Dialogi Pueriles — Dialogus Octavus

de variis rebus

Personae:
Bartholomeus, Matthaeus
Matthaeus
Prosint tibi balneae mi Bartholomee.
Bartholomeus
Et tibi omnia prosint.
Matthaeus
Balneae ut tibi arrident?
Bartholomeus
Si mihi adeo arrisissent, diutius inibi moram nexuissem.
Matthaeus
Scis quid rerum novarum Africa apud me produxerit?
Bartholomeus
Modo omnia dextra sint, nova non illubenter audio.
Matthaeus
Et ludus literarius tibi scopis verrendus est.
Bartholomeus
Dii boni, an ne hoc novum? hoc negotii mihi datum esse non clam me fuit.
Matthaeus
Scopas ubi compares nostin?
Bartholomeus
Apud famulum furnarium.
Matthaeus
Aliud autem audire vis?
Bartholomeus
Si tam bullatas nugas expromere vis, taceas malim. Miror qui tam Hyberiis nugis nos onerare possis.
Bartholomeus
Putabam me velle tibi timorem incutere, si rem paulo atrocius adornarem.
Matthaeus
Quid rerum est, edissere, παῦσαι λεπτολογεῖν, ut graece dicam.
Matthaeus
Cubiculum nostrum quoque tibi scopis expurgandum est, sordes ad carnificinam exportes necessum est, tenui potu mendicando occuperis oportet. Et nescio quae alia laborum ilias tibi hodie exhaurienda est.
Bartholomeus
Ecquae mali infelicitas est! Miror hodie tantum laborum sarcinam in humeros residere; per integram hebdomadam vel Epicureo Deo ociosior fui, et hodie nihil non laborum mihi obeundum est.
Matthaeus
εὐφήμει καὶ τύχην παροῦσιν εὖ ποίει, hoc est, bona verba quaeso, et fortunam praesentem boni consule?
Bartholomeus
Ecquid incommodi tibi accrescere posset, si me mutua opera iuvares, et meam operam in rebus tuis sedulo experturus?
Matthaeus
Quid ni? mori tecum vellem, tantum abest ut non in hac re auxiliares porrigam manus.
Bartholomeus
Sed hinc abeundi tempus. Tam tum non vide post festum (ut dicitur) approperemus.
Matthaeus
Quid? vix secundae horae signum tactum est.
Bartholomeus
Si adhuc tam maturo est, domum abibo, ius quod heri vesperi reliqui feci ventriculo donabo. Tandem tua opera adiutus dicto citius quicquid est laboris expediam.
Matthaeus
Tu modo iam ne diu moras necte.