Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Vīcēsimum Sextum

Diēs Remissiōnis

Persōnae:
Polycarpus, Ignatius
Polycarpus
Ō diēs Mercuriālis, crēdibile nōn est, quam optātus et chārus illūxerīs, ut aliās in hebdomadās singulās. Cēlebritātis, venustātisque plēnus es.
Ignatius
Pernōvī cōgitātiōnēs tuās. Quia lūsūrus es, idcircō tam amīcē salūtās praesentem diem.
Polycarpus
Vellem alternīs reverterēre: nam continēns biduum nauseābundus tractō litterās.
Ignatius
Vōtum asīnōrum: quī, sī loquerentur, optāre sē dīcerent cum Polycarpō meō, ut alternīs tantum dorsa onerātī incēderent.
Polycarpus
Nōn ego hoc sōlus, Ignatī, complūrēs mēcum dēsīderat.
Ignatius
Nempe sīc est prōfectō ut dīcam tibi: multī tēcum magis amant catellōs suōs, quam studia bonārum artium, crēduntque sibi dormientibus omnia cōnfectūrum Deum(1).
Polycarpus
Dum latīnē loquī sciam modo, Aristotelem et Euclīdem tibi et aliīs relinquam.
Ignatius
At tū nē latīnē quidem aliquandō discēs, sī audiendī, legendī, loquendī, scrībendī(2) quandam persevērantiam nōn adhibeās.
Polycarpus
Quōrsus haec tetrica et iūcunditātis omnis expertia, ut Catōnēs aliquī(3) fābulāmur? Hodiē īnsīgniter lūdendum esse aiō, īnstaurandāsque vīrēs, quās labor tam longus dēlassāvit.
Ignatius
Nec Ignatius lūdum quiētemque necessāriam recūsāverit: quīn parātus sum hāc ipsā hōrā tibi conlūdere: nūlla tibi hoc quidem in negōtiō ā mē difficultās erit. Remissiōnēs crebrās et extrāōrdināriās ōdī: sīquidem honestīs mōribus, optimārumque artium studiīs dētrīmentōsae sunt.
Polycarpus
Tū fac, et sentī quod collibuerit: mihi indulgentia vacātiōnum nihil potest contingere grātius. Magistrī vidērint quid, quibus, quandō indulgeant: nostrārum partium esse statuō, quod concēditur nōn invītōs accipere, quotiēscunque concēditur.
Ignatius
Ōlim cognōscēs tē nimium lūsisse.
Polycarpus
Et tū perspiciēs ōlim, tē nimium studuisse: quandō, inquam, oculī calīgābunt, ventriculus cibum(4) male concoquet, corpus tōtum pallor et maciēs obsidēbunt. Nimia omnia nimium exhibent negōtium hominibus.
Ignatius
Ō falsidicum vātem. Haud ita mē intemperanter īniūrgitō litterīs, ut istās praesensiōnēs formīdāre oporteat. Audīvī etiam ērudītōs plūrimōs ad dēcrepitam aetātem(5) aevum extendisse, cum assiduē in librīs litterīsque essent volūtātī.
Polycarpus
Ipse Thālēs ad sapientiam tuam(6) merus nūgātor est. Dēsine philosophārī: haec lūx hilariter cōnsūmenda est.
Ignatius
Quā tandem ratiōne cōnsūmenda?
Polycarpus
Vīsne in prāta vientia concēdāmus, ibīque pīlā experiāmur palmāria?
Ignatius
Volō sānē: ūtile et iūcundum est hoc lūdendī genus. Ascende ē vestīgiō in conclāve, et dēfer ambōrum pallia cum pīlā.
Polycarpus
Ubi est pīla?
Ignatius
In pluteō, aut certē in capsā ductilī sub mēnsā.
Polycarpus
Eō ut afferam.
Ignatius
Āctūtum redī, hīc tē exspectāverō.
Polycarpus
Illīc sum, atque hīc sum.
