Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Petrus, Ioannes, Paulus

Rixa

Persōnae:
Petrus, Ioannes, Paulus
PETRUS ET IOANNES, PAULUS.
Petrus
Ioannes quaesō ut ōres mihi à praeceptōre veniam obeundī negōciī.
Iōannēs
Quodnam?
Petrus
Pater mihi hunc pannum ad sartōrem dēferendum dedit.
Iōannēs
Errāstī, vestiārium aut sarcinātōrem debuistī dīcere, addisce igitur.
Petrus
Tūn' mē vīs corrigere quī ipse peccāstī? disce enim, nōn addisce, dictum oportuit.
Iōannēs
Imò addisce, quantī vīs ponere?
Petrus
Rursum peccāstī, ausim dēponere pignus, vel, quid audes dēpōnere? dīcendum erat.
Iōannēs
Imò hoc.
Petrus
Imò illud.
Iōannēs
Hei mihi, quid hoc est reī? verbis nōn manibus contendendum nōbīs est.
Petrus
Hem tibi.
Iōannēs
Obsecrō.
Petrus
Sīc datur.
Iōannēs
Heu mē miserum, hei hoi.
Petrus
I nunciam.
Iōannēs
Quid tibi tantum malī fēcī? quid dē tē tantum meruī? quid tē offendī? quur mē verberās?
Petrus
Lubet, ac parum abest quīn tē in mediā viā prōvolvam in lutō.
Iōannēs
Certē peiōrem tē nōvī nēminem.
Petrus
Eia, tē ipsum īnspice, ut tū es item omnēs esse cēnsēs, dē tē coniectūram facis, aliōrum animōs ex tuo mētiris, aliōs omnēs ex tuo ingeniō iūdicās.
Iōannēs
Tibi à mē nulla orta est iniūria, nihil mihi tēcum erit amplius, neque adeō impūne habēbis, nōn impūne ferēs, haud sīc auferēs.
Petrus
Vērum?
Iōannēs
Iam ad praeceptōrem dēferam.
Petrus
Quid tū posteā?
Iōannēs
sentiēs.
Petrus
Obsecrō nē faciās, sit pax inter nōs, nihil prōmovēris, iam accūsandō īnfectum fierī nōn potest.
Iōannēs
Tamen hoc agam.
Petrus
Nē quid ferōciter ô praeclāre, minue vērō īram.
Iōannēs
Sine.
Petrus
Sī tū mē detuleris dīminuam tibi caput, unguibus tibi in oculōs involābo, faciam ut dum vīvās meminerīs semper meī, ita ōrnātum reddam, tē ipse ut nōn nōverīs, satis hoc tibi est, nōn dīco amplius.
Iōannēs
At ego efficiam, ut contineās posthāc, sī sapies, manus.
Petrus
Tū quod in rem sit tuam facitō, ego pergam quō coepi.
Iōannēs
I sānē, nōn gaudēbis factō, mala mens malus animus. Proh dīvum atque hominum fidem, hoc est cōndiscipulum esse? aut hoc omnīnō est Christiānum esse? sī Ethnicus aut Iūdaeus esset quī faceret illīberālius? hominī miserō quī referīre nōn audēbam plūs sexcentōs colaphōs īnfrēgit mihi.
Paulus
Quid tēcum stomachāre Ioānnes? Quid plōrās?
Iōannēs
Mīrum nī cantem.
Paulus
Quid factum est?
Iōannēs
Rogās? calcearium quī prīdem commigrāvit in hanc ⟦viānam⟧ nōstī?
Paulus
Nōmine duntaxat, dē facie nōn nōvī.
Iōannēs
Quid eius fīlium? opīnor eum nōn nōsse tē, neque enim diū est quod coepit frequentāre lūdum nostrum literārium.
Paulus
Imò probe tanquam tē, is mē proximīs scholārum feriīs lūsū prohibuit.
Iōannēs
Idem pugnis mē ūsque occīdit.
Paulus
Quid narrās? quid ego audiō?
Iōannēs
Nihil pepercit.
Paulus
Adeōne quaesō inhūmāniter.
Iōannēs
Sīc est factum.
Paulus
Sed isthuc quīnam ēvēnit?
Iōannēs
Nesciō nisi quod sīc forsan erat in fatīs mihi.
Paulus
Quam dūdum isthuc, aut ubi?
Iōannēs
Modo admodum, hīc ante ostium, vidē ut colaphīs tuber est tōtum caput.
Paulus
Doleō vicem tuam, dūrum sed levius fit patientiā quicquid corrigere est nefās.
Iōannēs
Belle narrās, facile tu isthuc sine molestiā fābulāre sed interim mihi dolet.
Paulus
Quid faciās? plōrābis? quod assequeris, num lachrymīs dolor levātur? proinde illud fac cōgitēs quemadmodum nōs docuit magister ex Platōne. Satius est accipere quàm facere iniuriam.