Colloquia Latinō Sermōne Cōnscrīpta - Pars Prior - Colloquium Octāvum
DĒ LATĪNĪS LITTERĪS SCHOLA (Lezione di letteratura latina)
Persōnae:
Magister
Magister
Magister
Tandem aliquandō, adulēscentēs hūmānissimī, studiōrum curriculum repetendum est, animīque diūturnā iam quiēte recreātī atque refectī, ad illās honestās exercitātiōnēs, quibus ad sapientiam et ad dīcendī cōpiam excoluntur, dēnuō cōnferendī. Itaque vōbīs videndum est nē ūllam occāsiōnem discendī āmittātis, nē optimam et ad studia aptissimam aetātis partem, in quā nunc estis, frūstrā cōnsūmātis, nēve exīstimētis posse magnam doctrīnae cōpiam sine magnō labōre comparārī. Quae cum soleant praecipī discipulīs quotiēscumque novum studiōrum curriculum ingrediendum est, tum maximē vōbīs praecipienda cēnseō, quī, transgressī in superiōrem ōrdinem scholārum, māiōra officia obitūrī estis. Ex indice quō singulae lēctiōnēs per hōrās dīgestae sunt, in hodiernum diem cadit dē litterīs Latīnīs schola. Mē dīcentem igitur quam dīligentissimē attendite!
Dē vetustiōribus Latīnae linguae monumentīs dīcere aggrediōr. Nihil est quod mīrēmur sī tantum quīngentīs ferē annīs post urbem conditam aliquod ingenuārum artium lūmen Rōmae appāruit, cum omnium gentium ea sit nātūra et cōnsuētūdō ut prīmum sēsē studeant armīs cōnfirmāre, posteā, externīs perīculīs dēpulsīs metūque hostibus iniectō, ad cūram domesticārum rērum revocentur, cīvitātem quam optimē cōnstituant, iūra atque officia dīscrībant, reīpūblicae dēnique ūtilitātem cum cīvium commodīs et ratiōnibus coniungant.
Itaque Rōmānōrum populus, postquam incolumitātī suae satis cōnsuluit, tum dēmum ad studia ingenuārum artium sē convertit, quās quidem ex eō populō ascīvit apud quem maximē viguerant atque flōruerant.
Praetereā, cum populōrum initiīs idem contingere animadvertāmus quod puerōrum prīmīs aetātulīs — ut prīmum soleant lyrica et hērōica carmina fundere ad animōrum permōtiōnēs effingendās atque exprimendās, reliqua autem litterārum genera in quibus aut doctrīna māior inest aut prūdentia, sērīs et cōnfirmātīs iam aetātibus prōveniant — id in ērudītiōne ac doctrīnā Rōmānōrum proprium et praecipuum fuit, ut eārum initium ex drāmaticīs poēmatīs sit profectum; nam antequam Lūcius Andrōnicus fābulās docuit, nūlla fuērunt Rōmae monumenta litterārum propriē vērēque hōc nōmine appellanda. Quod cum dīcō, nōlim in eum errōrem dēlābāminī ut arbitrēminī ante Andrōnicum Rōmānōs omnīnō litterīs caruisse; nam monumenta exstant ē quibus conicī licet eōs iam antequam Graecōrum hūmānitātem attingere coepērunt sibi viam ad poēmata epica et melica et scaenica, nec nōn opera solūtā ōrātiōne cōnscrībenda mūnīvisse.
Etenim eō temporis spatiō quod ab Urbe conditā ad annum 240 ante C.N. interfluit, cultus deōrum et caerimōniārum magnificentia in urbe et iūcunditāte diērum festōrum in agrīs cantibus atque spectāculīs vītam urbānam rūsticamque Rōmānōrum ōrnāverat, quī iam certa ōrdinātaque genera melicōrum carminum ad deōs pertinentium habēbant, nec nōn prīscum fābulae scaenicae exemplum. Ex fūnerum vērō pompīs atque epulārum lautītiīs carmina flūxerant vel ad dēplōrandum vel ad commemorandum vel ad collaudandum composita; ex quō cōnficitur eā iam aetāte Rōmānōrum ingenia satis firma aptaque fuisse ad litterās vel praeclārās nātūrā et facultāte cōnsequendās.
Quaenam igitur vetustissima litterārum Latīnārum monumenta? Licet dē hīs duās in partēs dīgestīs — quārum altera monumenta numerīs adstrīcta, altera autem solūtā ōrātiōne exārāta contineantur — brevī ac summātim dīcere.
