Dialogī Aliquot - Dialogus V

Euripidēs et Diōnȳsius dē parentis morte colloquuntur

Persōnae:
Euripidēs, Diōnȳsius
Euripidēs
Optātō advenīs exoptātissime Diōnȳsī.
Diōnȳsius
Quid ita mī Euripidē?
Euripidēs
Urbis mē taedium iandūdum cēpit, hūc itaque prōgressus, congerrōnem quaerēbam, quī mūtuā cōnfābulātiōne animum meum exhilarāret: eum tē mihi hodiē voluntāte tuā dabis.
Diōnȳsius
Nihil possum minus.
Euripidēs
Quur nōn possīs? Num tibi aegritūdō aliqua oborta? Quid moerēs, aut unde cedo ex sōlitāriō hōc locō prōdīs?
Diōnȳsius
Nunquam mihi vīta acerbior vīsa est, intantum īnfectus cāsus ratiōnēs mihi omnēs disturbāvit.
Euripidēs
Nē lachrimā: atque istuc quicquid est, quod dolōre animum exagitat, apud amīcum expōne. Fortasse cōnsiliō illud corrigam, vel cōnsōlātiōne extenuābō, aut commūnem hanc tēcum aegritūdinem feram.
Diōnȳsius
Nōn possum moesticiam tibi obiicere.
Euripidēs
Nihil est quod apud mē vereāris, quem in omnem ēventum tibi habeās prōpēnsum.
Diōnȳsius
Fortūna mē gravissimō dolōris vulnere percussit.
Euripidēs
Diī malum āvertant. Quid hōc est?
Diōnȳsius
Matrem habeō, eheu mē miserum.
Euripidēs
Mitte quaesō lachrimās: nē tantopere tē excruciēs.
Diōnȳsius
Habuī scīlicet, quae ab adolēscentiā animō ūnicē chārum mē habuit, & quidem vērissimīs amplexa affectibus, salūtāria omnia suggessit. Et nē vīvidae aetātis impetū indigna studia contrēctārem, praeceptōris nostrī cēnsūrae mē commīsit. intereā usque domī ex dīmēnsō suō suppīlāns, quō mea ocia suō maximō labōre fovēre possit: tum quod dūrior mihi pater obtigisset in omnī mānsuētūdine ac pietāte ergā fīlium nihil sibi fēcit reliquī.
Euripidēs
Pium mātris ingenium narrās.
In margine: Dē σκυτάλη Lacōnicā. Gell. lib. 17. cap. 9.
Diōnȳsius
Eam cum anteā gravī valētūdine dēiectam moestus cognōveram, ecce tibi, trīstis offertur scytalē, quae ex aegretūdine fātō fūnctam esse docet. Hunc ego nuncium nōn possum nōn multīs lachrimīs excipere.
Euripidēs
Et mē sānē istaec rēs ad misericordiam concitat. Deum immortālem, quam miserē comparātum est dē hūmānā vītā, quae tot fortūnae ictibus obiecta, tam fugāx est & citō peritūra, et in ipsā dulcēdine perpetuīs fermentāta amāritūdinibus.
Diōnȳsius
Ah simul mē ē mediō ablātum esse oportuit. Nam quam ego vītam expetam tālī parente prīvātus, quālis mihi nūlla alia erit unquam?
Euripidēs
Nē ita animum indūcās mī Diōnȳsī, aut luctum hunc ferās inīquius: sed tē ad dolōris vehementiam ipse cōnfirmā. Scīvistī mortālem eam esse, & hāc lēge nātam, ut necessārium vītae hūmānae fīnem aliquandō sortīrētur.
Diōnȳsius
Nequeō parentis oblīvīscī, quae vītae mihi, fēlīcitātisque omnis fuerit autrīx.
Euripidēs
Acerbum tibi vidērī plānissimē persuāsum habeō. AT MODERĀTĪ est hominis spem optimam in animō parāre, & adversam aerumnam cōnstanter ferre.
Diōnȳsius
Haud facile dissimulāmus, quod animō aegrē est.
Euripidēs
Frūstrā certē incūsēs, quod cōnsiliō nūllō queās vītāre. Quantō igitur satius est tē dare operam, quī istam aegritūdinem dīluās, atque animum īnstituās ad commūnis sortis recordātiōnem. Parēns tua mōmentāniae vītae īnsomniīs velutī ergastulō exempta, dīvōrum sperō cōnsors existit. Vīcit mortis molestiam, quam semel, dum in hīs carceribus vītae pēnsa facimus, dēvorandam exhorrēscimus omnēs. Vīxit Chrīstō dēvōta, et quae omnia ad vītae mōrumque probitātem referret: ut grātulandum potius mihi videātur, foeminam pudīcam ex hōc mundō fātōrum sorte raptam esse, quī tantum habeat labōris et sōlicitūdinis. Bonō ergō fortīque sīs animō, nec moerōrem altius in animum trānsmitte, corporis alioquī, ingeniīque vīrēs cōnfectūrum. Quod iīs ūsūvenīre vidēmus, quī īnspērātā formīdine perculsī, in mortem īlicō concidunt. Hōc accidit, quandō natīvus calor ex omnibus membrīs ad cor ipsum refugit: cuius deinde cōpia, ceu oleum flammae immodicē superfūsum, vītam extinguit.
Diōnȳsius
Etiamsī hanc calamitātem aliquō modō ferre possim, quid speī mihi putās reliquum dē studiī meī commoditāte, cui pater ad rem est attentior, & quī huiusmodī sūmptūs tolerāre nōlit?
Euripidēs
Nihil tibi ille dēfierī patiētur, quod ad honestī cultum ac studiōrum prōventum pertinēre vidēbitur: quīn omnem tibi benevolentiam accommodābit ultrō, ubi tē vīderit bonae indolis spem optimam praeferre: nec tempus in bonīs literīs īnfēlīciter posuisse.
Diōnȳsius
Literārum expers est, eōque inīquus studiōrum cēnsor. Tum aliā autem cūrā solicitor, nē ad novum aliquod mātrimōnium animum trādūcat, ibi ex patre mihi vītricus futūrus.
Euripidēs
Nōn sīc futūrum est, & coepta tua honesta Chrīstus secundābit.
Diōnȳsius
Ita spērō equidem.
Euripidēs
Nunc quoniam tenebrae intendunt, in urbem dīvertāmus, apud mē coenābis hodiē.
Diōnȳsius
Habeō tibi grātiās maximās, cum id nōn possim. Nūlla enim rēs intervenīre potest tanta, quae mihi voluptātem afferat.
Euripidēs
Praebēbis tē inquam meae potestātī, dum hīc animī tumor resīdeat: nec sustinēbō moerōre amīcum contābēscere.
Diōnȳsius
Quandō sīc stat sententia, nihil recūsō.