Dialogi Pueriles — Dialogus Quintus
de Epiphanias feriis
Personae:
Thomas, Sebastianus
Thomas, Sebastianus
Sebastianus
Deus auspicatum tibi conferat annum.
Thomas
Et tibi det omnia alba contingant.
Sebastianus
Quid
vero mihi pro xeniolo vel strenula mittes?
Thomas
Qui tibi mittam, cum nec obulus ad emendos
panes suppetat, quo latrantem stomachum exatiam?
Sebastianus
Ego vel Calabri hospitis munera boni
consulam.
Thomas
Ego arbitror patrem brevi advolaturum, quod si advenerit, omnia in portu
erunt; et ne asymbolus apud te sim, curabo.
Thomas
Non soleo lubenter spem precio emere.
Sebastianus
Si expectare non vis, praevertere hebrum potes.
Thomas
Unde quaeso missitandorum
munerum ratio apud Christianos radices egit?
Sebastianus
Tute lepus es, et pulpamentum quaeris?
Thomas
Ego, quantum ab aliis habeo, referam. Arbitror primum illis xeniolis homines sese mutua
salute impartire, et veluti aggratulari quod Dei benignitate incolumes totius anni spatia
emensi sint. Vel quod propius vero est, quia illis feriis tres Magi mysticis quibusdam
muneribus Christum regem demeriti sunt. Sic Christiani in Christianae charitatis symbolum
apophoretis mutuo amicitiam iungunt.
Sebastianus
Non a veritate abhorrent quae edisseris; sed
Circumcisionis feriae cur quaeso ab ecclesia institutae sunt?
Thomas
Non in Theologorum harena
non unquam exercitus sum, sed tamen quae ab aliis audivi recensebo. Circuncisionis feriae
propterea peragantur ut quemadmodum Christus in praeputii carne amputatus est, sic et nos ab
affectibus amputemur, exesas ipsarum voluptatum carnes excindentes, ne animae lepram adferat.
Ita enim quidam dicebat Hieronymum illum sacrum in libro de vera circuncisione disputare.
Sebastianus
Quandoquidem in Theologorum campo iam congressus es, Epiphania unde nomen promeruit?
Thomas
Quanquam haec a nostra professione parerga sunt, et quasi extra oleas (ut dicitur),
tamen quae a praeceptore olim praelegente excepi in sinum tuum effundam:
ἐπιφάνια dicta ἀπὸ τοῦ ἐπιφαινέω, hoc est appareo, nempe quod tunc Christus
Magis ipsis, nostra indutus carne, apparuerit. Nec vero Magos accipies maleficos quosdam
fuisse (ut Augustinus vult), sed sapientiae studiis deditos et syderum cursus peritos, ex
felicissima Arabia prodiisse, in qua ex auro et argento vasa, lectos, tripodes facere
consueverant, qua de re praeceptor noster Picum Francisci in libro praenotionum adducebat.
Iam habes uno (ut dicitur) verbo quod a me petiisti.
Sebastianus
Et iam ad vesperarum precum
sacrificium eundum est, si non plagas lucrifacere volumus.