Colloquia Familiaria - Colloquium Vīcēsimum
Pietās Puerīlis
Persōnae:
Gaspar, Erasmus
Gaspar, Erasmus
Erasmus
Unde nōbīs prōdis? Ē popīnā quāpiam?
Gaspar
Bona verba.
Erasmus
Ē sphaēristeriō?
Gaspar
Nē hoc quidem.
Erasmus
Ex oenopōliō?(1)
Gaspar
Nēquāquam.
Erasmus
Quandō nōn assequor dīvinandō, dīc ipse.
Gaspar
Ex aede Virginī mātrī sacrā.
Erasmus
Quid illic tibi negōtiī est?
Gaspar
Salūtem dīxī nōnnūllīs.
Erasmus
Quibus?
Gaspar
Chrīstō ac dīvīs aliquot.
Erasmus
Religiōsior tū quidem es, quam prō aetāte.
Gaspar
Immō nūllam aetātem nōn decet religiō.
Erasmus
Sī cupiam esse religiōsus, patiar mihi inīcī cucullam.
Gaspar
Atque ego idem facerem, sī, quantum calōris adfert, tantundem pietātis adferret cucu lla.
Erasmus
Aiunt vulgō, puerōs angelicōs in satanam vertī, ubi cōnsenuerint.
Gaspar
Sed ego prōverbium istuc ab auctōre satanā nātum arbitror. Immō vix exīstimō, senem esse vērē pium, nisi quī ā tenerīs annīs assuēverit. Nihil fēlīcius dīscitur, quam quod ab ipsā statim pueritīā dīscitur.
Erasmus
Quid igitur est religiō?
Gaspar
Est pūrus cultus nūminis, et observātiō praeceptōrum illius.
Erasmus
Quae sunt illa?
Gaspar
Longum est; sed ut in summā dīcam, in rēbus quattuor est sita.
Erasmus
In quibus?
Gaspar
Prīmum, ut rēctē piēque sentiāmus dē Deō, dē scrīptūrīs dīvīnīs: atque ut illum nōn vereāmur modo, tanquam dominum, vērum etiam amēmus ex intimīs affectibus, ut patrem beneficentissimum. Secundum, ut summā cūrā tueāmur innocentiam: ea est, nē quem laedāmus. Tertium, ut teneāmus cāritātem, hoc est, ut dē omnibus, quantum dātur, bene mereāmur. Quārtum, ut servēmus patientiam. Ea praestat, ut mala nōbīs illāta, sī mederī nequeāmus, patienter tolerēmus, nōn ulcīscentēs, nec malum malō referentēs.
Erasmus
Nae tū probus es conciōnātor. Sed praestās ista, quae docēs?
Gaspar
Equidem adnītor prō meā virīlī.
Erasmus
Quī potēs prō virīlī, cum sīs puer?
Gaspar
Meditor prō vīribus, et quotīdiē mēcum ineō ratiōnem: sī quid cessātum fuerit, corrigō: illud praeter decōrum, hoc dictum petulantius, hoc factum incircumspectius, hoc tacērī praestiterat, illud omissum.
Gaspar
Fermē sub noctem, aut sī quandō magis vacat.
Erasmus
Sed age, dīc mihi quibus studiīs tōtum trānsigis diem?
Gaspar
Nihil cēlābō tam fīdum sodālem. Māne, simul atque sum expergefactus, (id ferē fit ad sextam, aut quīntam) pollice sīgnum crucis pingō in fronte et in pectore.
Erasmus
Quid deinde?
Gaspar
Auspicor initium diēī, in nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs sānctī.
Erasmus
Piē sānē.
Gaspar
Mox paucīs salūtō Chrīstum.
Erasmus
Quid illī narrās?
Gaspar
Agō grātiās, quod eam noctem mihi voluerit esse prosperam, precorque, ut diem itidem illum tōtum mihi bene fortūnet, ad ipsius glōriam, et animae meae salūtem: utque is, quī est vēra lūx occāsum nesciēns, sōl aeternus, omnia vīvificāns, alēns, exhilārāns, dignētur illūcēscere mentī meae, nē ūsquam impingam(4) in ūllum peccātum, sed ipsius ductū perveniam ad vītam aeternam.
Erasmus
Haud ināuspicātum diēī exōrdium.
Gaspar
Deinde salūtātīs parentibus, quibus secundum Deum prīmam dēbeō pietātem, cum tempus est, cōnferō mē ad lūdum litterārium, sed ut per templum, sī commodum est, sit mihi trānsitus.
Erasmus
Quid illic?
Gaspar
Rursus tribus verbīs salūtō Iēsum, ac dīvōs dīvāsque omnēs, sed nōminātim Virginem mātrem, tum eōs quōs habeō mihi peculiārēs.
