Dialogi Pueriles — Dialogus Secundus
de aestate (et in quem ludum literarium proficisci velint)
Personae:
Henricus, Fridericus
Henricus, Fridericus
Fridericus
Ut vales Henrice?
Henricus
Optime valeo. Quo in cardine res tuae aguntur?
Fridericus
Omnia laeta,
omnia auspicata. Cum parentibus satis superque egi; in ludum trivialem me conferam, sub
docto aliquo praeceptore militaturus. Tu si te mihi comitem addere vis, gratum erit, ut quod
maxime.
Henricus
En optato res cadit; diu mecum cogitavi in ludum aliquem proficisci velle, nec
ego solus iter facere soleo. Tu ergo mihi comes, vel multo gratissimus, divina (ut dicitur)
virgula oblatus es.
Fridericus
In quem autem ludum te tradere animus est?
Henricus
In quemcunque tu
volueris.
Fridericus
In Lipsensem; audio enim illum omni studiorum genere vel imprimis florere.
Tum Gymnasiarcha illi ludo praefectus est, homo mire facundus, et in nullo non scientiarum
genere Roscius. Adde quod urbis ipsius celebritas me illuc adigit.
Henricus
Sed audio pestem
illic vehementer grassatam esse.
Fridericus
Amici cuiusdam literis compertum habeo pestem
desaevisse, Academiae quoque magistros illuc pedem retulisse.
Henricus
Non fieri potest ut
pestis omnino desaevierit, si scholastici ex omnigenis oppidis, in quibus hactenus pestis
populata est, consederint, ex afflatu ipso peste corripiamur oportet. Praesertim his
aestivis mensibus, quibus non raro tam numerosa scholasticorum turba confluit, ut eam vix
capiat ludus.
Fridericus
Quid cornicaris inepte? facile est invenire sutelas, quibus tuam inertiam
oppallias. Nos non soli illic erimus; cum aliis adolescentibus fortunae experiamur aleam,
sive moriemur sive vivemus, Christo moriemur et Christo vivemus.
Henricus
Tum (ut audio) non
licet aestivis mensibus frigida lavare, nec cerasis decerpendis mutuam agricolis operam
collocare, nec aliquot dies scholis abesse, plus quam Argos illic agere; audivi qui
circumforaneam illam turbam observent. Nec desunt Corycei, qui clandestinos sermunculos
(quos amicus cum amico nugatur) ad praeceptorem deferant.
Fridericus
Iam audio quam nihil
scholasticum in te spiret. Scholasticum agere vis, et rusticorum negotiis te immergere
cupis? Scholasticus ἀπὸ τῆς σχολῆς dictus est, hoc est ab ocio literario, nempe qui
rusticarum rerum labyrinthis exemptus, se totum literis addicit.
Henricus
Sed quis semper
literis operam navare potest? omnium rerum sacietas est. Vide tu ne studium plus quam
adamantinum in nervos abeat.
Fridericus
Tu unius oboli gratia literas (sat scio) devoveres.
Henricus
Quae Pallas tibi haec in mentem misit?
Fridericus
Audio te cerasis carpendis addictiorem
esse, quam ut literis bonis aliquam sementem facias.
Henricus
Non semper patruos sapere oportet;
ludendum aliquando: par, impar; equitandum in arundine longa.
Fridericus
Adolescentes sumus. Non
est quod doctissimorum virorum collatione nostro otio blandiamur; si eo erepserimus quo illi
veluti in Olympiade evaserunt, ea feriandi a literis libertate utamur licebit. Iam illud
Titi Vespasiani in intimos pectoris recessus insculpas oportet, qui dum aliquando
recordaretur se aliquo die nihil egregii praestitisse, "o me τρεῖς κατάρατον" ait,
"ille dies hodie periit." Id quod Apelles pictor ille nobilissimus non instrenue imitatus
est, qui nullum diem absque linea esse oportere dicebat.
Henricus
Sed iam non ignoras quam solis
aestus ingravescat, et quam capita Anticyris digna faciat.
Fridericus
Non est quod solis aestus te
praegravet, si interdiu praelectionibus audiendis tempus impertias, diluculo vero e lecto
surgens a capite ad calcem usque repetas, optima quaeque in memoriae thesaurum deponas, hoc
agas oportet, si non vis ex paleis tuorum laborum inanes culmos excutere.
Henricus
Iam in viam
reduxisti, iam reddidisti animum; quoquo tu perfectus eris, ego te comitabor.