Colloquia Familiaria - Colloquium Vīcēsimum Secundum
Euntēs in Lūdum Litterārium
Persōnae:
Sylvius, Iohannes
Sylvius, Iohannes
Sylvius
Cūr adeō curris, Ioannēs?
Iohannes
Cūr lepus, ut aiunt, prō canibus?
Sylvius
Quid hoc prōverbiī est?
Iohannes
Quia nisi adfuerō in tempore ante recitātum catalogum, āctum est dē pelle meā.
Sylvius
Hāc quidem ex parte nihil est perīculī. Modō praeterita est quīnta. Inspice horōlogium, manus nōndum attigit pūnctum, quod hōram ab hōrā aequīs spatiīs dīrimit.
Iohannes
At ego vix habeō fidem horōlogiīs: mentiuntur nōnnunquam.
Sylvius
At mihi fīde, quī campānae vōcem audīvī.
Iohannes
Quid loquēbātur?
Sylvius
Hōram esse quīntam.
Iohannes
Sed est(1) et aliud, unde magis etiam timeam. Reddenda est memoriter hesterna lēctiō, satis prōlīxa. Vereor ut possim.
Sylvius
Commūne perīculum narrās. Nam et ipse vix satis teneō.
Iohannes
Et nōstī praeceptōris saevitiam. Omnis illī noxia capitālis est. Nec magis parcit nostrīs nātibus, quam(2) sī corium esset būbulum.
Sylvius
Vērum is nōn aderit in lūdō. Quem igitur vicārium cōnstituit?
Iohannes
Cornēlium.
Iohannes
Vērum dīcis; et ideō nōn rārō sum illius brachiō precātus paralȳsin.
Sylvius
Nōn est pium, imprecārī praeceptōrī. Nōbīs(5) potius cavendum, nē incidāmus in illius tyrannī manūs.
Iohannes
Reddāmus inter nōs vicissim, alterō recitante, alterō cōdicem īnspiciente.
Sylvius
Pulchrē monēs.
Iohannes
Fac praesentī sīs animō. Nam metus officit memoriae.
Sylvius
Facile dēpōnerem pavōrem, sī nōn adesset perīculum. At in tantō discrīmine quis possit esse sēcūrus animō?
Iohannes
Fateor; attamen nōn agitur dē capite, sed dē parte dīversā.
(1). Sed est: efficient cause of anxiety.
(2). Quam: illustration from similar.
(3). Strabum: circumlocution from bodily characteristics.
(4). Orbiliō: Horace calls the grammarian Orbilius "flogger." Read Suetonius, On Famous Grammarians.
(5). Immō: seeks pardon, argument from quality of person.