Dialogi Sacri - Dialogus Septimus Decimus (Liber Quartus)
Lapidantēs. Iōan. 8.
Iēsus dē sēipsō cum Iūdaeīs disserit: eōrum vānam ob Abrahāmicam stirpem, arrogantiam redarguit; vēram lībertātem docet: lapidātiōnem ab eīs effugit.
Persōnae:
Iēsus, Pharīsaeī, Iūdaeī
Iēsus, Pharīsaeī, Iūdaeī
Iēsus
Ego sum lūx mundī. Quī mē sequitur, nōn ingrediētur in tenebrās, sed ūtētur lūce vītae.
Pharīsaeī
Tuī dē tēipse testāris, testimōnium tuum nōn est vērum.
Iēsus
Etsī ego testor dē mēipsō, vērum est tamen testimōnium meum: quoniam sciō unde vēnerim, & quō abeam; id quod vōs nescītis. Vōs mōre hominum iūdicātis; ego nōn iūdicō quemquam. Et tamen, ut maximē iūdicem, iūdicium meum vērum est, utpote quī nōn sim sōlus, sed ūnā etiam adsit, quī mē mīsit, Pater. In vestrā quoque lēge scrīptum est, duōrum hominum testimōnium vērum esse. Ego dē mēipsō testimōnium dīcō: dīcit etiam is, quī mē mīsit, Pater.
Pharīsaeī
Ubi vānam est tuus pater?
Iēsus
Vōs neque mē nōvistis, neque Patrem meum. Sī mē nōvissētis, meum quoque patrem nōvissētis. Ego abitūrus sum, & vōs mē requīrētis, atque in peccātō vestrō moriēminī. Quō ego abitūrus sum, vōs nōn potestis venīre.
Iūdaeī
Num ipse sē interficiet: ut dīcat, quō ipse abitūrus est, nōs venīre nōn posse?
Iēsus
Vōs hinc īnfernē estis: ego supernē: Vōs ex hōc mundō estis; ego nōn item. Ideōque dīxī vōbīs, vōs in peccātīs vestrīs moritūrōs; id quod fiet, nisi crēdideritis mē eum esse.
Iūdaeī
Nam quis nam es?
Iēsus
Iamdudum id vōbīs sum ēlocūtus. Ego quidem multa dē vōbīs habeō vērē dīcere. Sed ut is quī mē mīsit vērāx est, ita ego quoque ea tantum loquor, quae ex eō audīvī, hominibus renūntiō. Vērum ēnimvērō cum mē extuleritis, tum dēmum intellegētis mē eum esse quī meā sponte nihil faciam; contrāque, sīcut mē docuit Pater, ita loquar, mēcumque habeam eum, quī mē mīsit. Neque enim mē sōlum dēseruit Pater, ad cuius ego arbitrium omnia semper faciō. Quod sī vōs, quī mihi crēditis, (videō enim esse nōn parum multōs) in meā dictā, manēbitis; vērē discipulī meī eritis, vēritātemque intellegētis, quae vōs in lībertātem vindicābit.
Iūdaeī
Nōs Abrahāmī prōgeniēs sumus, neque cuiquam unquam servīvimus: & tū audēs dīcere nōs factum īrī līberōs?
Iēsus
Crēdite mihi, quīcumque facit peccātum, servus est peccātī. Atquī servō nōn est domī perpetua mānsiō, fīliō est. Ergō sī vōs fīlius līberāte dōnābit, reipsā līberī eritis. Neque vērō mē praeterit, vōs esse prōgeniem Abrahāmī: sed enim cupītis mē necāre, postquam mea in vōbīs ōrātiō locum nōn habet. Ego quod cognōvī ā Patre meō loquor: itidem vōs, quod didicistis ā Patre vestrō, facitis.
Iūdaeī
Noster quidem pater Abrahāmus est.
