Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Arnoldus, Bernardus, Theodoricus, Martinus

Feriendī pīlā — Clāvā plumbātā

Persōnae:
Arnoldus, Bernardus, Theodoricus, Martinus
ARNOLDVS, BERNARDVS,
Theodoricus, Martinus.
Bernardus
Prōdiī hodiē in fōrum, clāvam ex sententiā nactus sum lentam iuxtā ac commodam.
Arnoldus
Quantī tandem?
Bernardus
Nīmiō, dimidiō propē cārius quam revendere possim.
Arnoldus
Huī, tantī? Satinne sānus? Sobrīus? Sānusne es?
Bernardus
Equidem arbitror, sīc sum ut vidēs, sed nōn videor vidisse meliōre, ac quandō iam negōciī nihil est, sūdum est, age lubet tēcum certāre pīlā clāvāriā, quāvis in hōc ⟦artāmine⟧ mē tibi imparem esse nōn ⟦nefam⟧.
Arnoldus
Irridēs mē.
Bernardus
Nōn hercle verō, vērum dīcō, itūrus [sum;] nē quō
⟦piam?⟧
Bernardus
Vbi pater est tuus?
Arnoldus
Ex urbe profectus est.
Bernardus
Quid igitur? Quod tē ōrō: ⟦inē⟧ grauāre; est commodum, nōn est tibi causa cūr recūsēs.
Arnoldus
Vērum est mihi clāvā plus quam fīculnā.
Bernardus
Nihil refert, vel mea ūteris sī volēs, vel tuā.
Arnoldus
Nōn ausim tibi recūsāre.
Bernardus
Dēamō tē, quid commorāmur?
Arnoldus
Sōlī sumus, ⟦acersāmus⟧ ūnum aut alterum ē sodālibus nostrīs, alioquī friget lūdus.
Bernardus
Probe loqueris, dīc quōs velīs.
Arnoldus
Theodoricum ac Martīnum.
Bernardus
⟦Placem⟧, sed tute eōs adeās, grauius erit tuum ūnum verbum ad hāc rem quam centum mea.
Arnoldus
Vt domī sint, metuō; sed vīsam. Tū hīc nōs ūsque opperiāris.
Bernardus
Maximē.
Arnoldus
Eō. Salūtāre iubeō lepidissima capita.
Theodoricus
Quid sī nōlumus?
Arnoldus
Per mē quidem aegrōtāre etiam, sī libet, licet.
Theodoricus
Bona verba! Quid vēnis?
Arnoldus
Vt ūnā mēcum eātis.
Theodoricus
Quid nescis ipse viam?
Arnoldus
Veniō hūc ōrātūrus ut nobīscum lūdātis clāvā plumbātā; ego vōbīs ostendam nimis bellum, atque ut esse maximē optābitīs locum. Volō inquam, volō inquam fierī, nōn omittam quīn eātis.
Theodoricus
Vt violentus es.
Arnoldus
Fierī aliter nōn potest.
Theodoricus
Quid agimus, īmus nē, Martīne?
Martīnus
An mē vatem esse crēdis ut nōrim quid maximē collubitum animō sit tuō?
Theodoricus
Mitte iocōs. Īmus an nōn?
Martīnus
Cēnseō.
Arnoldus
Rēctē facitis, grātiam habeō maximam.
Theodoricus
Vereor nē idem ūsū veniat nōbīs quod nūper.
Arnoldus
Nōn fiet, in mediō omnibus palma est posita.
Bernardus
Grātum est quod vēnistis, date singulōs cultrōs ad sortītiōnem. Age quod sit mihi bonum atque commodum, que-
que quidem rēs mihi vertat bene, quod mihi bene vertat.
Martīnus
Vērum Hercle verbum illud est: Semper similem dūcat Deus ad similem.
Theodoricus
At porrō rēctē spērō; habē modo bonum animum, aliquid fiet, adiuvābere ā mē, nōlī metuere, bonō animō es, isthāc quidem ex parte sēcūrus estō, bene erit, rēctē erit, quod ego quantum in mē erit enitar & contendam.
Martīnus
Scīlicet, quod fors fert, ferendum est.
Theodoricus
Aliqua fortūna fuerit adiūtrīx nōbīs.
Martīnus
At tū mihi semper inauspiātus es.
Theodoricus
At nunc auspicātus erō.
Martīnus
Nōn spērō.
Theodoricus
Insperāta accidunt saepius quam spērēs.
Bernardus
Superest ut fodiāmus scrobiculum.
Arnoldus
Cēdō cultellum.
Martīnus
Accipe, sed aciem retūdas cave.
Arnoldus
Huī, quam est acūtus! Tam elegantem hunc quaesō?
Bernardus
Bonus est, sed similis malus est.
Theodoricus
Malus malum reperit, dominī similis est; similēs habent lābra lactūcās.
