Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Othō et Gerardus

Natātiō — Nāviculātiō

Persōnae:
Othō, Gerardus
OTHŌ ET GERARDUS.
Otho
Gerarde, fitne nōbīs hodiē feriandī lūdendīque potestās?
Gerardus
Quī scīre possim? num ego isthuc sciō?
Otho
Crēdēbam.
Gerardus
Quīnam, aut unde ô praeclārē?
Otho
Nihilne audīstī?
Gerardus
Ubi ego audierim?
Otho
Domī ē frātre.
Gerardus
Nihil equidem, spērō tamen.
Otho
Et ego. Quod tum nōbīs lūsus genus tractābitur?
Gerardus
Dē istō, cum dīmissī erimus, vidēbimus. Post cōnsulēmus.
Otho
Quīn nunc potius?
Gerardus
Excurrāmus in campōs, sī lubet, & laetīs lūdāmus in herbīs.
Otho
Saeviente hoc aestū abundē sūdātur vel ⟦ātrā⟧ cursum; praestiterit natāre.
Gerardus
Nōn ausim, isthuc nōbīs male verteret, nōn tū metuis praeceptōris sevitiam?
Otho
Facile illum latēbimus.
Gerardus
Sīquidem hoc fīt.
Otho
Ad mē recipiō, fīet.
Gerardus
Haud sciō hercle, qua est sagācitāte.
Otho
Nōn Apollinis magis vērum atque hoc respōnsum est.
Gerardus
Satis scīrē prōmittis, sed quid sī qua nōs vīderit, ⟦cuius⟧ quae illī indicium faciat?
Otho
Etiam muscās metuis praetervolitantēs?
Gerardus
Irrīdēs? vereor nē isthaec fortitūdō in nervum ērumpat dēnique.
Otho
Ah, frater es.
Gerardus
Sciō isthuc, quid posteā?
Otho
Ignōscet Scilicet.
Gerardus
Itan' crēdis? utane?
Otho
Sīc erit, haud dubium id quidem est.
Gerardus
Tantō hercle minus ignōscet.
Otho
Nē nega.
Gerardus
Suādēre nōlī.
Otho
Est magnus aestus; satius est natāre, quàm aegrōtāre.
Gerardus
At ē natātiōne praesentissimus contrahitur morbus.
Otho
Rīdiculum, tibi fortasse fictilī hominī.
Gerardus
Fateor, tū es homo adamantinus.
Otho
At Graecī olim iuxtā ac Rōmānī natātū potissimum sēse exercēbant, vel teste vulgātō illō prōverbiō, neque natāre neque litterās, in eōs quī nihil prōrsus bonārum artium in pueritiā didīcissent.
Gerardus
Exercēbant illī quidem, sed perūnctīs oleō corporibus nē quid laederentur.
Otho
Semper tū quidem meīs obstās affectibus.
IIDEM.
Otho
Libet igitur naviculārī?
Gerardus
Ubinam?
Otho
Vah quasi dēsit locus. In portū, aut, sī māvis, post Dīvī Antōniī.
Gerardus
Quō, nāvigātūrī?
Otho
Nusquam, ultrō citrōque, huc atque illuc animī causā vagābimur.
Gerardus
Unde parābimus scaphulam?
Otho
Facile parābimus aliunde.
Gerardus
Quō pactō?
Otho
Ōciōsus estō, mihi cūrae erit, ego isthuc cūrābō. Aliquam dēligātam ad rīpam nactī cōnscendēmus.
Gerardus
Unde remigēs parābuntur?
Otho
Ipsī remigābimus, suam quisque vicem.
Gerardus
Nōn didicī equidem rēmum agere, meae partēs erunt tenēre clāvum.
Otho
Satis crēdō isthuc tē velle, nae tū astūtus es, haud stultē sapis, vērum quī ē nuce nucleum ēsse vult frangit nucem.
Gerardus
Remigābimusne tantum an vēlō quoque ūtēmur?
Otho
Ūtēmur, & quidem tunicā ⟦carbasi⟧ vice, rēmō, mālī locō, prō rudentibus, angulīs nostrīs.
Gerardus
Novum genus rēmī.
Otho
Sed mihi nōn inexpertum, & voluptātis plūs, minus negōciī habēns, dēnique minus perīculō obnoxium, dum nōn cōgemur nec mālum ērigere, aut inclīnāre, nec vēlum nunc tollere in altum, nunc contrahere, nunc in hoc latus nunc in illud trānsferre.
Gerardus
Nōn nostrum est negōcium, multum valeat.
Otho
Imò nam maximē. Lūdēmus in aquā?
Gerardus
Tūtius est in terrā, mala vel nōn quaerentibus occurrunt, ultrō adsunt vel invocāta.
Otho
Metum inānem metuis, aqua placidissima est, & leniter spīrat ventus, nihil perīculī est.
Gerardus
Nunquam tam commodē dīcēs, ut quod cavēre possim, velim admittere. Hem tibi autem.
Otho
Quidnam est?
Gerardus
Lupus est in fābulā, magister adest citius quàm putārāmus.
Otho
Cōnferāmus nōs in lūdum ōcyus.