Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Antōnius et Philippus
Mūsagōgus
Persōnae:
Antōnius, Philippus
Antōnius, Philippus
ANTŌNIUS ET PHILIPPUS.
Antōnius
Salvē multum mi Philomūse.
Philippus
Salvē & tū amīcissime ⟦Hoeui⟧, bene factum quod vēnistī, & volupe est.
Antōnius
Crēdō, quid fit? quid agitur?
Philippus
Rectē, grātia Deo.
Antōnius
Optimē est, sed aliquantulum tibi parce, nōn sīc labōrā, moderāta dūrant, immoderāta pereunt. Rectē Comicus noster id inquit arbitror, apprimē in vītā esse ūtile, ut nē quid nimis. Enecās tē labōribus.
Philippus
Nihil nimis.
Antōnius
Nihil narrās? nullum remittis tempus, neque tē respicis, nec mora, nec requiēs.
Philippus
Eia.
Antōnius
Continenter incumbis librīs.
Philippus
Quur istud dīcis? quis id ait?
Antōnius
Palam est, rēs ipsa loquitur, nunquam tam māne neque tam vesperī huc veniō quīn tē librīs affīxum & chartīs inveniam, aut legentem aliquid aut scrībentem.
Philippus
Mihi sīc est ūsus, decet hoc scholasticum, & tū idem faciās oportet, sī tibi cupis cōnsultum bene.
Antōnius
At difficile est.
Philippus
Difficilia quae pulchra.
Antōnius
Vēra dīcis.
Philippus
Et quid tandem omnīnō facile in hāc vītā, sī rem ipsam expendere velimus, nihil hominī citrā labōrem contingit, & tamen quicquid, quamvīs multīs sūdōribus comparātum, hic relinquendum est. Et dubitāmus adhūc in eā rē capere labōris aliquid, cuius frūctus nōs in alteram quoque vītam comitābitur? neque enim ⟦ōscitantī⟧ in ōs involārint litterae.
Antōnius
Sēdulō faciam.
Philippus
Decet tē facere.
Antōnius
Quam ego hic lucernulam videō?
Philippus
Aristophanicam.
Antōnius
Nōn vērī dissimile dīcis, est vērī simile, ut mē Mūsae ament, cum formam contemplor, equidem ex eō saeculō relictum arbitror. Nōn tū metuis cēnsōriam notam, nōn amō nimium dīligentēs, quī noctēs quoque īnsūmās?
Philippus
Idem hoc Dēmosthenēs factitāvit, quī plūs absūmpsit oleī quàm vīnī, quem cum fur quispiam īnsectārētur, Sciō, inquit, mē tibi molestum esse, quī noctū lucernam accendam.
Antōnius
Facētē dictum.
Philippus
Eidem nihil aeque dolēre solet, atque opificium antelūcānā victum esse industriā.
Antōnius
Papae, isthuc mihi solenne est.
Philippus
Ah nescīs quantum tibi ipse incommodēs.
Antōnius
Quid faciam? cedo? sīc ingenium est meum.
Philippus
Nōn ingenium ô bone, sed cōnsuētūdō, quā nihil māius poēta dīxit, cum lactāriōrum Bathavis nostrīs familiāris est ēsus. Scītē Martiālis: Numerāre, inquit, pigrī damna quis potest somnī? Nec abs rē celebrātur illud, Mūsīs aurora amīca est, ut quae multa compōnat, multa dictet, multa suggerat tacite, quae scrībantur, ut vērē dīxit Plinius. Proinde Horātius adolēscentem suum īnstituens, monet pōscendum ante diem librum cum lūmine. Fuit olim quīdam paterfamiliās cui geminī erant fīliī, moriēnsque ille tum supellectilem multam illīs relīquit, tum oleī nōn mediocrem modum. Ex iīs alter in convīviīs ac coenīs oleō absūmptō, brevī ad inopiam redāctus est. Alter oleō in studiōrum lūcubrātiōnibus ūsus quod esset, pervēnit ad summam ērudītiōnem lūculentāsque dīvitiās. Quae rēs, in vulgī fābulam abiit, ut coeptum sit cantārī per urbem dē utrōque. Hic oleum & sē perdit dum ad lucernās coenitat; ille āream & sē dītat, dum ad lucernās lectitat. In summā absque mātūtīnā lūcubrātiōne nēmō unquam clārum nōmen trānsmīsit ad posterōs, innumerī huius ūnīus vel arte praecipuae, praesidiō, ē nihilō ēmersērunt. Hāc tū igitur viam īnsistitō sī patrī volēs, sī nōbīs vīvere chārus.
