Colloquiōrum Puerīlium Fōrmulae — Andreās, Henrīcus, Sīmon, Nicolaus
Emissiō sagittārum
Persōnae:
Andreās, Henrīcus, Sīmon, Nicolaus
Andreās, Henrīcus, Sīmon, Nicolaus
ANDREĀS, HENRĪCUS, SĪMON, NICOLAUS.
Nicolāus
Quaesō ut intendās arcum meum Henrīce.
Henrīcus
Nōn suppetunt mihi vīrēs.
Nicolāus
Quī scīs? nisi perīculum fēcerīs.
Henrīcus
Quid sī nervum ērumpat?
Nicolāus
Quid sī caelum ruat?
Henrīcus
Eo dīco quod damnum praestāre nōlim.
Nicolāus
Nē verēre.
Andreās
Vbi arcum istum nactus es, Nicolāe? unde tibi tam elegans arcus?
Nicolāus
A patre.
Andreās
Sānē quam elegans est.
Sīmon
Vīn' commūtēmus inter nos?
Nicolāus
Itáne? Perbellus vērō es. Nōn sīc īnsāniō.
Sīmon
At ego sānē commūtāre nōn cupiam etiam sī liceat.
Andreās
Tacē obsecrō, quasi vērō paulum intersit, nē comparandus hic quidem ad istum est. Nē accēdit quidem.
Sīmon
Vt tua fert opiniō.
Andreās
Vel caecus hoc videat, & puerō perspicuum est, nihil simile nē prope quidem, nīmium interest, iam diū nihil vīdī elegantius, nunquam vīdī meliōrem.
Nicolāus
At sum plānē rudis & imperītus arcū iaculandī, nōn nōvī celeri certāre sagittā, nōn sum admodum huius reī perītus.
Andreās
Exercitātiō potest omnia, nēmō repente fuit doctissimus.
Henrīcus
Agite satis morārum est, sortiāmur partes.
Sīmon
Fīat, optimē est, bene Hercle factum & gaudeō, hoc bene cēdit, eiusmodi contigit ⟦sodus⟧ ut nōn possim nōn mīrārī.
Henrīcus
Sānē vērō sī nēmō repugnet, nihil nimis oportet cōnfīdere, ⟦fīdābis⟧ satis, sed intervallum longius est, propius obsecrō accēdāmus.
Sīmon
Nōn est.
Henrīcus
Et scopus minūtior.
Sīmon
Amplus est satis. Prīmum dēfīniāmus quantī cōnstābit victōria? Quaternio lūdum absolvet, utra pars prior victa fuerit, ea pronūnciābit quantī certābimus.
Sīmon
Placet, haud postulō aliter, nōs quoniam proximī sīgno fuimus auspicābimur. Age sīmus virī, tu prior iaculāre Andrea.
Andreās
Tē priōrem esse oportet.
Sīmon
At ego tē mālim.
Andreās
Quāndo ita vīs faciam, bene sit igitur, bene vertat, dē viā dēcēdite, à scopo absistite, quid tibi vidētur is iactus?
Sīmon
Haud quāquam optimus, nōn optimus sānē, vērum melior quàm quī pessimus, neque pessimus neque prīmus.
Andreās
Atquī haud procul absunt à scopo.
Sīmon
Rēs appāret, rēs ipsa loquitur.
Henrīcus
Estō tu prior Nicolāe.
Nicolāus
Lubēns.
Sīmon
Isthuc vērō est in caelum iaculārī.
Henrīcus
Paruī refert, nēnia prīmum experientī, ego id arte corrigam.
Sīmon
Oh corrector, vix ingressum attigistī.
Henrīcus
Satis tetendistī arcum tandem emitte. O artificem probum.
Sīmon
Tamen timeo.
Andreās
Bene habet nōbīs prīncipia, pulchre adhūc prīncipia habēt, bene prōcēdit, spērō hunc lūdum ēventūrum nōbīs ex sententiā, vīdimus duo.
Henrīcus
⟦Nēmō it īnsidiās⟧.
Sīmon
Ecce autem, sīcine agis ignāve? tu sānē parum scītē iaculāris.
Andreās
Nōn nōvī melius.
Henrīcus
Andreas prōrsus aberrāvit, bono animō es Nicolāe, vidē modo ut aggerem attingās.
Sīmon
Dīvī Antōniī?
Henrīcus
Nōn.
Sīmon
Quem igitur?
Henrīcus
Quī scopum sustinet.
Sīmon
Citius caecus ⟦corniam⟧ iaculō ferierit.
Henrīcus
Quid vetat eum quī crebro iaciat aliquandō collīmāre? contingit & malīs vēnātio, da operam modo.
Nicolāus
Difficile est, vix vidētur fierī posse.
Henrīcus
Sī quid collibuit, nōvī tē, sī adnītī volēs facile efficiēs.
Nicolāus
Dabitur opera, quod quidem in mē erit, quantum facultas feret experiar sēdulo. Heus Andrea quid tibi vīs? quā rem agis? quur isthic cōnsistis?
Andreās
Nē mē ferīās.
Nicolāus
Vellem equidem tum perītus essem quam tibi vidēris.