Iēsus
Sī Abrahāmī fīliī essētis, Abrahāmō digna facerētis. Nunc cupītis mē perimere, hominem quī vērum vōbīs sum effātus, id quod audīvī ex Deō. At nihil tāle faciēbat Abrahāmus. Vōs ā patre vestrō digna facitis.
Iūdaeī
Atquī ā stuprō nātī nōn sumus. Ūnum patrem habēmus, Deum.
Iēsus
Sī Deō patre essētis, amārētis mē, quippe cum ā Deō prōfectus vēnerim. Neque enim meā sponte vēnī, sed ab eō missus. Cūr meam ōrātiōnem nōn agnōscitis? Quod mea dicta audīre nōn potestis? Vōs ex patre Veiove estis, & patris vestrī libīdinibus ministrōs vōs libenter praebētis. Ille iam ab initiō fuit homicīda, nec in vēritāte perstētit, nempe vēritāte vacuus. Quod falsum loquitur, dē suō loquitur, utpote mendāx mendāciīque pater. At mihi vōs, quia vērum dīcō, nōn crēditis. Quis mē vestrūm coarguerit peccātī? Quod sī vērum dīcō, cūr mihi nōn crēditis? Quis ā Deō est, Deī dicta audit. Vōs ideō nōn audītis, quia ā Deō nōn estis.
Iūdaeī
Annōn rēctē dīcimus, tē esse & Samarītānum & furiōsum?
Iēsus
Ego furiōsus nōn sum, sed patrem meum decorō: vōs vērō mē probō afficitis. Sed nōn ego meae laudī studeō: est quī studeat, & cum ratiōne. Crēdite mihi: Quī mea dicta observāverit, mortem nōn vidēbit unquam.
Iūdaeī
Nunc plānē vidēmus tē furere. Abrahāmus ipse mortuus est, et ipsī vātēs. Et tū eum ā morte in perpetuum vindicās, quī tibi dictō audiēns fuerit? Num tū maior es patre nostrō Abrahāmō, quī tamen mortuus est, ut etiam ipsī vātēs? Quem tū tē facis?
Iēsus
Sī ego meipsum laudārem, laudātiō mea nūlla esset. Pater meus est quī mē laudat: quem vōs, cum dīcātis vestrum esse Deum, tamen nōn nōvistis. At ego nōvī: id quod sī negārem, vestrī essem similis, id est, mendāx: sed nōvī eum, ēiusque dictīs pāreō. Abrahāmus ille parēns vester gestīvit vidēre diem meum, & vīdit, & vīdisse gāvīsus est.
Iūdaeī
Quīnquāgintā annōs nōndum habēs: & Abrahāmum vīdistī?
Iēsus
Immō antequam Abrahāmus esset, ego eram.
Iūdaeī
Proh scelus! hoccine nōs tam indigna ferēmus? Quīn eum cooperiāmus lapidibus? Agite, fīat lapidātiō. Sed quid hoc est! Nusquam comparet: ēvānuit.
Sententia
Patrem sequitur sua prōlēs. Cuī quisque obedit ēius fīlius aut servus est. Ex opere iūdicātur dē homine. Impiī sunt ex diabolō nātī. Servīre iūstitiae, ea dēmum lībertās est. Simulātōrēs, dum sē negant homicīdās, in eō ipsō vestīgiō homicidia moliuntur. Simulātōrem sī homicidiī argueris, occidet tē sī poterit, ut sē nōn homicīdam esse ostendat. Utinam tantum saperet mundus, ut ex suīs eōs frūctibus cognōsceret!
Patrem sequitur sua prōlēs. Cuī quisque obedit ēius fīlius aut servus est. Ex opere iūdicātur dē homine. Impiī sunt ex diabolō nātī. Servīre iūstitiae, ea dēmum lībertās est. Simulātōrēs, dum sē negant homicīdās, in eō ipsō vestīgiō homicidia moliuntur. Simulātōrem sī homicidiī argueris, occidet tē sī poterit, ut sē nōn homicīdam esse ostendat. Utinam tantum saperet mundus, ut ex suīs eōs frūctibus cognōsceret!