Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Albertus et Franciscus
Dīgressus
Persōnae:
Albertus, Franciscus
Albertus, Franciscus
ALBERTUS ET FRANCISCUS.
Albertus
Quō nunc abis?
Franciscus
Eundum est mihi domum, pāce quod fīat vestrā, quid mē retinēs? Est domī quod agam.
Albertus
Fac in alium differās diem, nunc abīre nōn sinam.
Franciscus
Mitte quaesō.
Albertus
Nihil agis, contendis frustrā, hic manendum est tibi.
Franciscus
Omitte inquam, multa hic verba facis.
Albertus
Haud quāquam omittam, quīn tū hic manēs.
Franciscus
Vīs est haec quidem.
Albertus
Dēnique cēterī omnēs volunt.
Franciscus
Diūtius mihi abesse domō nōn licet, māter mē expectat, iussit ad hōram tertiam adessem.
Albertus
Quur igitur huc accessistī? an ideō tantum vēnistī, ut abīrēs?
Franciscus
Mox huc redierō.
Albertus
Bonā fidē?
Franciscus
Optimā.
Albertus
Quis erit fideiussor isthuc futūrum?
Franciscus
Vel hunc librum relinquō pignorī.
Albertus
Accipimus.