Erasmus
Nae tū mihi probē lēgisse vidēris illud Catōnis, Salūtā libenter. Nōn sat erat māne salūtāsse, nisi mox dēnuō salūtārēs? An nōn verēris, nē molestus sīs immodicō officiō?
Gaspar
Amat Chrīstus subinde appellārī.
Erasmus
Sed ineptum vidētur, alloquī, quem nōn vidēs.
Gaspar
Nec eam meī partem videō, quā illī loquor.
Erasmus
Quā?
Gaspar
Animō.
Erasmus
Sed ōtiōsum est, salūtāre nōn resalūtantem.
Gaspar
Resalūtat frequenter arcānō afflātū. Dēnique abundē resalūtat, quī dat, quod petitur.
Erasmus
Quid hīc ab illō flagitās? Nam videō tuās salūtātiōnēs esse petācēs, cuiusmodī ferē sunt mendicōrum.
Gaspar
Sānē nōn procul aberrās ā scōpō. Precor enim, ut, quī puer duodecim annōs nātus, sedēns in templō docuit ipsōs doctōrēs, cuīque Pater coelitus ēmissa vōce dedit auctōritātem docendī mortālium genus, cum dīceret: Hīc est fīlius meus dīlēctus, in quō mihi complacitum est; ipsum audīte: quīque est aeterna sapientia summī Patris, illūstrāre dignētur ingenium meum ad perdiscendās honestās litterās, quibus ūtar ad ipsius glōriam.
Erasmus
Quōs autem habēs dīvōs tibi peculiārēs?
Gaspar
Ex Apostolīs Paulum, ex Martyribus Cypriānum, ex doctōribus Hierōnymum; ē virginibus Agnētem.
Erasmus
Quae rēs istōs tibi conciliāvit? ēlectiō, an cāsus?
Gaspar
Sortītō obvēnērunt.
Erasmus
Atque istōs nihil aliud quam salūtās? An ab hīs quoque mendicās aliquid?
Gaspar
Precor, ut mē suīs suffrāgiīs Chrīstō commendent, efficiantque, ut illius mūnere aliquandō contingat in ipsōrum venīre contubernium.
Erasmus
Sānē rem nōn vulgārem petis. Quid tum posteā?
Gaspar
Ad lūdum praeparō, et quod is locus postulat, tōtō agō pectore. Sīc enim implōrō Chrīstī praesidium, quasi citrā illius opem nihil efficiat nostrum studium: sīc studeō, quasi ille nihil auxiliī sit lātūrus, nisi gnāviter labōrantī. Ac modīs omnibus dō operam, nē meritō vapulem, nē quid dictō factōve vel praeceptōrem offendam, vel sodālēs meōs.
Erasmus
Probus es, cum ista cōgitās.
Gaspar
Cum dīmissus ā lūdō domum properō, rursus, sī licet, per aedem sacram iter faciō, rursusque tribus verbīs salūtō Iēsum. Sī quid est obsequiī praestandum parentibus, obeō. Quod sī quid etiam superest temporis, mēcum aut cum sodālī repetō, quod praelēctum est in scholā.
Erasmus
Nae tū perparcus es temporis.
Gaspar
Nec mīrum, sī parcus sum reī, ut multō pretiōsissimae, ita irrecuperābilis.
Erasmus
At Hesiodus(5) docet, in mediō(6) parcendum esse: in prīncipiō praeproperam, in fīne(7) seram esse parsimōniam.
Gaspar
Rēctē Hesiodus dē vīnō; sed aetātis nūlla est intempestīva parsimōnia. Dolium sī sīnās, nōn exhauritur. At aetās numquam nōn dēfluit, sīve dormiās sīve vigilēs.
Erasmus
Fateor: sed quid deinde reī geritur?
Gaspar
Adōrnātā parentibus mēnsā, recitō cōnsecrātiōnem; deinde prandentibus ministrō, dōnec iubeor et ipse prandium sūmere. Āctīs grātiīs, sī quid vacat, lūsū quōpiam honestō laxō animum cum sodālibus, dōnec hōra revocat in lūdum ā lūsū.
Erasmus
Ac rursum salūtātur Iēsus?
Gaspar
Salūtātur, sī commodum est. Sīn(8) est, cūr aut nōn vacet, aut nōn sit tempestīvum: tamen praeteriēns templum, cōgitātiūnculā salūtō. Rursus in lūdō tōtīs vīribus hoc agitur, quod locus postulat. Domum reversus, idem agō, quod ante prandium. Ā coenā suāvibus fābulīs mēmet oblectō: mox prosperam noctem precātus parentibus ac familiae, mātūrē mē cōnferō ad nīdum: illic flexīs ante lectum genibus, mēcum, ut dīxī, reputō, quibus studiīs is diēs perāctus sit. Sī quid(9) est graviōris admissī, Chrīstī clēmentiam implōrō, ut ignōscat, polliceorque meliōra: sī nihil est, agō grātiās illius beneficentiae, quod mē servārit ab omnī vitiō. Deinde mē tōtum illī tōtō pectore commendō, ut mē protegat ab īnsidiīs malī geniī, et ab obscoenīs somniīs. Hīs factīs, lectum ingressus, frontem ac pectus sīgnō crucis imāgine, ac mē compōnō ad somnum.
