Dialogī Aliquot - Dialogus Tertius

dē ratiōne studiī & praeceptōris officiō

Persōnae:
Adolphus, Cleander
Adolphus
Quis hīc est hospes, quem videō in ultimā planiciē? Profectō nisī mē fallat animus, aut nihil prōspiciant oculī, Cleandrum nostrum cernō, tōtō iam trienniō vīsum nēminī. Adeōn? an opperiar, dum magis cognōscō.
Cleander
Quid mē aspectās Adolphe?
Adolphus
Grātulāmur tibi optātum ac fēlīcem adventum.
Cleander
Et tibi incolumitātem prōsperam precāmur.
Adolphus
Vix tē agnōveram, adeō mihi vidēris veterem faciem dēmūtāsse. Unde nōbīs advenīs, aut ubi terrārum latitāstī tandiū?
Cleander
Daventriae.
Adolphus
Quid illīc reī āctum?
Cleander
Literārum fēcī stīpendia.
Adolphus
Quō autem animō hinc prōfectus, cōnsilium hoc retulistī nēminī? Nam omnēs nōs, quibus iam inde ā puerō mūtuā familiāritāte dēvinctus fuistī, tuī solicitūdine affectī tenēbāmur, & mortem oppetīisse tē trīstis fāma dedita fuerat.
Cleander
Rem omnem ā prīncipiō dīcam. Sed virēntibus hīs grāminibus interim prōcumbāmus, quō līberius ex itineris contentiōne respīrem.
Adolphus
Pulchrē monēs, & istud tē flāgitātūrus eram. Iam accingere.
Cleander
Ut prīmum ex puerīs excessissem, atque altiōre iam solicitūdine rēs mortālium mēcum commentārer, coepī ratiōnem inīre, cuī potissimum mē studiō dīcārem. Rūs sīquidem colere, aut vīliōris mancipiī sortem obīre plānē dēdīgnābar, & parentum inopia parvam mihi ad literārum studia commoditātem fore cernēbam. Placuit tamen extrā alia omnia, literīs bonīs mēmē dēdere: quae immortālem illum animum virtūtis stimulīs concitant, laudemque pariunt ingenuam citrā quam haec vīta nihil habet expetendum amplius.
Adolphus
Probē tū mihi vītam īnstituisse vidēris.
Cleander
Sīc fuit cōnsilium. Nē tamen imbecilla adhūc aetās: & quae prīmum adulēscentiae iter esset ingressa, dē rēctō quasi cursū dēviāns, in malās artēs impingeret, ductōrem mihi sēlēgī, cuius vestīgiīs īnsīsterem.
Adolphus
Istud sānē rēctum. Nam potior ea est ratiō, rēctā statim viā ad virtūtem prōgredī, quam ab errōris lāpsū posteā revocārī.
Cleander
Audieram adeō plūrimum referre, ā quō prīmum rēctē quis īnstituātur. Nec unquam fēlīcius, atque rudibus statim annīs virtūtis fundāmenta iacī: quod haec aetās cuiuslibet reī capāx, per omnem dē inde aetātem resipiat: Quō semel est imbūta.
Adolphus
Ita praedicant.
Cleander
Circumspiciēbam itaque pueritiae fōrmātōrem, quem intemerāta ērudītiō, ac vītae mōrumque innocentia mihi commendārent.
Adolphus
Quid tantus tibi praeceptor quaerendus fuit aut philosophus, quī prīma vixdum literārum vestibula attīgerīs? ut vel nostrā hāc scholā contentus esse potuissēs.
Cleander
Ehō dīc sodēs: quandō discipulōrum ingenia ad praeceptōris animum ita nōn rārō finguntur, ut illīus etiam mōrēs sibi induant, nōnne optimō cuique simillimus esse mālīs?
Adolphus
Nēmō tam est stupidus aut sēnsuum inops, quī nōn id vehementer affectet.
Cleander
An nōn Alexander rēx literārum rudia elementa ab Aristotele summō philosophō doctus perhibētur? Et Achillēs Phoenīcem, virum & ēloquentiā & mōribus praestantissimum, praeceptōrem habuit? Quemadmodum Diōnȳsius Platōnī, Alcibiadēs Sōcratī, Senecae Nerō prīmās studiī vītaeque ratiōnēs dēbēre, histōricā fidē memorātur.
Adolphus
Nae tū probō ūsus es praeceptōre, quum isthaec per aetātem intelligās.
Cleander
Quam sim rēctē īnstitūtus, nesciō. Hōc certē audācter mihi assūmō, pessimē in sē cōnsulere, quī aetātem graviōribus studiīs dēbitam in triviālibus lūdīs subsīdere, & velut ad annōs Nestōreōs cōnsenēscere sustinent: nec unquam nisī serō, ad altiōra nītuntur. Et plērumque ita fit, ut parvae scholae, parvus item magistellus, ac vix ultrā prīmās literās prōgressus temerē praeficiātur.