(1) sibi dormientibus omnia cōnfectūrum Deum: Allūsiō ad pictūram, quā pingēbant invidī dormientem Timotheum Conōnis fīlium fortūnātissimum Athēniēnsium ducem, et urbēs ultrō in ipsius nassam sē induentēs. Quam rem inīquō animō tulisse fertur, cum sua ēgregia facīnora victōriāsque nōn fortūnae, sed virtūtī adscribenda putāret. Refert Plūtarchus in apophthegmat. Rēgum et Impp. additque hoc dictum illius. Sī tantās ego urbēs per somnum capiō, quid mē vigilantem putātis factūrum? Item ad poētārum commentum, quī sē ex somniīs Hesiodī et Enniī fābūlantur in monte Parnassō dormientēs ūnā nocte poētās fierī. Nihil hōc somnō celēbrius.
(2) audiendī, legendī, loquendī, scrībendī: Alit lectiō ingenium, et studiō fatīgātum nōn sine studiō tamen reficit. Nec scrībere tantum, nec tantum legere dēbēmus. Altera rēs contrīstābit et vīrēs exhauriēs: dē stylō dīcō: altera solvet ac dīluet. Invīcem hoc illō commūtandum est, et alterum alterō temperandum, ut quidquid ratiōne collēctum est, stylus redigat in corpus. Seneca epist. 84.
(3) ut Catōnēs aliquī: Utrīusque Catōnis, Cēnsōriī, inquam, et Uticēnsis gravitās, sapientia, et virtūs nōta est. Posterior in Stōicīs numerātur, et ā Cicerōne prō Mūraenā in eum sectamque eius multa iocōsē dicuntur, soletque hoc nōmen prō sevērō et rigidō ūsūrpārī: quemadmodum illa philosophica disciplīna tetrica ac mōrōsa fuit.
(4) ventriculus cibum: Medicōrum sententia, quī in studiīs acrēs et assiduī sunt, stomachōs habent dēbiliōrēs parumque calidōs, quod illa cōgitātiōnum et animī contentiō calōrem dissipat et labefactat.
(5) plūrimōs ad dēcrepitam aetātem: Dē Platōne, Isocrāte, Gorgiā, Cicer. dē Senect. in hunc modum. Est etiam quiēte, et pūre, et ēleganter āctae aetātis placida ac lēnis senectūs: quālem accēpimus Platōnis, quī ūnō et octōgēsimō annō scrībēns mortuus est: quālem Isocrātis, quī eum librum quī Panathēnaicus īnscrībitur, quārtō et nōnāgēsimō annō scrīpsisse dīcitur, vīxitque quīnquennium posteā: cuius Magister Leontīnus Gorgiās centum et septem complēvit annōs, neque ūnquam in suō studiō atque opere cessāvit. Dēmocritus centum et quattuor annōs vīxisse trāditur. Hippocrātēs quārtum ultrā centēsimum superāsse. Galēnum accēpimus ad centēsimum quadrāgēsimum pervenisse. Dēnique longaevōs, eōsdemque ērudītōs in Catōne iterum addūcit nōn paucōs hīs verbīs M. Tullius. Num igitur hunc (Sophoclem) num Homērum, num Hesiōdum, num Simōnidem, num Stesichorum, num, quōs ante dīxī, Isocrātem, Gorgiām, num Philosophōrum principēs Pӯthagōram, Dēmocritum, num Platōnem, num Socrātem, num posteā Zēnōnem, Cleanthēn, aut eum, quem vōs etiam Rōmae vīdistis, Diogenem Stōicum in suīs studiīs obmūtēscere senectūs coēgit? An nōn in omnibus iīs studiōrum agitātiō vītae aequālis fuit?
(6) ipse Thālēs ad sapientiam: Septem sapientēs fuērunt. Solōn Athēniēnsis, Thālēs Milēsius, Chīlō Lacedaemonius, Pittacus Mītylēnaeus, Cleobulus Lindius, Biās Priēnēnsis, Periander Corinthius. Eōrum vītam memoriae trādidit Laert. Dicta singulōrum versibus inclūsit Ausōnius. Est autem locus, ad quem fit allūsiō, in Capteīvīs hic. Euge pol, Thālem talentō nōn emam Milēsium. Nam ad sapientiam huius ille nimius nūgātor fuit. Ut facētē ōrātiōnem ad servitūtem contulit?