Dialogi Pueriles — Dialogus Nonus

de eleemosinis

Personae:
Marcus, Petrus
Marcus
Ut vales Petre?
Petrus
Maceratam vivo vitam, sed tamen incolumem et inconcussam.
Marcus
Quot eleemosynas hodie emendicatus es?
Petrus
Vix unam aut alteram. Nam nescio quo pacto cives omnes fame contabescere volunt.
Marcus
Non calles; audio qua via eleemosynarum vindemiam facere possis. Non oportet statim a foribus pedem moveas; si importunius tibi obgannierint, urgendi sunt, et si crebro iacias, Venerem iacies (ut in proverbio est).
Petrus
Quid? non raro me lapidibus minantur, nisi e limine discessero.
Marcus
Iocantur tecum; ego perstarem, visurus quorsum res abiret.
Petrus
Ego posthac me tibi comitem in emendicando pane adiungam; alioqui ante diem (sat scio) fame mortem oppetam, necessum est.
Marcus
Quid ni? Ego omnibus machinis tuae paupertatulae obviam ire volo. Num vides quo pacto soleant mulieres illas cadaverosas a foribus arcere, et solus praedae inhiare?
Petrus
Bene se res habet; non ullus me a latere tuo arcebit. Iam autem vale.