Progymnasmata Latinitatis - Prōgymnasma Decimum Quārtum

Suggestiō

Persōnae:
Magister, Stephanus (discipulus)
Magister
Saepenumerō cum minīs sevērissimīs interdīxī vōbīs puerī, nē suggerēretis recitantibus: vōs nihilōminus, quī mōs est vester, īdem peccātum peccāre(1) nōn dēsinitis, et patientiā meā nimium abūtiminī. Iam postrēmum moneō, praedīcō, et ante dēnūntiō, tibi praesertim capillāte, tibi bone Stephane, quem observāvī praeter caeterōs in istā noxiā contrahendā dīligentissimum, nisi temperāveritis ab istā intempestīvā benevolentiā, nōn ego mihi temperābō ab īrācundiā.
Stephanus
Nōn soleō tam frequenter.
Magister
Nōn solēs? Nēmō quisquam frequentius. Prōspice rēbus tuīs: nam ācriter ulcīscar tē, sī vel semel amplius suggerentem cōnspexerō.
Stephanus
Spērō mītiōra.
Magister
Spērā quae vīs, quod acciderit patienter fertō.
Stephanus
Oportet mē grātum esse adversus bene meritōs.
Magister
Etiam tū tacēs? Illa merita tua merēbuntur, quod dīxī, praemium. Itaque nisi fīnem datis mūtuō bene merendī, et imperium meum minuendī, faciam ego ut huius diēī, locīque, meīque in omnem vītam memineritis. Et ego quidem verberandō, vōs vapulandō dēfatīgābiminī.
Stephanus
Crūdēle prōmissum(2).
Magister
Nihil hoc genere puerōrum perniciōsius in scholā. Quid enim? dum hinc inde, dextrā levāque, antrōrsum, retrōrsum, recitantibus subveniunt, ubī eōs memoria fugit, illōs reddunt ignāvissimōs, et ipsī exspectātiōne similis beneficiī, sōcordiā sōcordiōrēs fīunt. Quisque suī memor, ut poenam nē sentiat, pūnienda nē dēsīgnet.
(1) īdem peccātum peccāre: Atticismus est χαίρειν χαρὰν, φόβον φοβεῖσθαι, σπόνδας σπένδεσθαι. Aeschyl, Prōmēt: ἔα με νοσεῖν τὴν δὲ τὴν νόσον et similia multa, quae etiam nōn lūculenter Graecē doctus nōvit. Latīnī eōdem modō, furere furōrem, gaudēre gaudium, canere cantilēnam, currere cursum, somniāre somnium, metere messem, pūgnāre pūgnam, lūdere lūdōs, aut lūdum, quō postrēmō ūsī sunt Plaut. Mostell. Terent. Eunuch. Hōrat. Ode 2. 9. lib.3.
(2) crūdēle prōmissum: Hoc quasi nōn audiente magistrō, summissā vōce, aut āversō ad condiscipulōs vultū dīcī intellegendum est, ut saepe fit apud Cōmicōs. Tāle fuit, quod diālogō sextō in extrēmō posuimus, cum puer mendāx iam caedendus ita loquitur: Miser, ah miser, cuī tam male vertit dolus.