Henrīcus
Facētē dictum, lautē, lepidē, nihil suprā. Par parī relātum sed cave sīs, capiunt iacula locum.
Nicolāus
Euge, successit.
Henrīcus
O lepidum caput, bene habet, sīc mementō, ita pergitō, pene fortuito scopum attigerēs, parum abfuit quīn scopum attigeris.
Sīmon
Vtinam ego nunc scopum feriam.
Henrīcus
Impune istud optāre licet.
Sīmon
Quantulum abest bone vir? nōn ita multum aberrāvī, certē vici.
Henrīcus
At ego tibi istum bolum è faucibus ēripiam.
Sīmon
Tūn' obsecrō? factis procul, verbis tenus. Nē propius quidem feries.
Henrīcus
Rēs indicābit, ipsā rē experiēre.
Sīmon
Adnītere sī potes.
Henrīcus
Quid ais bone vir? vincimus unum.
Sīmon
Fateor sed casū magis quàm arte.
Henrīcus
Probus homo es Nicolāe, haud expectāram abs tē tantum artis, isthuc sī servēs vīcerimus. Ah ah ⟦be⟧ nōn possum nōn rīdere, ūsque adhuc actum est probe, hoc adhūc percommode cadit.
Andreās
Lubet rīdeto, tamen istud parum nos iuverit.
Henrīcus
Mox sciēmus.
Sīmon
Abi sīs īnsciens, quaesō quid tu hominis es?
Andreās
Quid?
Sīmon
Quī aberret à ⟦iānuās⟧?
Andreās
Ferās, non culpēs quod mūtārī non potest.
Sīmon
Argūtāre quasi rē bene gestā.
Andreās
Facitō sēdulo.
Henrīcus
Sed quid isthuc? & tu aberrāstī ab aggere.
Sīmon
Nēmō tam certam habet manum ut non aliquandō fallātur.
Henrīcus
Quid nunc ais? Habēmus tria.
Sīmon
Imò non amplius duo.
Henrīcus
Imò tria.
Sīmon
Haud ita est, fugit tē ratio.
Henrīcus
Crēdo iam ut solēs iurgābis, vidē quàm contentiōsē nunc, quamque litigiōsē isthuc facis dum medio in lūdo obturbās nos, sī pergis abiero, pronūncient arbitrī, cēdo quemvīs arbitrum, non proximē vīcimus unam? & modo accessērunt duo? ⟦Sit ita sānē⟧.
Henrīcus
Imò est ita.
Sīmon
Estō sit sānē ut ais, ut hoc interim tibi concēdamus. Andrea nunc rēs est in cardine, quaesō Hercle fac virum tē praebeās, ostende qui vir sīes.
Andreās
Laudābis.
Sīmon
Vidē sīs.
Andreās
Tūtemet mīrābere.
Sīmon
Bene sānē, nunc placeās, accēde huc, non possum patī quīn tibi caput dēmulceam.
Andreās
Age inepte.
Sīmon
Aequas habēmus partēs, sumus parēs, totidem habēmus quot vos.
Henrīcus
Num nos isthuc negāmus?
Sīmon
Attamen meliusculum est monēre.
Henrīcus
Meminī bene, memorem monēs, nihil opus monitore, meminerō.
Sīmon
At nē mox īnficiās īre postulēs.
Henrīcus
Tacē, nunc rēs agitur, nunquam aeque ac modo non attigistī quanquam prope, atat ut mihi quidem rēs habet necesse est ut medium scopum feriam aut nihil egero.
Sīmon
Istud sī possīs vīceris. Papae ab ingressu aberrāstī, in stipitem impēgistī, penes nos est huius certāminis victōria.
Henrīcus
Omnium rērum heus vicissitūdo est, fortūna ⟦unan⟧ nunquam perpetuo est bona.
[catchword "Sim." → continues p59]
Sīmon
Ut fit ita, nos ⟦arto⟧ priōrēs ⟦uiamus⟧, numerāte.
Henrīcus
Quantū?
Sīmon
Quantū dēcrēveritis esse satis.
Henrīcus
Quid hoc, malum, infōelicitātis? Omnēs rēs sunt adversae mihi, omnia mihi hodiē ēveniunt praeter sententiam, pessimus hic mihi diēs illūxit.
Sīmon
Ista nihil. Ad ⟦carme⟧, numerēs oportet.
Henrīcus
Atquī iam dābitur.
Sīmon
Iam dēs, volō, quid cūnctāris?
Henrīcus
Patere mē prōferre ē crūmēnā, hem acape, reddēs mox cum foenore.
Sīmon
Fortasse.
Henrīcus
Sīc equidem cōnfīdō, spērō fore sī Nīcolāus vel mediocriter ⟦iaculeur⟧.
Sīmon
Sī, sī, sed utrum māvultis rūrsum fierī ⟦fortītiōnem⟧, an suum sibi quemque retinēre?
Henrīcus
Vtrum lubet.
Sīmon
Sī tuus tibi, mihi placet meus.
Henrīcus
Age igitur, secundīs dēnuō meliōribus repetāmus, posteriōribus meliōribus, prō sē quisque virī.
Sīmon
Iam appetit meridiēs, iam dūdum animus est in patīnīs, ubī vultis edāmus.
Henrīcus
Eāmus.