Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Decimum Quīntum

Absentēs

Persōnae:
Benedictus, Augustīnus
Benedictus
Multōrum diērum intervallō nōn tē vīdimus in gymnasiō Augustīne: nec tamen fuit, quod mīrātus sum vehementer, cum praeceptor tē requīreret, aut mitteret, quī, ubī essēs, et quid agerēs investīgāret. Cūr afuistī?
Augustīnus
Male mē habēbam: idque ut nē lātēret Magistrum, cūrāvī, quō bonā cum eius veniā, et tūtō abesse licēret.
Benedictus
Meritissimō nōn appāruistī: sī quidem est, ut autumās. Convaluistin'?
Augustīnus
Nōndum plānē mē cōnfīrmāvī.
Benedictus
Quamdiū aegrōtāstī?
Augustīnus
Quamdiū mē in scholā nōn cōnspexistī.
Benedictus
Haud equidem recordor quantum temporis abierit.
Augustīnus
Diēs complūsculī, ūndēvīgintī(1) omnīnō.
Benedictus
Quid erat morbī?
Augustīnus
Febricula.
Benedictus
Quō medicāmentō eī(2) subvēnistī?
Augustīnus
Inediā prope sōlā, quā maximōs quōsque morbōs, et gravissimōs dēpellī solēre, aiēbat Magister auctōrēs in medicīnā clārōs et nōbilēs asserere. Vacuus mihi venter crepitāre(3): ego floccī pendere.
Benedictus
Facilī negōtiō cōnsequere, quae interim praecepta nōbīs et explicāta sunt.
Augustīnus
Sīc mihi persuāsī: et in eam rem, sī nōn recūsās, ūtar tuīs suppetiīs.
Benedictus
Repetam tibi omnia, et rēctissimīs tuīs atque optimīs studiīs nōn gravātē obsequar. Quandō tē reditūrum cēnsēs?
Augustīnus
Secundum nātālia Dominī. At tū quid vagāris? Cūr nōn es in lūdō?
Benedictus
Eram in itinere cum librīs: ecce tibi, pompa prōcēdit ferentium īnstrūmenta gladiātōria, sīve athlētica. Ego illōs sequī in aulam cūriae: ibi lūdricum illud certāmen certantēs spectāvī voluptāte mīrificā. Nam ubī aetās mātūruerit, eandem artem addiscere cōgitō: quandōquidem disciplīnīs līberālibus nōn est aliēna. Nōvī perplūrēs litterātōs, eōsdemque athlētās nōn spernendōs.
Augustīnus
Crāstīnā lūce quam expurgātiōnem habēbis?
Benedictus
Intendenda erit aliqua fallācia, quae mē virgārum perīculō eximat: nox dabit cōnsilium(4). Sī mendācium dīxerō(5), solēns meō mōre fēcerō.
Augustīnus
Timeō nē aliōrsum cadat rēs, et tū propter hanc cūriōsitātem spectandōrum gladiātōrum sine vibicibus ā Magistrō nōn dīmittāre.
Benedictus
Ēvāsī nōn semel, cōnfictīs caussīs absentiae.
Augustīnus
Bestiae quaedam cum canibus bis, ter ēlapsae fuerint, tandem capiuntur et pereunt.
Benedictus
Ōh, nōn adimet mihi vītam(6) ista verberātiō. Gymnasium flagrōrum(7) mē appellēs licet, quibus mea cutis indūruit, ut sī ad fūmum pependisset.
Augustīnus
Tua rēs agitur(8). In quem exempla fient(9), quīque clāmāverit ūsque ad rāvim, illī, putō, aliquid dolēbit.
(1) ūndēvīgintī: Sīc ūndētrīgintā, ūndequadrāgintā, ūndequīnquāgintā, et deinceps. Ūnum dē vīgintī sī auferās, manent decem et novem: ita in aliīs. Similis modus est, duodēvīgintī, duodētrīgintā, duodēquadrāgintā. Utrāque ratiōne dīcendī crebrō bonī auctōrēs ūtuntur.