1. Ad poēticam artem pertinent:
a) «Carmen Frātrum Arvālium», quod sānē, ad linguam quod attinet, adeō distat ā reliquīs vetustiōris aetātis monumentīs ut hāctenus vel praestantissimī philologī vix probābilem inde sēnsum hauserint. Hoc carmen ā sacerdōtibus canēbātur, quōrum erat officium sacrīs deae Diae praeesse. Itaque mēnse Maiō per trēs certōs et cōnstitūtōs diēs sollemnī mōre agrōs lustrābant adhibitīs precibus ut frūgum cōpia populō Rōmānō suppeteret.
b) «Carmina Sāliāria», quae mēnse Martiō ā sacerdōtibus Mārtis (ita ā saliendō dictīs) canēbantur cum sollemnī pompā per urbis viās ancīlia prae sē ferentēs incēdēbant. Hī cantūs, quōs passim veterēs scrīptōrēs commemorant, temporis iniūriā intercidērunt, sī brevissima tantum fragmenta excipiās et singulāria quaedam vocābula quae apud grammaticōs occurrunt.
c) «Carmina convīviālia», quae ad epicum genus pertinuisse satis cōnstat, quippe quibus māiōrum laudēs praedicārentur.
d) «Nēniae», quae in fūneribus vel ab ipsīs mortuī propinquīs vel ā muliercūlīs mercēde conductīs ad clārōrum virōrum virtūtēs concelebrandās recitābantur.
e) «Carmina triumphālia», quibus mīlitēs et tunicātus popellus ducēs triumphantēs prōsequēbantur nōn sine sālibus et iocīs commixtīs. Haec omnia carmina satis cōnstat horridō illō Sāturniō versū fuisse cōnscrīpta, cuius fōrmam Terentiānus Māurus grammaticus nōbīs trādidit. Quī versus diū disceptātum est utrum modīs fuerit adstrīctus an vulgārium sermōnum rītū, intentiōnī et remissiōnī vōcis tantum pāruerit. Equidem cēnseō propius ad vērum accēdere opīniōnem eōrum quī eum artis metricae lēgibus obsequentem putant, ita ut ex duābus cōnstet partibus, quārum ūna tetrapodia iambica catalēctica in syllabam, altera tripodia trochaica sit. Hīc fīnem disserendī faciam; quod lentē prōcēdendum est et in singulīs argūmentīs aliquantum immorandum, sī id volumus quod docēmus in animīs fīdēliter sēdēre.

Finalmente, o cari giovani, bisogna riprendere il corso di studi interrotto e rivolgere di nuovo l'animo, riposato e ristorato dal lungo riposo, a quelle nobili esercitazioni per mezzo delle quali si coltivano gli animi ad acquistar sapere e a bene esprimerlo; bisogna dunque che stiate attenti a non perdere occasione alcuna d'imparare, perché non vi avvenga di consumare inutilmente la parte migliore della vostra vita e più adatta agli studi, credendo che si possa acquistare grande sapere senza grande fatica. Questi ammonimenti, che si sogliono dare ai discepoli al principio dell'anno scolastico, specialmente ritengo che debbano essere rivolti a voi, i quali, passati ad un corso superiore, vi accingete ad affrontare più alti doveri. Secondo il diario scolastico, oggi tocca letteratura latina. State dunque attenti alle mie parole.
Comincerò a parlare delle più antiche manifestazioni della cultura romana. Non c'è da meravigliarsi se soltanto 500 anni dopo la fondazione di Roma apparve in Roma qualche traccia di arti liberali, giacché tutti i popoli son soliti, per natura, di cercare prima di rafforzarsi colle armi, e poi, quando hanno allontanato i pericoli esterni e infuso timore ai nemici, si volgono alla cura delle cose civili; si danno la forma migliore di governo, definiscono i doveri civili e, infine, cercano di unire il benessere dello Stato con gl'interessi particolari dei cittadini.
Pertanto il popolo romano, dopo che ebbe provveduto alla sua sicurezza, allora soltanto si volse agli studi liberali e questi attinse da quel popolo, presso il quale avevano maggiormente fiorito.