Erasmus
Quō pactō tē compōnis?
Gaspar
Nec prōnus cubō, nec supīnus, sed prīmum laterī dextrō innītēns, brachiīs ita trānsversim seu decussātim complicātīs, ut pectus mūniant figūrā crucis, dextrā manū sinistrō admōtā umerō, laevā dextrō. Ita dormiō suāviter, dōnec aut expergīscar ipse, aut exciter.
Erasmus
Sānctulus(10) es, quī ista possīs.
Gaspar
Immō stultulus es, quī ista dīcās.
Erasmus
Laudō īnstitūtum, sī queam assequī.
Gaspar
Velīs tantummodo. Nam ubi assuēveris pauculōs mēnsēs, erunt haec etiam suāvia; adeō vertentur in nātūram.
Erasmus
Sed nihil audiō dē sacrīs.
Gaspar
Nec hāc parte mihi dēsum, diēbus praecipuē fēstīs.
Erasmus
In hīs quōmodō tē geris?
Gaspar
Prīmum omnium excutiō mē ipsum, num quā labe peccātī sit animus contāmināt us.
Erasmus
Id sī comperiās, quid tum? subdūcis tē ab altārī?
Gaspar
Nēquāquam corpore, sed animō mē submoveō, ac velutī procul stāns, nec audēns attollere oculōs ad patrem Deum, quem offendī, tundō pectus meum, dīcēns illud ex Ēvangeliō cum pūblicānō: Domine,(11) propitius estō mihi peccātōrī. Deinde, sī sēnserō quempiam offēnsum ā mē, eum cūrō plācandum ē vestīgiō, sī licet: sīn minus, statuō in animō, mihi cum prīmum licēbit, reconciliāre proximum. Sī quis offendit mē, remittō vindictam, dōque operam, ut, quī laesit, agnōscat errōrem suum, et resīpiscat. Sīn eius reī nūlla spēs est, vindictam omnem Deō relinquō.
Erasmus
Isthuc dūrum est.
Gaspar
An hoc dūrum, condōnāre levem noxiam frātrī tuō, cuius ignōscentia tibi mūtuā sit frequenter opus, cum Chrīstus omnia commissa nostra nōbīs semel condōnārit, et quotīdiē condōnet? Immō mihi vidētur haec nōn esse līberālitās in proximum, sed foenerātiō apud Deum: perinde(12) quasi cōnservus ex pactō remittat cōnservō trēs drachmās, ut ipsī dominus condōnet talenta decem.
Erasmus
Perpulchrē tū quidem philosophāris, sī modo certum sit, quod ais.
Gaspar
An postulās aliquid certius ēvangēlicā cautiōne?
Erasmus
Nōn est aequum. Sed sunt, quī sē nōn crēdant esse Chrīstiānōs, nisi quotīdiē Missam, ut appellant, audierint.
Gaspar
Hōrum īnstitūtum equidem nōn damnō: praesertim in hīs, quī abundant ōtiō, quīve tōtōs diēs occupantur profānīs negōtiīs. Tantum illōs nōn approbō, quī superstitiōsē sibi persuāsērunt, diem fore parum faustum, nisi fuerint eum auspicātī ā Missā: et statim ā sacrō sē cōnferunt vel ad negōtiātiōnem, vel ad praedam, vel ad aulam: ubi, sī, quod per fās nefāsque gerunt, successerit, Missae imputant.
Erasmus
Suntne, quī sīc dēsipiant?
Gaspar
Māgna pars hominum.
Erasmus
Sed redī ad sacrum.
Gaspar
Sī licet, adstō vīcīnus altārī sacrō, quō percipere queam ea, quae sacrificus recitat, praesertim epistolam et ēvangelium. Ex hīs aliquid cōnor decerpere, quod īnfīgam animō meō: id mēcum aliquamdiū rūminō.(13)
Erasmus
Nihil interim ōrās?
Gaspar
Ōrō, sed cōgitātiōne magis, quam strepitū labiōrum. Ex hīs, quae recitat sacerdōs, arripiō precandī occasiōnem.
Erasmus
Dīc istud explānātius: nam nōn satis assequor, quid velīs.
