Dialogi Pueriles — Dialogus Sextus
de festis Bacchanalibus
Personae:
Philippus, Melchior
Philippus, Melchior
Melchior
Festa iam Dionisii appetunt, quo mihi nihil gratius obtingere posset.
Philippus
Quid tum?
Melchior
Quoniam ad satietatem usque me omni ciborum genere explebo.
Philippus
Sed posthac in
quadragesimae tempore fortiter esuriturus.
Melchior
Ut ut res cadat, satis beatus videor si
semel atque iterum ventriculum distendero.
Philippus
Quo autem te profers?
Melchior
Recta ad forum
eo, ollas empturus, in quas victum capiam.
Philippus
Emere soles ollas punica (ut opinor) fide.
Melchior
Non nisi arte Pelasga figulos deludere possum; non cesso planum agere.
Philippus
Quid si
arripereris?
Melchior
Pedes mihi remedio sunt.
Philippus
Praeceptor remissionem a studiis (ut audio)
ad tres dies dedit.
Melchior
Si tres addidero, nihil (ut spero) damni adferet.
Philippus
Ego certe
octo dies mihi ad haec festa sumam; necessum est, si modo tempori (ut dicitur) serviendum
est.
Melchior
Nae tu mecum vehementer sentis; sed tamen ita Baccho indulgebimus ne a musarum
aris recedere videamur.
Philippus
Sed heus tu, cur nam Baccho has ferias consecrarunt?
Melchior
Nempe
quod his diebus nemo non Anticyra egeat, nemo non insania corripiatur.
Philippus
Et Baccho cornua
cur affingunt?
Melchior
Quippe quod olim poculorum vice cornua fuerint.
Philippus
Iam satis teneo. Tu
vale.