Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Reinerus, Guillelmus, Puer
Quaerendī aliquem
Persōnae:
Reinerus, Guillelmus, Puer
Reinerus, Guillelmus, Puer
REINERUS, GUILLELMUS, PUER.
Reinerus
Herī aliquot aequālēs dēcrēvimus in hunc diem pilā lūdere, locus, tempus cōnstitūtum est, praeteriit tempus, quo in locō dictum est, omnēs extrā unum Guillelmum adsunt, nunc mihi hoc negōciī cēterī dēdēre illum ut quaeram. Idque adeō domum eius īre pergam, ibi plūrimum est. Sed aedēs occlūsās videō, occlūsa iānua est, pulsābo forēs, heus heus.
Puer
Hic quis est? quis ad forēs?
Reinerus
Ego sum familiāris.
Puer
Quid est reī? quid quaeris? quid vīs?
Reinerus
Guillelmum volo sī domī est, estne Guillelmus intus?
Puer
Nesciō equidem, incertus sum, haud sciō, sed vīsam, nōn est: forīs est, vērum iam hīc crēdo eum adfutūrum, paruisper opperīrī sī vīs, iam hīc aderit.
Reinerus
Ubinam est quaesō? ubi illum quaeram?
Puer
Locum nōvī, ubi sit, at nōmen nesciō illīus hominis.
Reinerus
Dic ergo locum.
Puer
Nōstine pontem hunc apud aedem sacram?
Reinerus
Quid nī nōverim?
Puer
Praeteritō hāc rēctā plateā ad alterum pontem ūsque, ibi angiportum propter est, nōstine?
Reinerus
Nōvī.
Puer
Hāc pergitō, aut nōvī viam breviōrem, sānē hāc propius ībis. ⟦Scīsne⟧ Crassī huius dīvitis aedēs?
Reinerus
Sciō.
Puer
Ubi eās praeterierīs ītō ad sinistram, paululum ad laevam dēflectitō, posteā est ad hanc manum sartrīna & ex adversum fabrīca ibi est.
Reinerus
Eō rēctā illuc.
Puer
I sānē, quīn sī iubēs ipse potius illuc trānscurrerō.
Reinerus
Imò ut velis rogo.
Puer
Equidem lubēns faciam, quid vīs dīcam?
Reinerus
dic mē ōrāre ut veniat.
Puer
Ad tē?
Reinerus
Imò quo herī cōnstituit sē ventūrum.
Puer
Teneō, quid reī est?
Reinerus
Nē quaerās. Quod tua nōn refert, percontārī dēsinās.
Puer
Nihilne amplius?
Reinerus
Tantum est.
Puer
Nihil aliud dīcam?
Reinerus
Nihil, aderit continuō hoc ubi ex tē audierit.
Puer
Sed eccum ipsum.
Reinerus
tē iamdūdum quaerō Guillelme, ubi cessāstī tam diū?
Guillelmus
mēne quaeris? quidnam est?
Reinerus
Etiam rogās?
Guillelmus
Quin dic quid est?
Reinerus
Quasi nesciās.
Guillelmus
Scīre?
Reinerus
Tū nescīs?
Guillelmus
Mitte id quod sciō, dic quod rogō.
Reinerus
Ita tibi semper stet in capite pileum, ut tū nescīs.
Guillelmus
Ego mē negō, tu quī ais redige in memoriam.
Reinerus
Eho tū nescīs quid quibuscum herī cōnstitueris?
Guillelmus
Sī tū nihil narrās?
Reinerus
Pergis?
Guillelmus
Sciam sī dīxeris.
Reinerus
Eia dēliciās facis.
Guillelmus
Sīc soleo. Dē tē quidem hoc didicī.
Reinerus
Amābo Guillelme, sat est, satis iocātus es, dēsine lūdos facere atque i mēcum ūnā.
Guillelmus
Iam sciō, ah vix tandem sēnsī super hāc rē tē loquī, sciō, in mentem venit.
Reinerus
Sed properēmus ōcyus iamdūdum aliī tē expectant.
Guillelmus
Parātus sum.