Dialogi Pueriles — Dialogus Primus
de veris temperie
Personae:
Georgius, Christophorus, Pan, Praeceptor
Georgius, Christophorus, Pan, Praeceptor
Georgius
Salvus sis mi Christophore.
Christophorus
Et tu salve.
Georgius
Quid rerum agitur hoc iam veris
tempore?
Christophorus
Nihil equidem rerum, nisi quod plurimum gaudeo asperum hyemis tempus
defluxisse, atque iam amenissimam veris temperiem appetere.
Georgius
Ecquid refert quo tempore
vivas, modo in literis vivas?
Christophorus
Tu Pol homo non es sobrius. Hyeme, quae mala
exhauriamus, tuo ipsius, ut opinor, periculo expertus es. Nempe quod male vestitus, et
saeviente iam bruma, civium domos quaeritandi victus gratia oberrare cogeris, et aliquando
ita frigore manus obrigescunt, ut aegre ollam in manibus gestare queas.
Georgius
Belle narras,
acu rem tetigisti; sed ego hoc ipsum infortunium, Deo laus, nondum expertus sum, ut qui a
parentibus semper tot commeatus capiam, quo hyemis saevitiam propulsare possim; quamvis non
ita exhaustus sum, ut neque quid edam, neque quid bibam, restet.
Christophorus
Non est quod te hoc
tempore maceres; in patriam concede, et commeatu in futurum aestivum tempus te instrue.
Georgius
Memorem mones, et ut Homerus ait, σπεύδοντα ὀτρύνεις.
Georgius
Ego ipse iam eo missionem a praeceptore petiturus, quo in patriam me
conferam.
Christophorus
Et mihi animus esset patriam invisere, si sperarem me quippiam a patre
corradere posse. Sed e pumice citius, sat scio, aquam extorseris quam unum a patre
nummulum. Tam philargyrus est, tam semper veretur ne ad incitatem redigatur.
Georgius
Et
quae mala dementia est, patrem velle literis te addicas, et non mutua pecunia studia tua
alere et fulcire? Pecunia opus est; alioqui nihil omnino in literis agas, necessum est.
Unde non imerito Comicus quidam Plutum divitiarum Deum loquentem facit,
διὰ μὲ πάντα γένονται, id est per me omnia fiunt.
Christophorus
Quid agis? ego, quantum in me
situm est, reddo, proborum hominum opera suffultus. Nam hactenus, laus superis, nunquam
pecunia defuit ad comparanda dictata scholastica.
Georgius
Sed hac de re posthac, ne in lente
unguentum, quod dicitur. Nunc quod nostri est instituti, effectum curabimus. Accedamus
praeceptorem.
Christophorus
Sat scio non permittet nos patriam invisere; vix enim quadragesimae
carceres ingressi sumus.
Georgius
Tu Pol tuam ipsius umbram reformidas; mihi negocium curandum
da.
Christophorus
Deus feliciter vertat.
Pan
Ad malos corvos! Quis ita fores pulsat? En Georgi, en
Christophore, quid vestra cupido est? quid adventus vester prae se fert?
Georgius
Est praeceptor
intus?
Pan
Est.
Georgius
Quid rerum molitur?
Pan
A prandio domum redit, ultro citroque
commeans.
Georgius
In tempore advenimus; paucis eum compellare velimus, nisi aliis vacaret.
Pan
Hic pedem figite, donec revertar, periculum faciam quid rerum agat.
Pan
Praeceptor
humanissime, sunt pro foribus duo adolescentes, qui paucis cum tua humanitate agere volunt.
Praeceptor
Qui sunt? huc accersantur.
Georgius
Salve praeceptor humanissime.
Praeceptor
Et vos salvete.
Quid est quod me vultis?
Georgius
Non ignoras, praeceptor humanissime, iam quadragesimae tempus
instare, in quo non parum propter commeatus penuriam fame maceramur, pecunia ad vivum usque
denudati, nec obulus restat quo restim emamus. Quare velim tuo favore patriam repedare nobis
liceat, gratias interim agentes quod nos in scholasticorum album ascripseris, et optimis
quibusque artibus nos erudieris; olim gratias relaturi, si quando per fortunam nobis
licuerit. Et quod in praesentiarum nobis non datur, Deus Optimus Maximus cumulatius
rependet.
Praeceptor
Mirum est vos tam cito hic avolare velle; octo aut amplius septimanae
supersunt priusquam praelectiones vestrae ad umbilicum deducantur, et vos iam hinc discessum
adornatis. Si meo consilio obtemperare vultis (quod arbitror vos non infrugiferum
experturos) ad unam aut alteram hebdomadam nobiscum duraretis velim. Nihil negocii vobis
domi est.
Georgius
Fames ipsa nos domum abigit.
Praeceptor
Dii boni, si alii non fame pereunt, nec
vos, ut opinor, fame peribitis. Tum si nihil aliud hic remorari posset, hoc saltem remoram
vobis iniciat, quod his diebus peccatorum detestandorum rationem vobis tradam, quo in sensus
novitate reformati, Christo fructus edatis in patientia. Transitum Pascha Hebraeis sonat,
nempe quod ex hominibus iam ex peccatorum tyrannide, ad vitae libertatem aspirandum est.
Georgius
Tam lubenter hoc discere velimus, quam nobis usui futurum scio; sed parentum affectus
hic diutius agere non patiuntur.
Praeceptor
Ut lubet; vos invitos servare non consilium est. Per
me ergo domum proficisci potestis, modo date operam ne moribus subagrestibus apud parentes
geratis, ne suspicentur vos illa morum lue in ludo nostro contraxisse.
Georgius
Faciemus omnia
sedulo, remis tum velis conantes, ne ludo tuo dedecori simus.
Praeceptor
Ite ergo fausto
auspicio.
Georgius
Valeat tua humanitas faustiter, praeceptor humanissime.