Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Balbinus et Guillelmus

Petax

Persōnae:
Balbinus, Guillelmus
BALBINUS ET GUILLELMUS.
Balbinus
Unde ista māla habes Guillelme?
Guillelmus
Mihi nōn tibi habeo Balbine.
Balbinus
At ego unde habeās rogō.
Guillelmus
Unde habēre nisi à parentibus unde decet probōs puerōs habēre?
Balbinus
Nōn est fas rogāre ô bone?
Guillelmus
Num ego vetō?
Balbinus
Quaesō ut dēs mihi unum aut alterum.
Guillelmus
At gravābāre nuper mihi partem chartae suppeditāre.
Balbinus
Nihil profectō chartārum habuī.
Guillelmus
Itidem ego nihil mālōrum, da aliquid & aliquid accipe.
Balbinus
Nihil est nunc quod dem, dabo quandō erit.
Guillelmus
Petitō quandō habēbis.
Balbinus
Nōn ferēs grātis.
Guillelmus
Verba isthaec sunt.
Balbinus
Experīre.
Guillelmus
Garris.
Balbinus
Sīn fidem dō.
Guillelmus
Nōn dēsīderō, tū quidem abs quolibet accipere gaudēs, ipse dās nēminī.
Balbinus
Nequeo unum exōrāre modo?
Guillelmus
Vnicum dūtaxat super est mihi.
Balbinus
At dīmidium malī.
Guillelmus
Obtundis, enecās.
Balbinus
Nihil hodiē ientāculī sūmpsi.
Guillelmus
In prandiō compensātō.
Balbinus
Adeōne ingeniō tē esse dūro atque inexōrābilī? ego tē esse aliter crēdidī, rogo, ōro, obsecrō.
Guillelmus
Surdo canis.
Balbinus
Vērum Hercle istud est, saltem partem, tertiam.
Guillelmus
Accipe, tantum sat habēs?
Balbinus
Quantulum hoc est autem? nōlo eī convictor esse quī tam parce sumptum faciat, da plusculum sodēs, quam id est exiguum?
Guillelmus
Parvum parva decent.
Balbinus
Eia, sī vērum dīcis, nunquam tū magnō dignus fuistī, adde paululum quaesō.
Guillelmus
Isthoc vīlius, quo plūs habēs, hoc plūs expetis, satis tibi est, quod dedī datum nōllem.
Balbinus
Quāpropter?
Guillelmus
Quī pauxillum paruī faciat, maiōre est indignus, dōnum aiunt quodcunque probātō.
Balbinus
Probābo sī quid adiēcerīs.
Guillelmus
Dīxī satis.
Balbinus
Nōn tibi diūtius supplicābo, aliās à mē tantundem accipiēs.
Guillelmus
Mea nihil refert, leviter cūro, susque dēque habeo, parvī pendo, naucī, floccī, pilī, huius nōn faciō.
Balbinus
Hoc nunc dīcis haud cūrae esse tibi, canes tum quidem aliam cantilēnam.
Guillelmus
Nōn sum ex istīs petācibus, emere malo quàm rogāre.