Paedalogia - Dialogus Vīcēsimus Quārtus
Penius et Franciscus dē fēriīs nātāliciīs Chrīstī cōnfābulantur.
Persōnae
Penius, Franciscus
Penius, Franciscus
Penius
Et gaudeō et doleō, mī Francisce, fēsta haec nātālicia appetere. Gaudeō
quidem, quod hae fēriae omnia laeta et fēstīva sēcum apportant; doleō
autem, quod scholasticīs nōbīs in addiscendīs hōrum fēstōrum cantiōnibus
grandis est exhauriendus. Praetereā tōtīs diēbus in templīs algendum.
Postrēmō et illud vereor, nē, sī mātūtīna sacra altō nimis sopōrē dētentus
neglēxerō, et plāgās mihi lucrīfaciam.
Franciscus
Vēra sunt haec, quae dīcis; attamen quandō hanc condiciōnem accēpimus,
advigilandum nōbīs erit et omnia fortiter perferenda; nam et peiōra hīs
passī sumus. Dabit Deus hīs quoque fīnem, ut taceam hōs nostrōs labōrēs in
pietātis cultum cēdere.
Penius
Certē plūs satis dēlicātī essēmus, sī nōn tantum molestiae vel prō sōlō
Chrīstō dēvorārēmus, cuius respectū tot īnfantium innocēns aetās crūdēlēs
barbarōrum mīlitum gladiōs est perpessa; cuius reī memoria et hīs fēriīs
coniūncta est.
Franciscus
Sed illud quaesō, quid sibi vult, quod sacrificulī in dīvī Iōannis fēriīs
populāribus vīnum ē sacrātō calice propīnant?
Penius
Nesciō equidem, nisi quod audīvī hoc pōculum utpote sacrum antidotī vice
esse contrā venēnī perīcula.
Franciscus
At ego nōlim hāc fīdūciā cicūtam bibere, quantumvīs sit hoc pōculum, ut
dīcis, sacrum.