Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Cornēlius et Henrīcus
Liber dēsīderātus
Persōnae:
Cornēlius, Henrīcus
Cornēlius, Henrīcus
CORNĒLIUS ET HENRĪCUS.
Henrīcus
Quidnam quaeritās Ceratīne?
Cornēlius
Libellum meum.
Henrīcus
Quem libellum?
Cornēlius
Vocābulōrum.
Henrīcus
Ubi excidit? num in itinere?
Cornēlius
Nōn excidit, sed hic ⟦alicubi⟧ per oblīviōnem relīquī.
Henrīcus
Num Andreās Boelius sublātum occultāvit?
Cornēlius
I amābō, ex ipsō quaerās.
Henrīcus
Nōn eō, quaerās tū potius, scīsque ubi ipse. Mercurius habeat nec ne, quid meā refert?
Cornēlius
Num vīdistī?
Henrīcus
Ubi ego vīderim?
Cornēlius
Neque scīs quī sustulerit?
Henrīcus
Unde id sciam aut quīnam?
Cornēlius
Ex vultū perspiciō tē habēre.
Henrīcus
Mēne?
Cornēlius
Ita tē, ut dissimulat malus, nōn ego tē nōvī?
Henrīcus
Quīnam isthaec tibi incīdit suspiciō?
Cornēlius
Quī? quia tē nōvī.
Henrīcus
Quae, malum, ista est ineptia atque impudentia? abī quō dignus es, equidem quid librī sit ignōrō.
Cornēlius
Negās?
Henrīcus
Negō ego vērō, & pernegō.
Cornēlius
Nihil agis, mihi verba dare nōn potes, redde inquam aut dēferam ad praeceptōrem.
Henrīcus
Quīnam auferre queās, ab eō quī nōn habet? atque adeō hunc percontātor, quī continenter assēdit mihi.
Cornēlius
Impudēns, nōn ego tē videō inter vestēs occultantem?
Henrīcus
Ineptīs, nōn equidem quicquam.
Cornēlius
Hīsce, oculīs, nē nega.
Henrīcus
Nae tū Lyncēus es quī videās quod nusquam est. Egōne id facerem? adeō mē ineptum putās?
Cornēlius
Haud putō ego vērō, sed certō sciō.
Henrīcus
Bona verba quaesō.
Cornēlius
Irrīdēs? At ego rēctā ad praeceptōrem eō nī reddās.
Henrīcus
Liceat, vērum quod nōn habeō quīnam auferās?
Cornēlius
Ostende quid sub tunicā cēlāveris.
Henrīcus
Enecās mē odiō: nihil equidem cēlāvī.
Cornēlius
At ego tibi fideī nihil habeō. Nōn habeō tibi fidem, agedum exuē lacinias.
Henrīcus
Quīn tū elephantum sub ālā quaeris.
Cornēlius
Imò capram impure, exuē dum.
Henrīcus
Tuō arbitrātū.
Cornēlius
Ostende huc dextram.
Henrīcus
Hem tibi.
Cornēlius
Nunc laevam ostende.
Henrīcus
Quīn equidem ambās proferō.
Cornēlius
Explōrem brachiālia.
Henrīcus
Nōn manum abstinēs?
Cornēlius
Istīc ergo abditus est.
Henrīcus
Nōn est profectō: quīn tū tenta quae lubet.
Cornēlius
Omittō scrūtārī: redde huc sīs.
Henrīcus
Reddam?
Cornēlius
Redde inquam.
Henrīcus
Unde? nūdo vestīmenta detrahere postulās?
Cornēlius
Ah nūgās agis, arte habēs.
Henrīcus
Insānīs, perscrūtātus es tuō arbitrātū, neque tuī mē quicquam invēnistī penes.
Cornēlius
Dic bonā fidē, nōn habēs?
Henrīcus
Bona, nōn.
Cornēlius
Isthuc quoque bona?
Henrīcus
Optima.
Cornēlius
Dic vērum sēriō.
Henrīcus
Dīxī.
Cornēlius
Neque scīs quis habeat?
Henrīcus
Habeatne alius quispiam equidem ignōrō, ipse certē nōn habeō.
Cornēlius
Heimihi, quid faciam miser? oppidō interiī.
Henrīcus
Quid dare vīs quī ⟦cum⟧ invēstīgārit tibi?
Cornēlius
Quid dare possit is quī Īrō sit pauperior?
Henrīcus
Nōn ego Croesī opes postulō: sed quid sī faciam quis abdiderit, volo ex tē signa audīre quibus tuum esse cognōscam.
Cornēlius
Compactus est in tabellīs chartāceīs nigrō coriō obductīs, distīnctus nodulīs discolōribus, ac ligulīs croceīs ōrnātus.
Henrīcus
Nōvī, nempe pictus intus miniō lasūriōque.
Cornēlius
Istīc ipse.
Henrīcus
Sīc commemineram: at sciō ubi sit.
Cornēlius
Ō capitulum lepidissimum scīs ubi siet?
Henrīcus
Maximē: Vērum hodiē nunquam mōnstrābō tibi.
Cornēlius
Obsecrō mi Horstāne, semper dum vīvam magis tē quàm oculōs amābō meōs.
Henrīcus
Itáne?
Cornēlius
Sīc erit, dō fidem ita futūrum.
Henrīcus
Equidem tacēre dēcrēveram, sed vincor.
Cornēlius
Ō lepidum caput, indicium mihi facitō. Ubinam situs est?
Henrīcus
Post trabem. En tibi, serva posthāc dīligentius.
Cornēlius
Tam sciō tuam esse hanc technam, quàm mē vīvere. Fēcistī adeō ineptē quī nōn abstinuerīs manum: quod nōn posuistī, aiunt, nē tollās: tū illum sciēbās nōn tuum esse, nōn attāctum oportuit.
Henrīcus
At tū nesciēbās quid tibi fuerit tēcum auferendum?
Cornēlius
Sciēbam quidem vērum nōn in mentem vēnit.