Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Iōannēs et Petrus
Docerī rogāns
Persōnae:
Iōannēs, Petrus
Iōannēs, Petrus
IŌANNĒS ET PETRUS.
Petrus
Ioannes quaesō ut doceās mē lēctiōnem.
Iōannēs
Nōn est nunc commodum, in praesentiā nōn vacat mihi, nam ipse meam nondum teneō.
Petrus
Obsecrō tē, vel semel.
Iōannēs
Quīn omitte mē.
Petrus
Ō mi lepidissime Ioannes.
Iōannēs
Frustrā canis, surdō loqueris.
Petrus
Adeōne tē praefractum esse atque inexōrābilem?
Iōannēs
Adeōne molestum atque impudentem esse?
Petrus
Nequeō tē exōrāre unum hoc modō?
Iōannēs
Obtundis.
Petrus
Amābō tē haud grave est, facilis est tantillī temporis iactūra, aut potius nūlla.
Iōannēs
Age accēde huc ad mē, quae tua est lēctiō? quam lēctiōnem redditūrus es?
Petrus
Hanc.
Iōannēs
Attentus estō, intende oculōs.
Petrus
Istīc sum.
Iōannēs
Satis tibi est? nunc satis tenēs?
Petrus
Haud sciō.
Iōannēs
Fac perīculum, recitātō semel. Peccās, isthuc perperam reddis, ad hunc habet modum, iam scīs?
Petrus
Propemodum.
Iōannēs
Redde nunc dē integrō, probē, isthuc rectē, bene habet, praeceptor tē accersit.
Petrus
Eō.