Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Egbertus et Laurentius
Visendī aegrōtum
Persōnae:
Egbertus, Laurentius
Egbertus, Laurentius
EGBERTUS ET LAURENTIUS.
Egbertus
Ubi tu tam diū mi Laurentī? saeculum mihi esse vidētur quum tē nōn vīdī. Rectēne omnia? quid agis? ut valēs?
Laurentius
Nōn optimē sānē. Aegrōtāvī graviter iam diū, satis cum perīculo, adeō graviter dēcubuī, ut nunquam prīstinam valētūdinem receptūrus vidērer, gravī morbo cōnflictātus sum nec citrā perīculum, unde nec adhūc satis revaluī, mollis etiam num ac languidulus sum.
Egbertus
Dabit Christus Opt. Max. ubi dignābitur meliōra.
Laurentius
Ita spērō quidem, spērō equidem, cōnfīdo fore sī deus voluerit. meliusculē nunc est praeut fuit, iam coepi habēre meliusculē deī beneficiō, coepit morbus paulātim remitti.
Egbertus
Quid tibi est? quid morbī est?
Laurentius
Febris alternīs ferē diēbus recurrēns.
Egbertus
Male pereat tē incolumī.
Laurentius
Sed frīgus iam prōrsus à mē discessit, reverti dēsiit, calor levissimē accēdit.
Egbertus
Quam prīdem tē morbus hic corripuit?
Laurentius
Diēs abhinc plūs minus vīgintī, abhinc ferē mēnsem, ante trēs aut amplius hebdomadas, amplius sunt trēs mēnsēs.
Egbertus
Quid ais?
Laurentius
Sīc est.
Egbertus
Quid ego ex tē audiō?
Laurentius
Id quod rēs est.
Egbertus
Quàm mox cum caelō redis in grātiam?
Laurentius
Nē quid praepropere, ô bone, nihil est quod festīnem, magis etiam convenit lectō cōnfovērī quàm in pūblicum prōdīre, adhūc domī dēsidendum est mihi, dōnec plānē cōnfīrmāta valētūdo fuerit, nē in morbum recidam.
Egbertus
Cōnsule valētūdinī tuae.
Laurentius
Ita fīet.
Egbertus
Noctene somnum capere potes? quiēscis noctū satis ex sententiā?
Laurentius
Nōn nunquam sānē, at nocte proximā minimum dormīvī.
Egbertus
Quī amābo?
Laurentius
Obortum mihi fuit nonnullum stomachī taedium, quo levāto, abscessit enim paulo mox, nōn tam dormiēbam quàm acquiēscēbam.
Egbertus
Nondum stomachus cum cibīs in grātiam rediit.
Laurentius
Hāctenus ferē praeter ⟦aeruisiārias⟧ sorbitiunculas cum paucīs micīs pānis nihil admīsit, nisi nunc uno atque alterō diē.
Egbertus
Bona igitur spēs est salūtis.
Laurentius
Ego vērō semper spē optimā fuī tum etiam, quum morbum maximē urgēret.
Egbertus
Laudo, virum tē iūdico, vir es, isthuc virī est officium.