Dialogi Pueriles — Dialogus Septimus
de rerum salutatione
Personae:
Nicolaus, Ioannes
Nicolaus, Ioannes
Ioannes
Ecquid portas mi Nicolae?
Nicolaus
Cantharum cervisiae Neupergensis, domino meo ex civium
(ut vocant) cellario affero.
Ioannes
Mi Nicolae, perquam velim formulam quandam cervisiae
consecrandae praescriberes. Herus meus indies negotium mihi facessit, quod rustice cervisiam
consecrem; nec ipse me melius edocere potest.
Nicolaus
Non credis mihi, quod aegre liceat Latinum
sermonem ad vernaculum illum accommodare; sed tamen quantum ex meo praeceptore audivi in
sinum tuum effundam. Cum ergo cervisiam consecrare vis, dicere potes: "Cervisia vobis saluti
sit. Cervisia vobis commodo sit. Cervisiam Deus sua bonitate consecret, ne quid noxii vobis
ingeratur."
Ioannes
Iam rem teneo. Qua autem ratione ab aliquo salutatus respondere soles?
Nicolaus
Si salutor "salve mi amice" respondere soleo, et tu identidem salve. Cum salutor "salvus sis"
respondeo et tu salvus sis.
Ioannes
Bene se res habet, omnia teneo. Sed cum mane aliquem accedis,
qua salutatione eum dignari soles?
Nicolaus
Dicere soleo "bonum mane, bona dies." Cum in meridie
aliquem adeo, dicere solitus sum "plurimum salve" vel "salvete, salva sit tua humanitas
praeceptor mi amantissime." Cum vero abeo, dicere in more habeo "vive et vale" vel "vivat et
valeat faustiter tua" vel "vestra humanitas."
Ioannes
Sed quo quaeso modo efferre velis "bibite
bonum Ioannis"?
Nicolaus
Haud scio an oratio Latina ad id genus locutiones vernaculas aspirare
possit; dicere tamen vellem "bibite postremo nobiscum, bibite nobiscum nomine Ioannis," nam
ne ullus quidem fons in itinere occursat.
Ioannes
Bene se res habet, gratias tibi habeo;
aliquando curabo ne asymbolus apud te sim. Sed heus tu, unus est scrupulus qui me non raro
male habet: Cum somnum capere vis, qua quaeso salutatione abire soles?
Nicolaus
Dicere soleo "ego
somnum capescere volo; vos quoque quando lubitum est quieti vos tradite." Vel alio orationis
habitu efferre potes: "Deus vobis omnibus noctem tranquillam impertiat" vel "quiescite
feliciter, quietem capite suaviter."
Ioannes
Omnia in portu sunt iam, vale feliciter.
Nicolaus
Et tu
vale.