Dialogī Aliquot - Alius Quārtus
Dē adventū frātris ē patriā
Persōnae:
Nīcolāus, Hierōnymus
Nīcolāus, Hierōnymus
Nīcolāus
Quō tam subitō ruis Hierōnyme?
Hierōnymus
Hem probe vir, salvus sīs, nōn tē praevīderam.
Nīcolāus
Sīc solent, quī sequundā fortūnā sublātī abiectōs dēspiciunt.
Hierōnymus
Fortūna mihi adeō fautrīx & benigna erit nunquam, ut in amīcum sublātōs animōs gerere dēbeam.
Nīcolāus
Quid accidit novae reī, quod sīc curris fēstīnābundus?
Hierōnymus
Frāter mihi ā parentibus adest.
Nīcolāus
Venit tuus frāter?
Hierōnymus
Sīc ut audīs. Huic prandium coemere volēbam.
Nīcolāus
Salvum illum venīre ex animō gaudeō: & tibi grātulor, quandō probae indolis adulēscēns est, & ingeniī nōn īnfēlīcis, ut sī illam aetātem līberālibus artibus cōnsecret, erit quō patria suum decus aliquandō referat. Sed quae nova narrat?
Hierōnymus
Permulta sānē, quae corām audiēs ipse. Nam ferē eōrum secors sum, quae nihil ad mē spectant.
Nīcolāus
Parentēs vīvunt ne incolumēs?
Hierōnymus
Vīvunt deī beneficiō nōn admodum incommodē, praeterquam, quod ex annī tempore vulgus hominum magnā annōnae penūriā labōret, propter frequentēs imbrēs, & coelī intempestātem. Quae rēs agricolīs timōrem incutit: foenerātōribus contrā ad spem ūsūrae animōs addit.
Nīcolāus
Hoccine vērum praedicās?
Hierōnymus
Vērius, quam velim. Falsum mē hīc esse malō.
Nīcolāus
Suspectāvī id adeō solicitē. Nam posteā, quam pecūniam in quōtīdiānīs sūmptibus expenderim, intereā ūsque vītam miseram exēgī: & parentum negligentiā vix aegrēque manēre potuī.
Hierōnymus
Literās tibi adferrī intelligō.
Nīcolāus
Dē pecūniā nihil audīs?
Hierōnymus
Nihil quod sciam.
Nīcolāus
Sexcentās mihi literās sine pecūniīs mittant: nōn morābor hīc vel hōram amplius. Pecūnia, nōn vānae chartulae crēditōribus numeranda mihi est, quī, nē fame interirem, rugientem stomachum exaciārunt.
Hierōnymus
Laetus sīs, argentum simul accipiēs. Perterrefacere voluī, quō voluptās tibi foret māior.
Nīcolāus
Hīc aurēs arrigō, surdus ad alia. At rēs tua successit ne ex animī sententiā?
Hierōnymus
Sīc satis, etiam sī plūrēs nummōs exspectāram. Tamen praesentem fortūnam benignē amplector, quandō alia pinguior nūlla datur.
Nīcolāus
Rēctē sentīs. Nēmō sīquidem malignē sēcum agī putābit, cui vel mediocris sors sit, & nōn omnīnō inīqua.
Hierōnymus
Dēmīror certō, inter tot hominēs vix paucōs invenīrī, quōs suae sortis nōn poeniteat: aut praesentem rērum conditiōnem satis aequō animō ferant.
Nīcolāus
Facit hōc, opīnor, ambitiō hūmāna, quae intrā cupiditātis suae metās stāre nequit: sed ferē semper ultrā hūmāna, suprāque concessa affectat contentiōsa.
Hierōnymus
Sed pergam quō cēpī hoc iter: tū frātrem, sī vidēbitur, convenītō, dum revertor.
Nīcolāus
Diī bene vertant quod agis, ut parvō aere multa commercēris obsōnia, & nōs lautius cūrēmus cuticulam.