnscīvit.
In margine: Bassiānus Ro. Imp. ab adulātōribus sēductus.
In margine: Tiberius Caesar adulātiōnis impatientissimus.
Paupertās
Sinistrē? Ad ea mihi, sī potēns es, respondeās rogō. Cum Ro. Imp. Commodus ūnus omnium ante sē imperātōrum nōbilissimus, parentis rēgnō successisset, atque amīcōrum cōnsiliō haud dubiam spem paternae virtūtis dē sē cūnctīs pollicērētur, nōnne statim ex aulicō famulītiō irrēpsērunt adulātōrēs, quī prīncipis indolem īnfēlīciter corrūpērunt, eōque adēgērunt īnsāniae, ut omnem vītam foedissimīs studiīs contāmināret: dōnec inīquius iam in sē & Remp. cōnsulēns, in cubiculō strangulātus periit? Sed ea adulātiōnis lābēs ad peius facinus dein serpsit ac prōgressa est. Nam Sevērō imperātōre mortuō, huius fīliōs Antōnīnum & Getam laetīs acclāmātiōnibus imperātōrēs dēcernit populus Ro. sed in ipsō adhūc aetātis fervōre adulātōrum ministeria tantō utrumque alterī odiō incēnsum dedēre, ut neque patris amor, neque matris lachrimae illud posteā restinguere valuērunt. Et breve deinde ad tempus, Antōnīnus imperiī cupīdine victus, frātrem suum Getam, rēgnī cōnsortem ruptō cubiculō, suprā matris pectus sanguine undantem mūcrōne trāiēcit. Factum eadem adulātōrum operā est, ut pater Sevērus, moerōre, quem & fīliōrum dissidiō contrāxerat cōnsūmptus perierit. Antōnīnus ipse inter nātūrae requīsīta similī clāde obtruncātus, imperiī suī fīnem accēperit inauspicātissimum: māter fīliōrum calamitāte perculsa, mortem suā sibi manū cōnscīverit. Ad eundem ferē modum Bassiānum Imp. quī Antōnīnus posteā dictus, assentātōrēs ēverterunt. Sed haec mihi praeter opīniōnem dicta sunt, cum tua perniciēs cognita, etiam mē tacente, historiārum exemplīs coarguātur. Quamobrem Tiberius Caesar & sibi, & suae Reip. prūdentissimē cōnsuluisse mihi vidētur, quī adulātōrēs perōsus, nēminem vel officiī vel honōris grātiā ad lecticam suam accēdere passus est. Idem sī nostrā tempestāte facerent imperātōrēs, cernerēmus, prōflīgātā illā adulātiōnis peste, bonōrum virtūtem magis ac magis efferrī, quae nunc scelerātōrum violentiā iacet oppressa.
In margine: Adulātōrum scopus.
Adulātiō
Frūstrā apud mē hanc operam cōnsūmis paupertās: animus mihi in dēliciīs aulicīs est, eāsque cōnsectābor: nec invideō ut tū nīl nisi paupertās perpetuō maneās. Iam adeō intus mē recipiō: nam olfaciō nesciō quid lautiōris edūliī. Tū interim hūc cōnsiste, dum aut advocēris, aut aliquis deus tua male cōnsulta respiciat. Sīn longum hōc tibi fuerit, est ubi prōcumbās, scīlicet in pecorum casā, quandō ego plūmīs involvor. Sed heus tū, pānem iam trīduō sitū obductum per servulum ad tē mittam, nē inediā cōnfecta, breviōrem miseriam sustineās.
Paupertās
Vidē nē aliquandō ad mē vel invīta prōfugiās. Quoniam omnis voluptās mala, īnfēlīcem exitum sortitur.
Colophon: EXCUSUM MOGUNTIAE PER IOANNEM SCHOEFFER, QUARTO NONAS AUGUSTI, ANNO POST CHRISTUM NATUM M. D. XXIX.