Martīnus
Facētē dīcis; pār pārī referam ubī erit commodum, faenerātum isthūc tibi pulchrē diēs.
Arnoldus
Eia, quid stātis? Satis iam verbōrum est, quid tempus teritis? quid verba hīc facitis? age dum, expedīte vīrēs, lūdite bonīs avibus: Bernarde, nē nugāre.
Bernardus
Abscēdite hinc paululum, hoc bene fit.
Theodoricus
Benē sanē.
[MARTINVS:] Quid caput scalpis?
Bernardus
Male factum, ō sī infectum fierī possit.
Theodoricus
Nōn capitis rēs agitur, sed pecūniae. Lūdere sī rēctē nescīs, dēcēde perītīs, abī, dā locum eī quī sciat, dā locum meliōribus.
Bernardus
Obtun[dis?] Mē vīs dēspicere, sus Minervam?
Theodoricus
Atquī is-
thūc malī est.
Bernardus
Omnibus amiās quod mihi est, ⟦capiō, ex⟧ sē idem.
Theodoricus
Benignē dīcis, atquī nōn convenit amīcī malīs illūdere.
Bernardus
At solātī genus est sōdum habēre miseriae.
Theodoricus
Heus, Martīne, ecquid audīstī? Tribus verbīs tē volō.
Martīnus
Vel trecentīs.
Arnoldus
Palam, agite, nōlumus sussurrōs fierī.
Martīnus
Teneō.
Theodoricus
Vidē etiam atque etiam.
Martīnus
Factum putā.
Theodoricus
Virum tē praestā, praebe tē virum.
Martīnus
Aliud cūrā.
Bernardus
Age, sī quid agis, Martīne, nē longum faciās.
Theodoricus
Probe, isthūc bene, dēamō tē.
Bernardus
Huī, perbenē.
Theodoricus
Imō nōn potuit melius.
Arnoldus
Equidem pīlam ē cōnspectū amīsī meō.
Bernardus
Nōn longē hinc abesse oportet, en tibi, ⟦caam⟧ haud procul ā tē, nōn vidēs quod ante pedēs est?
Arnoldus
Vbī?
Bernardus
Ad laevam manum, nunc lūde.
Martīnus
Euge, Arnoldus aberrāvit ā pīlā, satis prōcēdit, pulchrē haec confertur ratis.
Theodoricus
Perdidistī iūs nunc feriendī.
Arnoldus
Nōn repugnō, sed praedictum oportuit.
Bernardus
Quam bellē verō abs tē factum? Fēcistī probē, sī tibi desunt oculī, rogā ūtendōs forīs.
Arnoldus
Sardam in posterum errātum hoc.
Bernardus
Sardiēs.
Arnoldus
Cavēbō, nōluī dīcere.
Bernardus
Nempe ut modō.
Arnoldus
Imō melius spērō.
Bernardus
Nihil est dictū facilius, prōclīve dictū.
Arnoldus
Manibus pedibusque obnīxē omnia faciam, quid aliud vīs tibi?
Bernardus
Sī quidem hoc fit.
Arnoldus
Sī quidem, experiundō sciēs.
Bernardus
Vtinam nunc mihi scrobem assequī contingat, facile hunc lūdum vīcerō.
Theodoricus
Quīn optās ūnā operā olympia ut vincās? Tantundem acēptūrus ex votō.
Bernardus
Licet spērāre.
Theodoricus
Et fallī licet.
Bernardus
Hoc vidē, aliqua mala crux semper est quae obsistet mihi.
Theodoricus
Videō atque ⟦aspidō⟧ lubens.
Bernardus
Est tamen ictus nōn paenitendus, satis placet, haud mūtō factum.
Theodoricus
At ego spērō praevertātur.
Bernardus
Nisī spēs tē fallat.
Theodoricus
Dīxī in hōc fore; nihil mē fefellit, atque adeō nōn multum ā scrobē absum.
Bernardus
Arnolde, nunc scītō sī quid potēs, fac sīs nunc prōmissa appāreant.
Arnoldus
Faciam ita ut vīs, dabō equidem operam.
Bernardus
Frūgī es, cūrāstī probē; isthūc rēctē nunc ego tē laudō.
Theodoricus
Heu, scrobem angustum!
Arnoldus
Quī quidem videat parum, sed quid tū incaeptas? Quidnam tū parās?
Theodoricus
Potior est quī prior vēnit.
Bernardus
Ad Martīnum redit ōrdō.
Theodoricus
At ego vicē eius obierō.
Bernardus
Haud mōris hoc; obseruet suam quisque vicem. Martīne, adēs, properā.
Martīnus
Quid properābō?
Bernardus
Lūdere, age quaesō, nimium lentus es.
Martīnus
Theodorīce, quid agam incertum est mihi; tū quid faciam praescrībe, quid mihi nunc es auctor ut faciam, praemōnstrā quid fierī velīs; quid agō?