(2) quō medicāmentō eī: Prīmum est cavēre, nē in morbum dēlābāmur. Cavēbimus sī servēmus quae dē tuendā valētūd. ā Plūtarchō, ā Marsiliō Fīcīnō, et ab aliīs scrīpta sunt. Proximum ut ex illō convalēscāmus: quod quidem sī nōn per inediam sōlam, at certē numquam sine inediā vidēmus fierī. Caussa enim sublātā, etiam effectus tollitur. Atquī morbōrum caussae quae sunt aliae, nisi humōrēs vitiōsī, ac nimiī? Humōrēs autem unde nisi ē cibīs oriuntur? Quōrum moderātiōnem ac dēlēctum quī adhibent, et rārius aegrōtant, et citius cūrantur.
(3) venter crepitāre: Plaut. Menaech. MED: Dīc mihi, an Umquam tibi intestīna crepitant, quod sentiās? M: Ubī satur sum, nūlla crepitant: quandō ēsuriō, tum crepitant. Hōrātius sat.2. lib.2. lātrantem stomachum sale et pāne bene lēnīrī affirmat.
(4) nox dabit cōnsilium: Plūtarch. lib. dē Cūriōsit. noctem (velut amīcam intellegentiae) vocābant εὔφρονα: vidēlicet arbitrantēs quiētem et assiduitātem illam, nūllīs interpellantibus aliārum rērum cūrīs, multum habēre momentī ad inventiōnem eōrum quae inquīruntur. Cicer.2. dē Ōrāt. Nox tē nōbīs, Antōnī, expolīvit, hominemque reddidit.
(5) sī mendācium dīxerō: Inter mendācium dīcere, et mentīrī Nīgidius apud Gellium hoc interesse vult, quod quī mentitur, ipse nōn fallitur, sed alterum fallere cōnātur. Quī mendācium dīcit, ipse fallitur. Vir bonus praestāre dēbet nē mentiātur, prūdēns nē mendācium dīcat. Nihilōminus haec saepe cōnfunduntur.
(6) nōn adimet mihi vītam: Exemplum prōiectae in puerō audāciae. Tax tax tergō meō erit, inquit ille in Persā, nōn cūrō.
(7) gymnasium flagrōrum: Hominem in quō assiduē verberandō flagra et virga exercentur. Salūtātiō duōrum servōrum in Plautī Asīn. haec est. LE. Gymnasium flagrī salvētō. LI. Quid agis cūstōs carceris? LE. Ō catēnārum colōne. LI. Ō virgārum lascivia.
(8) tua rēs agitur: Genus loquendī haud inēlegāns, cum dīcimus alicuius rem, fāmam, dīgnitātem, glōriam, salūtem, caput, rem agī. Id est, in discrīmine perīculōque versārī. Cicer. prō lēge Manīl. Aguntur bona multōrum cīvium. Dē Ōrāt. Agitur nōn sōlum ingeniī nostrī exīstimātiō. In Philipp. Lībertās agitur pop. Rōmānī.
(9) in quem exempla fient: Pūniendōrum peccātōrum ratiōnēs trēs addūcit Gellius lib. 6. cap. 14. Tertia ratiō vindicta est, inquit, quae παράδειγμα ā Graecīs nōminā tur: cum pūnītiō propter exemplum necessāria, ut caeterī ā similibus peccātīs, quae prohibērī pūblicitus interest, metū cōgnitae poenae dēterreantur. Idcircō veterēs quoque nostrī exempla prō maximīs gravissimīsque poenīs dīcēbant. Iam, Latīnī dīcunt exemplum prōdere in aliquō, ut Cicer. prō Flaccō. In aliquō exemplum statuere, ut īdem in 4. Verr. Exempla cruciātus ēdere in aliquem, ut Caesar 1. dē bellō Gall. Exempla ēdere, ut Terent. Eunuch. Exempla faciam ego in tē: aut sine praepositiōne (ut quidam legunt) est apud Plaut. Mostell.