Dialogi Pueriles — Dialogus Tertius

de autumni tempore

Personae:
Ioannes, Sebaldus
Ioannes
Ecquid agis Sebalde?
Ioannes
Ecquid agerem? iam suppellectilis meae sarcinam colligo, domum advolaturus.
Sebaldus
Hui tam cito?
Ioannes
Cito? Bartholomei feriae elapsae sunt, Mariae natalis in foribus est; vix domum rediero, et Michaelis feriae me antevertent.
Sebaldus
Ecquid te domum abigit?
Ioannes
Vindemia iam facienda est, et me musto in lacunis subscatente ad plenum usque explebo.
Sebaldus
Homo es Bacchus, qui musti gratia studiorum iacturam facere vis.
Ioannes
Praelectionibus omnibus iam quasi Colophonem imponent.
Sebaldus
Si expectare vis paulisper donec literas patri perferendas conscribam, te rursus visam.
Ioannes
Seculum effluet quam hic me avellero.
Sebaldus
Ne velim ieiunus iter ingrediaris; nam medicorum praescripto constat autumnum magnum malorum agmen hominibus afferre.
Ioannes
Saepe demirari solitus sum cur in autumno homines in tot malorum genera cadant.
Sebaldus
Medicorum calculus est propterea in autumno variis vitiis hominum corpora affici, quod prima luce nescio quod frigus panicum homines invadat, meridie autem calor quidam repentinus oboriatur, unde ex illa temporis varietate corporum crasis perturbatur.
Ioannes
Iam audio in medicorum diatribis enutritus es, ut qui tam archana medicae rei mysteria veluti ex tripode pronuncias.
Sebaldus
Tum autumno quid Lipsiae fiat scis?
Ioannes
Qui ego scirem? Tu qui olim illic versatus es, apertis (ut dicitur) tibiis edissere.
Sebaldus
Agricolae indies plenos pomorum, pyrorum, mespilorum, calathos in forum asportant, ubi aliquando ego graeca fide mercari soleo.
Ioannes
Quibus autem strophis eludis, ne ab agricolis arripiaris?
Sebaldus
Gygis annulo utor, vel alium mihi adiungo qui poma et pyra licitatur, et cum agricolae in gremium mihi numerarunt, ego me in pedes quantum possum proripio, punica fide exolvens.
Ioannes
Solent autem ne te insequi?
Sebaldus
Qui insequi me, alio circunstante, possunt? Verentur ne dum Iunonem insequantur, in nubem incidant, hoc est, ne dum parvo cuidam damno mederi volunt, in gravius prolabantur.
Ioannes
Quid si ad magistrum deferent te, quot quaeso plagas tibi lucrifaceres?
Sebaldus
Quid? veluti Elephantina cutis iacula eicit, sic et mea cutis ad quamvis flagra occalluit.
Ioannes
Iam cretisare videris.
Sebaldus
πενία τέχνας ἀγείρει, ut quidam dixit, hoc est, paupertas Artes excitat, et fames ipsa Chameleonta agere docet.
Ioannes
Audivi quondam a meo praeceptore apud graecos morem fuisse, quod famem virgis ex aedibus eicerent, dicentes "foras famem, intro divitias et sanitatem."
Sebaldus
Utinam et ille mos apud nos duraret; sed plus iam aequo detineo te.
Ioannes
Minime gentium; si quid aliud vis, dicito, omnia sedulo exequar.
Sebaldus
Parentibus narra me in literis gnaviter vivere; alioqui si rescirent me aliquando ineptire, ne numulo quidem auxiliares manus porrigerent. Sacerdotium satis amplum mihi impetrarunt, si eo eruditionis progredi possem quo sacrificio celebrando sufficerem; in coelo essem.
Ioannes
Belle narras; sed qui quaeso sacrificio celebrando par esse potes, si verba haec ne quidem intellecta Deo obmurmuras?
Sebaldus
Non solus ego in eo ludo sum; multi in easdem ansas inciderunt.
Ioannes
Sed errantium multitudo non facit errori patrocinium.
Sebaldus
Ego non manum verterim, modo numos mihi venari possim.
Ioannes
In Remboth, ut audio, hominum genus degenerare vis, quod pietatem ipsam ne pili quidem faciebat, in cute curanda plus aequo operans.
Sebaldus
Sed ego te itineri accinctum distringo, vale igitur, et fausto omine patriam adeas, laetiore ad nos recurras.
Ioannes
Et tu interim vale, sique fortuna tibi benignius arriserit, fac mei memoria non pectore effluat tuo.
Sebaldus
Hac ego te cura levo; nam qui possem tam dulcis congerronis non meminisse?
Ioannes
Vale igitur.