Dialogi Pueriles — Dialogus Undecimus
de repetundis lectionibus
Personae:
Gaspar, Balthasar
Gaspar, Balthasar
Balthasar
Ecquid agis Gaspar?
Gaspar
Qua via lectionibus iam repetendis uteris.
Balthasar
Primo solitus
sum vulgarem accommodare rationem, tum ad Grammatices corticulam omnia exigere, inventionis
acumen expendere, omnium vocularum situm subducta ratione ad calculum vocare. Tandem si quod
novae vel priscae dictionis occurrerit, in nidos ad id paratos convehere; si quae παροιμία, si quae sententia insignis, stellis (ut dicitur) notare soleo. Et ea quae
insigniora videntur in memoriae thesaurum deponere, subinde a lectione surgens et animo meo
utcunque volvens quae legi. Nec deest Enchiridion in quod quicquid est illarum opum ceu
promptuarium repono. Et ea via utendum est, τὸ εἰς ἄφενον σπεύδουσι, id est,
properantibus ditescere opibus.
Gaspar
Nae ego homo sum vel Morycho stultior, qui talium rerum
omnem curam abieci, alia super alia legens. Nec animum adverti quam omnem operam luderem. Sed
verissimum illud in me ipso experior, qui semper domi veluti in umbra sese continet, nec in
hominum frequentiam progreditur, puerum animalem agere. Non raro demiratus sum me ne pilo
quidem doctiorem evadere, nullum omnino progressum in me experiri. Et iam veluti Epimetheus
ille post factum prudentiam solidiorem sumo.
Balthasar
Nihil omnino posthabitum est. Tanto gravius
in literas bonas incumbe, quanto serius eas vere adamare cepisti; imitare viatores ipsos qui
dum mane in diem usque somnum protraxerunt, quam possunt celerrime iter carpunt, tarditatem
celeritate resarcientes, et plerumque citius eo quo volunt pertingunt quam illi qui prima luce
iter ingressi sunt.
Gaspar
Non ignoro nullam ad discendum seram aetatem esse; sed tamen istud
tuum studium ego in lucro ponerem.
Balthasar
Serere ne dubita, non parvus in literis proventus tibi
proveniet.
Gaspar
Faciam ut iubes; nihil non acturus quo te aut aequem aut superem.