Adolphus
Hāc ipsā rē nōn male cum nostrō Gymnasiarchā mihi convenit, nisī quod vapulandī līberālitāte effūsior videātur.
Cleander
Tibi forsan commeritās rependit poenās. Tamen mē territābat quōrundam saeviendī libīdō nimia in aetātem teneram, atque errōrī facile opportūnam: quī dum monent, aut corrigunt errāta, eō nonnunquam prōvehuntur furōris hominēs impotentissimī, ut in hōc sānctissimō negōtiō, quod pudōre & benevolentiā retinērī dēbet, fulmina quasi dēturbent, ac foedissima convītia nē scortīs quidem permittenda, spīrent. Perdunt impiē, dum emendant. Hōc ubi fit, labor & ingenium extinguitur, ac friget amor mūtuus, quī tantum hīc habet frūgis, quantum ipsae literae admīrātiōnis. Reformīdant eum infēlīcēs adulēscentēs, cuius mānsuētūdine illectī, literārum cupidinibus īnflammārī, atque ad omnem modestiam compōnī dēbēbant.
Adolphus
Nunquam, ita mē diī ament, secus putāvī, quandōcunque parvae temeritātis poenās dedī gravissimās.
Cleander
Crēdō istuc tibi vidērī, & fallī iūdiciō possīs, ut solent, quī īnstitūtī rēctī īnsōlentēs, vicia sua nec agnōscunt, nec eōrum patiuntur remedia.
Adolphus
Mea sīc est sententia. Sed dīc rogō, nactus es quālem voluistī praeceptōrem?
Cleander
Est diīs grātia, quum eiusmodī mihi obtigit, cuius sānctitāte mē sēnsī meliōrem fierī: nam in literīs quantum prōmōverim, ratiōnem nōndum capiō.
Adolphus
Recēpit tē ergō in suōrum gregem?
Cleander
Recēpit: sed Phȳsiōgnōmus Pythagoram imitātus, coniectūrā quādam nātūram & mōrēs scītābātur prius.
Adolphus
At difficile est, reconditōs hominis recessūs perlustrāre, profundās habet latebrās.
Cleander
Quur ita?
Adolphus
Nōn satis tē pernōvit crēdō, quālis etiam fuerīs.
Cleander
Ut probē tū aliōrum mōrēs ex tuō ingeniō dēscrībis, lūdibrium hominis.
Adolphus
Concēdēs mihi sī dīxerim, prīmā tē fronte nōn omnia repraesentāre.
Cleander
Sī qua labēs īnsēderat, eam meliōribus posteā disciplīnīs sēdulō abstērsī, & subsīdiō fuit gubernātor optimus.
Adolphus
Quibus autem modīs tē īnstituit? sīquidem virum probum esse audiō.
Cleander
Quid eius tibi vītam praedicem, aut laudem indūstriam, quum tālem sē gesserit, utī nēmō nōn magnifica & bona omnia dē illō dīcere possit: nūllusque fuerit, quī nōn optāret suōs līberōs ad praeceptōris animum efformārī: adeō mōrum probitāte, ērudītiōne, vītae porrō innocentiā cūnctīs venerābilis. Et cum ergā discipulōs candidissimē esset affectus, tum in pauperēs sīc benignum & obsequentem animum trānsfūdit, ut hōc beneficiō multō plūrēs ad literās capessendās alliceret, quī iam ante rērum tenuitāte ab omnī ingeniī cultū remōtī iacēbant.
Adolphus
Utinam hōc saeculō lūdīmagistrī eiusmodī sint omnēs, maiōrem certē doctōrum hominum prōventum efferrī cernērēs.
Cleander
Vīdī, quī pauperiem causantēs, in patriam remigrandī missiōnem ab illō petērent, pecūliōla statim adiūtōs, nē vel ūllā necessitūdine ā literīs animōs īnflecterent. Quemadmodum igitur studiōsīs oppidō quam lubēns opitulābātur, ita in dēsidēs & iacentēs acerrimum sē vindicem ostentābat.
Adolphus
Nōn vōs ibi mūtuam exhibuistis benevolentiam?
Cleander
Aliī quid factitārint, compertum nōn habeō. Quae meae fuērunt partēs, arripuī omnis officiī occāsiōnem, quā illī mē grātum fore spērārem. Et quamvis paria praestandī mihi dēesset facultās, tamen quum is ad īnfōrmandum tam fuerit prōpēnsus, mē ad referendam grātiam esse tardiōrem, indīgnissimum dūxī, nē ingrātissimus plānē, & dīvīnō hūmānōque odiō dīgnus habērer.
