Dialogi Pueriles — Dialogus Duodecimus

de coemendis libris

Personae:
Vvenceslaus, Hermannus
Vvenceslaus
Quos tu putas libros mihi parem?
Hermannus
Ciceronis velim libros, et Terentii Comoedias coemeres, ex illis enim solidam eloquentiam haurire posses.
Vvenceslaus
Qui hoc fit? Ego non satis intelligo.
Hermannus
Paucis adverte, docebo. Ciceronis oratio et elegans et pura est; Terentius purus, tersus, quotidiano nostro sermoni proximus, et haud scio an citra balbutiem quicquid in linguam venerit garrire possis, nisi Terentii comoedias in manibus triveris. Nec vero meopte Marte haec dico; praeceptoris mei iudicium est, quod ego hactenus non infrugiferum expertus sum.
Vvenceslaus
Et iam Bibliopolam accedam, illos libros coempturus.
Hermannus
Exemplaria Terentii varia sunt. Melchior Lottherus, Calcographus in Lipsia primi nominis, Terentium typis excudit una cum praefatione Philippi Melanchthonis, iuvenis praeter aetatem eruditi. Et Frobenius Chalcographus in optimis quibusque libris imprimendis omnium diligentissime in parvas paginas Terentium congessit. Tu eme exemplar quodcunque collibitum est. Ciceronis autem exemplaria apud Valentinum Schumannum sive graece appellare mavis Hypodymandrum, Chalcographum in Lipsia operae infatigabilis, reperies.
Vvenceslaus
Sat habeo, tu vale. FINIS.