Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Isbrandus et Guillelmus

Deambulātiō

Persōnae:
Isbrandus, Guillelmus
ISBRANDUS ET GUILLELMUS.
Isbrandus
Guillelme nisi negōcium est, eāmus dēambulātum.
Guillelmus
Quōnam?
Isbrandus
Quō vīs, quō lubet, extrā portam Antōniānam, per moenia.
Guillelmus
Nōn Hercle ōcium est nunc mihi, haud mihi licet per ōcium.
Isbrandus
Quur mi Guillelme? en caelum quod vel mortuum in vītam revocet, vidē ut blandītur.
Guillelmus
Nōn vacat nunc, habeō quod agam, est mihi domī melius negōcium, sunt quae mihi potius agenda sint, est quod agam aliud, nihil mihi negōciī extrā portam, mihi illīc nec seritur nec metitur.
Isbrandus
Obsecrō tē, obnixē tē rogō, maiōrem in modum tē ōrō.
Guillelmus
Nequīcquam ōrās, nihil efficiēs.
Isbrandus
Age prolixē Guillelme.
Guillelmus
Nōn est nunc tempus.
Isbrandus
Ō vir optime.
Guillelmus
Nōn est nunc commodum.
Isbrandus
Eia vērō, itáne nunquam tibi commodum est amīcō operam dare? nōn aequum facis, haud sīc decet, fac amābo.
Guillelmus
Nōlo amēs.
Isbrandus
Facile impetrās istīs quidem mōribus, age fac hoc quod tē rogō, magnam à mē initūrus grātiam.
Guillelmus
Diēs hic mihi ut sit satis vereor ad agendum, nē vacuum esse mē ad ambulandum crēdās, nōn mihi tantum ab rē meā ōciī est, ut ōciōsē obambulāre vacet.
Isbrandus
Fac quaesō tē meā causā.
Guillelmus
Nōn licet, nōn licet inquam per mea negōcia.
Isbrandus
Male sit istīs negōciīs, egōne impetrāre nequeō, hoc abs tē modo? quid sī quid tē māius ōrem? per amīcitiam nostram tē rogō.
Guillelmus
Nōn paterer rogārī sī queam, sī quō pactō licēret, sī facere possem ūllo modo.
Isbrandus
Quae rēs tē facere hoc prohibet?
Guillelmus
Multae, aliās ad satietātem ūsque dēambulābimus, nunc valē.
Isbrandus
Quid valeam?
Guillelmus
Aut aegrōtā sī lubet.
Isbrandus
Quō abis? mane, mane inquam.
Guillelmus
Molestus es nōn maneō.
Isbrandus
Audī obsecrō.
Guillelmus
Nōn audiō.
Isbrandus
Parumper, nōn crēdidī aedepol adeō inhūmānum esse tē, hoc modo sine tē exōrem.
Guillelmus
Nōlo.
Isbrandus
Age quaesō, nē tam obfirmā tē, obsequere sānē obsecrō. Nunc mihi mōrem gerās aliās vicissim tibi morem gessero.
Guillelmus
Nōn omittis?
Isbrandus
Nōn nisi exōrem.
Guillelmus
Scilicet faciundum est quod vīs, age age, sī tantopere isthuc vīs fiat, mōrem tibi geram, quanquam haud ōcium est.
Isbrandus
Meritō tē amō.
Guillelmus
Bene facis, sed vīsāmus Carthusiēnsēs, quaesō ut ūnā mēcum ad Carthusiēnsēs eās.
Isbrandus
Quid eōs? quid illuc?
Guillelmus
Ut D. Timanum Croeum conveniam, cognātus mihi vīsendus est, quī mē iam prīdem expectat, diū est quod eum nōn adiī, iam sēsquimensis est cum illum postrēmum vīsī.
Isbrandus
Eāmus, nihil moror, sed metuō nē similī ūtāmur fortūnā atque nūper ūsī sumus, nec nōn admittāmur, ut intrāre liceat, metuō vereor nē nōn fīat nōbīs eius conveniendī cōpia.
Guillelmus
Quāmobrem?
Isbrandus
Nesciō, nisi quod sīc praesāgit mihi animus.
Guillelmus
Tacē, nōn fīet, bene ōmināre.