Adolphus
Rēctē putās. Diīs sīquidem parentibus, & vītae cultōrī nēmō sē factūrum satis putābit.
Cleander
Illum ego vel parentibus hōc nōmine praepositum habuī, quod hīs vītam & corpus cum brūtīs mihi commūne acceptum ferō: illī ērudītum animum, quō sum dīvīnae mentī similior.
Adolphus
Accēdō tuae sententiae, tantum abest, ut hīc grātitūdinem tuam dēsīderem sī praestiteris ea, quae dīcis.
Cleander
Nīsus equidem prō vīribus: atque inprīmīs omnī studiō ēmerēbar, ut esset mihi familiāris: deinde persuādēre cōnābar, nūllum eius in mē officium frūstrā collātum.
Adolphus
Quā ratiōne id potuistī?
Cleander
Quā ratiōne potuerim? quasi dēfuerit, quum tam multae mihi rēs incumberent, quibus voluptātem illī, laudem ac ōrnāmentum mihi parērem sempiternum. Virtūtem nempe, magistrī exemplō, pūblicō prīvātimque exercēre cōnābar. Lēctiōnēs mihi trāditās & saepe, & studiōsē mēcum revolvī. Quod inde mihi vel frūctūs, vel laudis suborīrētur, tōtum id ad Christī glōriam atque praeceptōris referēbam sēdulitātem.
Adolphus
Dīcī nōn potest, quantum hōc tuum cōnsilium probem. sed dē lēctiōnibus, sī quid possīs, edissere.
Cleander
Nec omnia, nec nihil dīcam, nē nōn videar mōrem gessisse amīcō. Māne hōrā sextā praeter utriusque linguae Grammaticēn, Dialecticēs compendium praelegēbātur. Sub hōram decimam, verbōrum ac rērum cōpia D. Erasmī Ro. virī dē bonīs literīs ēgregiē meritī, & quī omnem aetātem in studiōsae iuventūtis prōfectū cōnsūmsit. Pomerīdiānās aliquot hōrās in Cicerōnis officiīs & Terentiī Comēdiīs trānsmīsimus: quās nōbīs interpres religiōsā supstitiōne (sic) ēnarrābat, & ad digitōs perdiscendās commendābat officiōsissimē. Nōn necesse habeō dīcere, quam fideliter omnia discusserit: nātūram hominum, rērum ēventūs, varia cōnsilia, autōris mentem: sī quis item tropus, aut apopthegma īnsigne latēret, quod mōribus colendīs & ōrātiōnis facultātī iūxtā condūceret, eōrum nihil omnium albā, ut aiunt, līneā praeterībat. Fēstī diēs sacrīs dabantur studiīs.
Adolphus
Ō tē fēlīcem, cui tālis obvenit paedagōgus.
Cleander
Epistolārum, carminisque exercitium alternātim erat. Singulīs tamen diēbus quae didicissēmus, chartulīs īnscrīpta velut operae pēnsum reddēbāmus: sīc persuāsī parvī nōs labōris quaestum facere ūberrimum. Nec esse causam aliam, quāre plērīque ex tantīs labōribus, studiōque frequentī, & cui per omnem aetātem inhiārunt, vix unquam ad ingeniī frūgem perveniant, quam quod hanc studiōrum partem longē maximam negligunt: nec ingeniī perīculum faciunt unquam.
Adolphus
Quod tempus iūcunditātī relictum est?
Cleander
Semel aut iterum in hebdomadā ā studiīs animōs relaxābāmus: ibi ad quod quisque lūdendī genus prōclīvior esset, in hōc sē exercēbat. Nē aliō dēflecterēmus, aut nostrō mūnere ēgrederēmur, aderat monitor aliquis, quī nōs observābat.
Adolphus
Cui potissimum lūdō erās dēditus?
Cleander
Peculiārem lūdum aut eximium nūllum habeō, nisī quod aliī tempus, aliī voluptātī dēdunt, hōc ego Mūsicae impendō, cui tantum venerātiōnis attribuērunt veterēs, ut huius expers ā Mūsīs & Grātiīs abessa (sic) proverbiālī sermōne dīcerētur.
Adolphus
Disperiam, nisī tuae mē vītae ēmulum praebuerō: nec sectābor hunc lūdum diūtius.
Cleander
Tū haec sequere, aut meliōra.
Adolphus
Vītae ratiōnem mihi velim praescrībās, quandō ad alia omnia nōn pessimē compositus vidēris.
Cleander
Aliās quum utrique commodius fuerit, lubēns obsequar. Iam rēctā domum contendō, parentēs revīsūrus, quōrum dēsīderium hūc mē pertrāxit.
Adolphus
Precor ut omnia ex sententiā offendās, quandō ad studia mē, & praeceptōris cultum excitāstī. Et vērissimum est, dīcī quod solet: Fēlīx avis, bonī amīcī occursus.