Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Modestus et Ludovīcus
Scholae fūgitāns
Persōnae:
Modestus, Ludovīcus
Modestus, Ludovīcus
MODESTUS ET LUDOVĪCUS.
Modestus
Unde nōbīs advenis Ludovīce? sīc impexīs capillīs, illōtīs manibus ac tōtus sūdōre diffluēns.
Ludovīcus
Ē sphaeristēriō tibi adsum Modeste.
Modestus
Quid illīc tibi negōciī est?
Ludovīcus
Idem quod aliīs complūribus.
Modestus
Quid illīc ēgistī?
Ludovīcus
Līberālī ac honestō lūsū animum oblectāvī.
Modestus
Quibus cum?
Ludovīcus
Cum sodālibus.
Modestus
Quī sunt istī sodālēs?
Ludovīcus
Ioannēs Frisius & Petrus Dānus.
Modestus
Quī praetereā?
Ludovīcus
Quid istud tuā?
Modestus
Bellus homo es Ludovīce, itáne fierī oportet? sēgniter studēs, & studiōsē lūdis, vidē nē olim istīus tē poeniteat.
Ludovīcus
Garris, nihil ad tē, quid, malum, tū cūrās? quid tuā id refert.
Modestus
Magnī.
Ludovīcus
Huī permagnī, nē sīs patruus mihi.
Modestus
Nōn tē pudet? nihil tē impudentius.
Ludovīcus
Quid tū tibi vīs? quid mēcum est tibi? an postulās ut tuā causā lūdo abstineam? nōn hercle faciam. Plūrimum falleris sī isthuc exīstimās. Nē errēs, nē frustrā sīs, nōn faciam, abi in crucem, ad corvōs.
Modestus
Tē mihi sodālem cupiō.
Ludovīcus
Solus eās.
Modestus
Nōn eō.
Ludovīcus
Dēsine ergo mihi molestus esse aut pugnos edes, nōn tua rēs agitur, sīc volo, sīc lubet mihi, neque tē cōnsulō, servus haud sum ego tibi.
Modestus
Tū sī meus essēs.
Ludovīcus
Dīves quidem essēs, ac rem tuam cōnstabilissēs.
Modestus
Exemplum cūrārem omnibus ut essēs.
Ludovīcus
Quia placeō exemplum expetis.
Modestus
Ornātus essēs ex tuīs virtūtibus.
Ludovīcus
Quodnam ob factum? quam ob rem, quid malī admittō? quid faciō? quid commeruī aut peccāvī sodēs?
Modestus
Rogitās mē?
Ludovīcus
Quem igitur rogem?
Modestus
Nihil aliud quàm lūdis.
Ludovīcus
Ob eam rem?
Modestus
Ob eam.
Ludovīcus
Adeōne hīc indignum tibi vidētur.
Modestus
Illic frequentior es quàm in studiō, sciō ego plūs quàm arbitrēre.
Ludovīcus
Eia, iam dīxistī? quid hoc est negōciī? vēnistī huc cōnciōnātūrus? serva cōnciōnem tuam in aliud tempus, nunc eāmus ad compotātiunculam, ita mē Deus amet nimis siccus sum.
Modestus
Nē iūrā, satis crēdō, fidem habeō tibi vel iniūrātō, istīs mōribus optimō parentī tuō es iniūrius.
Ludovīcus
Ah pergisne? etiam denuō? vēnistī meditātus obiurgātiōnem quā mē incessās.
Modestus
Quī tē studere putat, cum nihil faciās minus.
Ludovīcus
Ohe, iam satis est. Unde incidī in hunc hominem? sānē nollem hunc exitum, haud auspicātō huc vēnī, sī hoc praescīssem nunquam huc tulissem pedem. Sed quandō nōbīs redeundum est in lūdum? Dic sodēs.
Modestus
Sciō, vērum nōn dīcam tibi.
Ludovīcus
Ut lubet, nē tibi mē supplicātūrum putēs, dīcās an nōn?
Modestus
Hodiē.
Ludovīcus
Isthuc ego satis sciō.
Modestus
Quur ergo quod scīs mē rogās?
Ludovīcus
Aliud tē rogō.
Modestus
Aliud tibi respondeō.
Ludovīcus
Nōn isthuc quaerō.
Modestus
Quid igitur?
Ludovīcus
Quōta hōra?
Modestus
Tertia.
Ludovīcus
Hui, tam citō? lūdis mē.
Modestus
Profectō sīc est.
Ludovīcus
Sīc Hercle ut dīcō tibi.
Modestus
Imò ita iussit praeceptor.
Ludovīcus
Quāmobrem isthuc?
Modestus
Nesciō, nisi haud temere est.
Ludovīcus
Nondum tertia sonuit crēdo, haud longē tertiam abesse oportet.
Modestus
Iamdūdum praeterita est.
Ludovīcus
Quid ais?
Modestus
Sīc rēs habet.
Ludovīcus
Quur igitur ipse nōn es in scholā?
Modestus
Pater mē dētinuit, opus fēcī & dīmissus sum à praeceptōre, impetrāvī, exorāvī veniam.
Ludovīcus
Iamne is adest in lūdo?
Modestus
Iamdūdum.
Ludovīcus
Nōn est nunc cōnsilium īre in carnificīnam istam.
Modestus
Nihil facis novī, hoc iam tibi novum nōn est, nōn īnsolens istud facis, more tuō facis, antīquum obtinēs. Vidē quid agās, quid tē futūrum cēnsēs ubi is rescīverit?
Ludovīcus
At ego expurgātiōnem habēbo ut nē succēnseat.
Modestus
Unde aut quam?
Ludovīcus
Dē isthōc ego viderō.
Modestus
Quid causae dīcēs quod herī abfuerīs scholā?
Ludovīcus
Vīsī Carthusiēnsēs.
Modestus
Audiō, quid quod hodiē?
Ludovīcus
Obsecrō an percontātus est dē mē?
Modestus
Et quīdem parentēs tuōs ⟦musso in hoc puerō⟧.
Ludovīcus
Periī. Incertum est quid agam.
Modestus
Vae tuīs natibus, equidem vītam tuam vītiōsam nuce, assā nuce, nōn emerim.
Ludovīcus
Dī meliōra.
Modestus
At nonnulla etiam spēs est.
Ludovīcus
Quaenam?
Modestus
Tē perpessūrum satis.
Ludovīcus
Lūdis tū quidem, nūgāris in rē capitālī meā, facile est miserum irrīdēre.
Modestus
Actum est dē pelle tuā.
Ludovīcus
Nōn magnopere labōrō, diū quod bene fuit momentō unō absolvam, nōn capitis rēs agitur sed partis dīversae. Tamen bona spēs habet animum meum, aliquid comminīscar, ut nē incidam in illīus tyrannī manūs, aliquam repererō rīmam quā ēlābar.
Modestus
Tū viderīs, tibi dolēbit nōn mihi, tua rēs agitur: Isthaec in tē cūdētur faba.