Dialogī Aliquot - Dialogus Secundus

Dē celebrandīs Diōnȳsiīs

Persōnae:
Antiphō, Philoponus
Antiphō
Quid rērum fit. Quam rem agis Philopone?
Philoponus
Aliquid agō nē nihil agam. Nihil dīgnum faciō.
Antiphō
Studēs perpetuō. Nimiō tē studiō macerās.
Philoponus
Quīn ōtiō mē sagīnō.
Antiphō
Quur ergō librīs tōtō diē adsīdēs? Quid in literās tōtīs vīribus incumbis?
Philoponus
Quō sim ōtiōsus magis.
Antiphō
Num simul ōtiōsus esse & literārum studia tractāre potes?
Philoponus
Ā vitiīs ōtiōsus ita sum maximē, sī meliōribus studiīs incumbem: nec aliquod mihi tempus vacāndī malīs artibus indulgeam, quae animō honestī cultūs vacuō obrēpere solent.
Antiphō
Istud nunquam nōn facis.
Philoponus
Quō crebrius agō, hōc impēnsius dēlector.
Antiphō
Sed nihil oblectāre potest, quod perpetuum est: & mediīs ipsīs studiīs aiunt lūdōs intermīscendōs, ut diū studēre iuvet.
Philoponus
Nōn sum āversus ā lūdō, sī quandō ūsus pōscit, sed priōrēs partēs apud mē agunt bonae literae, quae illa suppeditant, quibus animus ex negōtiōrum strepitū reficiātur: voluptātem praebent, quicquid praetereā molestiae in animum īnflūxerit, ēiciunt.
Antiphō
Equidem illās amō, sed & nunc annī tempus est, lūdō posteriōrēs habeō.
Philoponus
Nūllum nōn annī tempus literīs amplectendīs opportūnum.
Antiphō
Nōn sum adeō dēmēns aut stipes, ut hōc ignōrem. At vidē rogō, ut omnia in hōc mundō arrīdent: caelum clārum, phoebus lūcidus, prāta vernantia. Haec vel Catōnem ipsum (sī in vīvīs foret) ab hōc altissimō sapientiae studiō ad lūdōs āvocāre queant.
Philoponus
Sī sūmās tempus hōc commodissimum in excolendō doctrīnā animō, plūs agās quam ut bonās hōrās illīberālī voluptāte dēcoquās aut lūdō: quod tunc fierī dēbet, quandō rēbus potiōribus studēre nōn possumus.
Antiphō
Tū forsitān nēscīs Bacchānālia fēsta adesse.
Philoponus
Quid nēsciam?
Antiphō
Nēmō hōs diēs nōn multō gaudiō, comessātiōnibus, & tripudiīs excipit.
Philoponus
Pulchra meherclē voluptās, histriōnum agere persōnam, lārvās cuiuslibet imāginis induere: & quasi malīs furiīs exagitēris, suprā īnfrāque cursitāre: tum eam exercēre foediātem hominem Chrīstiānum, cuius vel Iūdaeum vehementer pudēret.
Antiphō
Quem hīc Stoicum habeō? Apagesiscum tuā sevēritāte Areopagīta. Orgia ego celebrābō, atque temporī subserviam.