Antōnius
Fīet ut monēs.
Philippus
Sī sapis, potes nunc dum virent genua, adest tibi flōs ipse aetātis, nec deest ingenium, nec valētūdō: crēde mihi, gaudēbis factō.
Praecipuum iam inde teneris impende labōrem.
Et istam occāsiōnem & facultātem urge quā melior tibi nunquam futūra est, Citō pereunt flōrēs.
Optima quaeque diēs miserīs mortālibus aevī
Prīma fugit, eāque irreparābilis, subeuntque morbī, trīstisque senectus,
Et labor, & dīrae rapit inclēmentia mortis.
Quod utinam tam animadvertant omnēs, quam nūllī nōn est nōtissimum. Imò quàm post paulum comperiunt esse vērissimum, quum Vergiliānum illud,
Ō mihi praeteritōs referat sī Iuppiter annōs.
Sēra nimis stultae est cantiō dēsidiae. Trūdit diēs diem, annī more fluentis aquae, furtim, nūllō strepitū, inter lūdum & somnum effluunt. Atque ô sī haec brevissima celeritās, & celerrima brevitās, ut inest, sīc in prīncipiō cognita esset: nunc dum īnstat īnfīnīta vidētur, ēlapsa vērō, quod saecula vidēbātur, vix totidem sunt mōmenta. Sīc dum inexperta est aetās minor, & quod hinc cōnsequitur, incrēdula, aliēnī contemptrīx cōnsiliī, quia inops suī, incōgitantiam suam, tum dēmum dēplōrat, cum corrigere iam nōn potest. Ubi trium quatuorve annōrum lūsibus & dēsidiā, omnem reliquae tōtīus vītae frūctum āmīsit: iuxtā illud Hesiodium, παθὼν δέ τε νήπιος ἔγνω. Quod nē tibi ēveniat, sī dum potest, cautiō tibi erit, plūrimum olim foelicitātī tuae grātulāberis. Sin minus, perpetuā eādemque molestissimā poenitentiā, dum vīvis, mihi crēde, discruciābere, neglēctus amīcīs, cognātīs contemptus, ingrātus parentibus, nēminī in pretiō habitus: quā rē quid generōsō animō possit esse indignius? Quod tunc mūtārī haud quāquam poterit, nunc cavērī potest. Quod sī quis in tempore, aut per sēse intelligere posset, aut monitōrī crēdere, ille mihi ūnus ex mīlle, praeclārus ac foelīx surgeret adolēscēns. Illum spectā. Agnōscisne cuius ista sit imāgō?
Antōnius
Nōn male, Erasmum Rot. referre vidētur, nisi mentiuntur nōbīs quae vulgō circumferuntur, aere fūsa.
Philippus
Eum ipsum. Vērum haec ab eximiō quōdam pictōre, ad vīvam effigiem expressa est, nūperque à Quirīnō Talesio fidēlissimō iuxtā ac grātissimō ipsīus Erasmī ministrō mihi trānsmissa. At, Hic vir hic est caelōque solōque ēductus eōdem, & dubitāmus adhūc serere atque impendere curam?
Antōnius
Operam dabō.
Philippus
Ut iam tantum doctissimōrum hominum prōventum taceam, tot etiam prīncipēs virōs pariter ac foeminās, generōsōsque adolēscentēs, litterārum studiīs celebrēs.
Antōnius
Adnītar prō meā virīlī, prō vīribus, quod poterō ēnītar.
Philippus
Asside hic.
Antōnius
Haud quāquam, istīc tū sedētō, ego sedēro in subsellio.
Philippus
Ita fīat, sīquidem isthuc vīs, sed cape pulvīnum.
Antōnius
Quid opus est?
Philippus
Opus est.
Antōnius
Quid novī fertur? nunquid novī?
Philippus
Quid?
Antōnius
Ecquid audīstī?
Philippus
Nihil sānē.
Antōnius
Nihilne?
Philippus
Nihil prōrsus. Equidem perpetuō domī dēsideō, ferē domī mē contineō, rārō prōdeō, sed estne novī quippiam? num tū quicquam inaudīstī?
Antōnius
Tantundem ego.
Philippus
Quur igitur mē rogās?
Antōnius
Temerē percontābar, nunquid novōrum librōrum allātum est ē Germāniā?
Philippus
Nihil nisi Colloquia Erasmī postrēmum ēdita, nūperrimē excūsa, recens locuplētāta, eōrum mihi cōpiam fēcit aequālis quīdam meus Guilielmus Niveldius iuvenis ōrnātissimus.