Inoltre, mentre ai primordi dei popoli suole avvenire lo stesso che nelle prime età dei fanciulli — che cioè prima si danno di solito a scrivere carmi lirici ed eroici per esprimere i sentimenti dell'animo, e gli altri generi letterari, nei quali v'è o dottrina o riflessione maggiore, vengono alla luce solo in tempi tardi e maturi — fu invece singolare e particolare nello sviluppo della cultura romana, che incominciò dalla poesia drammatica. Infatti, prima che Livio Andronico rappresentasse le sue tragedie, nessun documento di letteratura apparve in Roma che fosse veramente degno di questo nome. Ma quando dico ciò, non vorrei che cadeste nell'errore di credere che prima di Livio Andronico i romani non avessero affatto letteratura. Infatti rimangono documenti, dai quali si può congetturare che essi, ancora prima di aver rapporti colla civiltà greca, si erano aperti la strada a comporre carmi epici, lirici e drammatici e a scrivere in prosa.
Infatti in quel periodo che va dalle origini di Roma al 240, la religione colla magnificenza delle cerimonie nella città e colla giocondità dei giorni festivi nelle campagne, aveva ornato di canti e di spettacoli la vita urbana e rustica dei romani, i quali avevano già precisi e stabiliti generi di poesia lirica religiosa e un primitivo esempio di poesia drammatica. Dalle cerimonie funebri e dalle feste conviviali erano sgorgati canti composti o per piangere o per ricordare o per lodare; dal che si desume che già fin da quel tempo l'ingegno dei romani era abbastanza maturo ed adatto a raggiungere, per le naturali facoltà, una forma di letteratura anche eccellente.
Quali sono dunque i più antichi documenti di letteratura latina? Si può di questi, dopo averli divisi in due parti — in una delle quali si comprendano le opere scritte in versi, nell'altra quelle in prosa — dire in breve e per sommi capi.
1. Appartengono all'arte poetica:
a) «Il carme dei Fratelli Arvali», il quale, per quel che riguarda la lingua, tanto differisce dagli altri antichi documenti, che fino ad oggi anche i più acuti filologi non ne hanno ricavato che un senso appena verisimile. Questo carme veniva cantato dai sacerdoti che presiedevano al culto della dea Dia. Pertanto nel mese di Maggio, durante tre giorni stabiliti, solennemente percorrevano i campi innalzando preghiere perché ai Romani sempre fosse abbondanza di raccolto.
b) «Carmi Saliari», che nel mese di Marzo erano cantati dai sacerdoti di Marte (così detti da saltare) quando in processione attraverso le vie della città incedevano portando davanti a sé gli scudi. Questi canti, che qua e là ci vengono riferiti dagli antichi scrittori, per ingiuria del tempo sono andati perduti, eccettuati alcuni frammenti e certi vocaboli peculiari, che si trovano presso i grammatici.
c) «Carmi conviviali», che è chiaro appartenessero al genere epico, giacché con essi si esaltavano le glorie degli antenati.
d) «Nenie», che durante i funerali venivano cantate o dagli stessi parenti del morto o da donnicciole prezzolate, per celebrare le virtù degli uomini illustri.
e) «Carmi trionfali», coi quali i soldati e il popolo scamiciato accompagnava il trionfo dei generali non senza scherzi e frizzi. Tutti questi carmi, si sa che furono scritti in quel celebre verso saturnio del quale il grammatico Terenziano Mauro ci ha tramandato lo schema. Si è a lungo discusso se questo verso fosse legato alle leggi metriche o se, a guisa delle lingue volgari, obbedisse solo all'accento tonico. Io per me ritengo che si accosti più al vero l'opinione di chi crede che esso fosse legato alle leggi metriche, così da risultare di due parti, delle quali una è una tetrapodia giambica cataletica in syllabam, l'altra una tripodia trocaica. Qui termino la lezione, perché bisogna procedere lentamente e fermarsi sui singoli argomenti se vogliamo ottenere che qualche cosa rimanga ben scolpito nella mente.

QUAESTIŌNĒS
- Quō annō post conditam Urbem prīmum litterārum atque hūmānitātis lūmen Rōmae appāruit?
- Quibus potissimum temporibus populī solent litterās excolere?
- Unde Rōmānī hūmānitātem atque litterās sibi adscīvērunt?
- Quō ōrdine solent apud populōs litterārum genera gignī atque adolēscere?
- Quem locum obtinet Lūcius Andrōnicus in litterārum Latīnārum historiā?
- Antequam Rōmānī imitātī sunt Graecōs, nūllaene fuērunt apud eōs litterae?
- Exstantne monumenta litterārum Rōmānōrum sua ac propria?
- Quaenam igitur vetustissima litterārum Latīnārum monumenta?
- Dīc mihī quae fuerint prīmōrdia poēticae artis apud Rōmānōs quaeque reliquiae.
- Quō versū vetustiōra carmina cōnscrīpta sunt? Quae eius fōrma? Dē quō ambigitur?