Dialogī Aliquot - Dialogus Prīmus

dē nātālītiīs

Persōnae:
Hēlius, Cassiānus
Hēlius
Fēlīx tibi sit annī huius ingressus.
Cassiānus
Et tibi annus tōtus auspicātus.
Hēlius
Largiat deus tibi annum faustum & fēlīcem.
Cassiānus
Tibi vicissim omne aevum beātum.
Hēlius
Sit tibi auspicātum annī exordium.
Cassiānus
Recurrat tibi fēlīx ūsque ac optātum.
Hēlius
Precor tibi in annō hōc novō secunda ac salūtāria omnia.
Cassiānus
Et tibi perpetuam optō fēlīcitātem.
Hēlius
Num mihi strēnulam adfers Cassiāne?
Cassiānus
Adferō, sed vīliōrem, quam tuae ergā mē benevolentiae satisfaciat.
Hēlius
Aequē bonīque cōnsuletur quantūlūmcunque sit quod offers. Grātissimum est, quicquid bonō annō dētuleris.
Cassiānus
Hem tibi xeniolum, mnēmosȳnon amōris in tē meī, ut quemadmodum ab amīcō illud dīgnāris, sīc tē Chrīstus post annōs fēlīcēs in novum illud & beātissimum suum gaudium recipiat.
Hēlius
Amīcum & pium hōc mūnus. Ēn vicissim reddō nōn quīdem par acceptō, sed benevolentiae specimen aliquod, nē ingrātitūdinis apud tē coarguar.
Cassiānus
Hōc nōn est bis facere dare, sed accipere.
Hēlius
Quibus auspiciīs iniistis annī prīncipium?
Cassiānus
Noctem hanc magnā ex parte epulīs, libāminibus, laetitiae ceu animōrum impotēs tōtam trādūximus.
Hēlius
Sāturnālia, audiō, celebrāstis.
Cassiānus
Dīcī nōn potest quanta nōs hilāritāte explēverimus.
Hēlius
Offenditne turba patris senectam?
Cassiānus
Submīsit sē pater ad nostram omnium aetātem, ita benevolum sē ac obsequentem nōbīs exhibēns, ut nostra etiam studia nōn dēdignārētur, nec mihi lepidus & fēstīvus magis vīsus est unquam.
Hēlius
Quid autem fēcit?
Cassiānus
Prīncipiō accubentem familiam ad benevolentiam & concordiam hortābātur ut sī quam veteris invidiae contrāxissēmus labem, eam novō hōc annō in grātiam commūtārēmus. Factā deinde cōnsecrātiōne, laudēs Christō reddēbantur concessae nōbīs vītae, & ut annum īnsequentem citrā gravem animae ruīnam inīre illīus nōbīs benīgnitās dōnāret. Novissimē lībum ēlargītus, pīnsendī potestātem singulīs dedit: interminātus, nē fraude vel technā aliēnum subtraheret, quī fūris calumniam perpetuam dēvītāre velit.
Hēlius
Māter intereā nihilō fuit iūcundior solitō?
Cassiānus
Submōrōsior illa, annīs morbīsque cōnfecta, iussit antīquae voluptātī renūntiāre, & pūrā mente pūrum tempus amplectī. Puer, inquit, in cūnīs vāgiens salvātor noster hodiē praedicant, remissūrus offēnsam crīminis, quicunque peccātī odium habet. Illum adōrābitis, quī nunc mītissimus est. Ac statim uterque parēns in cubiculum sē contulit.
Hēlius
Haec sciō, tibi nōn arrīdēbant.
Cassiānus
Mihi animus in lībīs erat.
Hēlius
Probē nē mūnus tuum administrāstī?
Cassiānus
Nox mihi hōra ūna vīsa est, adeō eram pīnsendī, coquendī, ac edendī studiō plānē stupidus.
Hēlius
Dīc mihi, nōn tū tibi ad ingenium rediistī, ut aliōrum strēnulās furtim subriperēs?
Cassiānus
Cohibuī aliquandiū Genium malum sed nōn potuī, quīn dolōs machinārer servō nostrō.
Hēlius
Loripedī illī & caesiō?
Cassiānus
Ipsissimō.
Hēlius
Quibus rogō dolīs imposuistis versipellī vulpī?
Cassiānus
Vulpīnātus contrā vulpem: atque ut plērunque fit, fallācia alia, aliam trūsit: quemadmodum & astūtissima saepe cōnsilia fallunt. Praesensī illīus dolōs, sīc ut suīs eum retibus interceperim. Subtrāxī locō vix crēditō reconditās strēnulās octō: corrōsī praetereā duās hārum micās, ut solet mūrēs, passīs substrāvī, nē possit fūrtī mihi suspīciōnem accommodāre: ac statim mē illīc dīdūxī.
Hēlius
Dīgnum mediusfidius illō dispendium.
Cassiānus
Līberāle est facinus, lūdere insidiās obtendentem.
Hēlius
Annōs tu atque diēs, nōn animum mūtābis. Sed dum fābulāmur, hōra abiit. Domum ego concēdō, parāturus coenam parentibus. Tū interim bene valē.
Cassiānus
Ā prandiō tē revīsam.
Hēlius
Domī, sī quid mē velīs, tibi praestōlābor.