Antōnius
Novī, is affīnitāte mihi iūnctus est. Cupiō & ego eadem vidēre.
Philippus
Iam nōn sunt in promptū, nōn habeō ad manum, vērum à prandiō mittam tibi per frātrem meum.
Antōnius
Sīc facitō.
Philippus
Cūrābitur, sed hāc lēge ut sub coenam recurrant, nam ipse ea nondum perlēgī.
Antōnius
Imò sub merendam sī volēs, ubi frāter tuus Gerardus?
Philippus
In conclāvī proximō.
Antōnius
Solusne?
Philippus
Solus.
Antōnius
Quid? etiam num in lectō est?
Philippus
Minimē.
Antōnius
Num habet male?
Philippus
Nequāquam.
Antōnius
Quid illīc igitur?
Philippus
In mūsaeō suō cōnfābulātur.
Antōnius
Quī cum?
Philippus
Cum librīs suīs iūcundissimīs cōnfābulōnibus.
Antōnius
Intelligō, nova nunc dīligentia in eum isthaec incessit?
Philippus
Pater nī studeat minitātur factūrum sē quod moechīs fierī solet.
Antōnius
Tum Pol illī cavendum intelligō: quis tam scītē charactērēs istōs Italicōs pīnxit?
Philippus
ipse ego.
Antōnius
Tūne? sī quid cessāre potes, sī molestum nōn est, sī commodum est, sīquidem ōcium est, quaesō ut mihi exemplar praescrībās, cōnābor imitārī, aut sī sit negōcium neque id magnum velim tē meā causā ōcium agere.
Philippus
Equidem ōciōsus sum, sed tuā causā maximē.
Antōnius
Benignē dīcis, fac igitur quod tē ōrō.
Philippus
Faciam lubēns.
Antōnius
Et calamum suppeditēs ad hanc rem accommodum.
Philippus
Istum experīre.
Antōnius
Placet, scrībe obsecrō, quàm potes polītissimē, lātiōribus intervallīs, ut versūs inter sē latiusculē distent.
Philippus
Ita fīet.
Antōnius
Quid hoc librī est?
Philippus
Epitomē colloquiōrum Erasmī.
Antōnius
Licetne mihi ūtī eā hōsce aliquot diēs?
Philippus
Quidnī? tanquam tuā.
Antōnius
Potesne eā carēre aliquantisper?
Philippus
Possum vel tōtum biennium, nam mihi dēsiit esse ūsuī, iam eā ūtī dēsiī, ergo mox auferto tēcum quandō abis, ūtere ut vīs, atque adeō exīstimātō omnēs librōs meōs tibi esse commūnēs, quicquid est in rēbus meīs tuum esse dīcitō, omnibus rēbus meīs perinde ac tuīs ūtāris licet.
Antōnius
Grātiam habeō, agō grātiās, maximam tibi habeō grātiam, viderim tibi aliās sī quid ūsus vēnerit, lubēns benefactūrus, & habētur & refertur à mē grātia, parēs grātiās agere nōn possum, nequeō satis prō meritō tibi referre grātiam, intrā semestre tempus tibi remīserō. Sed vereor, nē tibi sim impedīmentō, nē quid obturbem, nē molestus tibi intervēnerim.
Philippus
Imò vēnistī in tempore, opportūnē advēnistī, perquam grātus est mihi tuus interventus, adventus tuus mihi est multō iūcundissimus.
Antōnius
Num prōmīsistī forās? num quō forās vocātus ad prandium?
Philippus
Nusquam equidem quod meminerim, quur isthuc rogās? quid id exquīris?
Antōnius
Rogat tē pater meus ut sibi dignēris esse convīva.
Philippus
Lubēns faciō, faciam, ac libenter.
Antōnius
I ergō mēcum obsecrō tē ūnā.
Philippus
Paululum negōciī mihi obstat, est mihi negōcium, quod ubi prīmum absolverō rēctā cōnsequar, ita parentī fac renūntiēs, iam mē ventūrum dīcitō, dic illī mox mē adfutūrum.
Antōnius
Nē in mōrā sīs vidē.
Philippus
Nōn fīet, nōn erit profectō.
Antōnius
Dē librō mementō amābō.
Philippus
Ōciōsus estō.
Antōnius
Nunquid vīs?
Philippus
Valē.
Antōnius
Et tū bene valē.
Philippus
Atque heus tū.
Antōnius
Quid est? quid ais?
Philippus
patrī multam meīs verbīs salūtem dīcitō, salūtā mihi patrem dīligenter.
Antōnius
Cūrābitur.