Theodoricus
Quid agās? Rēctā scrobem pete.
Martīnus
Ita nē suādēs?
Theodoricus
Ita.
Martīnus
Cupiō sī queam, sī possim, sī velim; equidem cupiam, vērum vereor nē rēs in dīversum exeat.
Theodoricus
Hāc pergitō, perfacilē poteris.
Martīnus
Equidem experior; iactābō aleam, fortūnam experiar, perīclitābor fortūnam.
Theodoricus
Satē potest fierī nihil facilius.
Martīnus
Crēdō ita vidērī tibi.
Theodoricus
Quid tū ūsque adeō? Nē piger es aut crassus ut nōn poplite flexō lūdere nōrīs?
Martīnus
Vtinam Crassus essem ille dīves; sed tantunde ⟦prōsearō⟧ sī prōcumbam. Sine mē meō agere modō.
Arnoldus
Rīdiculum caput, homō suāvis, quid agis? Ēhō tū, impudēns! Heus tibi dīcō: nē tū homō ineptus es, fātuus tū es quidem.
Martīnus
Sīc so-
leō. ⟦Plēbī sātum nōn aeque fātum est⟧.
Arnoldus
Iocāre, at parum lēgitimē lūdis.
Martīnus
Nē dīxeris isthūc.
Arnoldus
Nē scīveris tū, ego nōn dīxerō.
Martīnus
Tunc mihi praeirē conāris?
Arnoldus
At ita nē tandem, sī dīvis placet, dūcere pīlam oportet, nōn mē fallent artēs tuae, haud faciēs nē[c] sinam, nōn pattar, iniūrium est.
Martīnus
Tū facis, mē vetās? Dē tē exemplum capiō.
Arnoldus
Pudet nihil; saltem sī pudōris egēs, sūmās mūtuam.
Martīnus
Tamen proximē scrobem sum.
Arnoldus
Satinne id est? Audēās idem dēnuō.
Bernardus
Nunc nostrāe partī timeō; abscēdite paululum, ā lūce absis, nē mihi ā lūce obstēs, concēde isthūc paululum.
Arnoldus
Quid agēs?
Bernardus
Quid vīs, nisi ut in scrobem propellam?
Arnoldus
Sanē benē, sī quidem potēs.
Bernardus
Iactenda est alea.
Arnoldus
Ita necessū[m] est; factō est opus, ut quimus aiunt, quandō ut volumus nōn licet. Perge igitur ac faelīciter lūdās, age cīrcumspectē.
Bernardus
Actum est, nihil succēdet.
Arnoldus
Haud male lūsistī; vērum nōn fauet nostrae partī Fortūna.
Theodoricus
Dīvī nōs respiciunt, vīcimus.
Bernardus
Sciō tē bona esse voce; nē clāmā.
Theodoricus
Euge, euge! Lepidē prōcēdit ex sententiā; vīcimus duōs lūdōs.
Bernardus
Vestrī nunc ventī valde secundī sunt, nōn diū futūrī spērō.
Theodoricus
Ēmungēmus vōs probē hodiē; caprae quod dīcitur ad fēstum vēnistis.
Bernardus
Reddētis spērō mox πάντα περὶ πάντων. Quondam etiam victīs redit in praecordia virtūs; cavēte nē ventus nāvem deferat.
Theodoricus
Vīcimus trēs.
Bernardus
Atat, dēmittō auriculās ut inīquē sortis asellus; rem omnem hodiē semel perditūrus videor.
Theodoricus
Quae nocent docent.
Bernardus
At mihi nōn discrē tantī; domī mānsisse māllem, haccine causā eram tanto-
pere lūdendī cupidus? Ergō praedium ob stultitiam ferō, atque hoc cōnfiteor mihi iūre obtigisse.
Theodoricus
Nūllus ubique potest faelīcī lūdere dextrā; at sān, quid faciās? Fātum tibi cōnsilium habeō.
Bernardus
Quōdnam? Respondē.
Theodoricus
Mī Damō ōrātō, talentum tibi ut det aureum.
Bernardus
Etiam rīdēs?
Theodoricus
Cūr plōrēs?
Bernardus
Equidem sī per aliōs plus perdidissem, minus aegre esset.
Theodoricus
Quīn sī perdere videō tē, ex[e]mplō dolet.
Bernardus
Mihi quidem.
Theodoricus
Acūtē tētigistī, rēctē coniectās.
Bernardus
Prōximus hodiē pulchrē, Arnolde, dēsināmus, coepit mē huius lūdī sādetās.
Theodoricus
Iam ad lūbet sāt prīmum.
Bernardus
Vērum dum praestat indīcere lūdum.
Theodoricus
Facis ut aliās rēs solēs, ut tuus est mōs.