Gaspar
Dīcam. Finge recitārī epistolam, Expurgāte vetus fermentum, ut sītis nova cōnspersiō, sīcut estis azymī. Ad haec verba sīc mēcum loquor Chrīstō: Utinam vērē sim azymus, pūrus ab omnī fermentō malitiae. Sed tū, Domine Iēsū, quī sōlus es ab omnī malitiā pūrus ac sincērus, largīre, ut in diēs et ipse magis ac magis expurgem vetus fermentum. Rursum, sī forte legātur ēvangelium dē sēminante sēmen suum, sīc ōrō mēcum: Fēlīx ille, quī merētur esse terra bona: precorque, ut mē ex terrā parum frugiferā, suā benīgnitāte faciat terram bonam, sine cuius beneficiō nihil omnīnō bonum est. Sint haec exemplī causā dicta: nam singula persequī prōlīxum sit. Sed, sī contingat sacrificus mūtus, quālēs multōs habet Germānia, aut nōn dētur adesse propius altārī, ferē libellum parō, in quō dēscrīptum sit eius diēī ēvangelium et epistola; inde ipse aut prōnūnciō aut oculīs legō.
Erasmus
Intelligō. Sed quibus cōgitātiōnibus potissimum trānsmittis hoc tempus?
Gaspar
Agō grātiās Iēsū Chrīstō prō ineffābilī cāritāte, quod genus hūmānum suā morte redimere dignātus est; et ōrō, nē patiātur suum sacrōsānctum sanguinem prō mē frūstrā fūsum esse, sed suō corpore semper pascat animum meum, suō sanguine vīvificet spīritum meum, ut paulātim adolēscēns virtūtum auctibus efficiar idōneum membrum corporis illius mystīcī, quod est ecclēsia, nec umquam dēficiam ab illō sānctissimō foedere, quod in extrēmā coenā distribūtō pāne, et porrēctō poculō pepigit cum discipulīs suīs ēlēctīs, et per hōs cum omnibus, quī per baptismum in societātem illius īnsitī sunt. Quod sī sēnserō vagārī cōgitātiōnem, legō psalmōs aliquot, aut aliud quippiam pium, quod animum ab ēvagandō cohibeat.
Erasmus
Habēs in hōc psalmōs certōs?
Gaspar
Habeō; sed, quōs nōn ita mihi ipsī indīxī, quīn omittam, sī cōgitātiō quaepiam incidat, quae magis reficiat animum meum, quam illa psalmōrum recitātiō.
Erasmus
Quid dē iēiūnandō?
Gaspar
Cum iēiūniō mihi nihil est negōtiī. Sīc enim mē docuit Hierōnymus, nōn esse valētūdinem atterendam iēiūniīs, dōnec corpus aetāte rōbur iūstum collēgerit. Nōndum autem ēgressus sum annum decimum septimum. Sed tamen sī sēnserō opus, prandeō coenōque parcius, quō mē praebem alacriōrem studiīs pietātis per diem fēstum.
Gaspar
Optimē. Ad hās nōn minus religiōsē accēdō, quam ad sacram synaxim. Et tamen dēligō, quōs audiam. Sunt enim,(16) quōs praestat nōn audīsse. Quod sī tālis contingit, aut sī nēmō contingit, tempus hoc trānsigō sacrā lēctiōne: legō ēvangelium et epistolam cum interpretātiōne Chrysostomī aut Hierōnymī, aut sī quis alius occurrit pius ac doctus interpres.
Erasmus
Sed magis(17) afficit vīva vōx.
Gaspar
Fateor; et audīre malō, sī dētur conciōnātor tolerābilis: sed nōn videor omnīnō caruisse conciōne, sī Chrysostomum aut Hierōnymum scrīptō loquentem audierō.
Erasmus
Nōn opīnor. Sed quid tē dēlectat cōnfessiō?
Gaspar
Māgnopere: nam cōnfiteor quotīdiē.
Erasmus
Quotīdiē?
Gaspar
Sīc est.
Erasmus
Alendus est igitur tibi propriē sacerdōs.
Gaspar
Sed illī cōnfiteor, quī(18) vērē sōlus remittit peccāta cuī est potestās ūniversa.
Erasmus
Cuinam?
Gaspar
Chrīstō.
Erasmus
An istud sat esse putās?
Gaspar
Mihi quidem sat esset, sī sat esset prōceribus ecclēsiae et cōnsuētūdinī receptae.
Erasmus
Sed quōs tandem appellār ecclēsiae prōcerēs?
Gaspar
Pontificēs, Episcopōs, Apostolōs.
Erasmus
Et inter hōs annumerās Chrīstum?
Gaspar
Is est omnium sine contrōversiā colophon.(19)
Erasmus
Et huius receptae cōnfessiōnis auctor?
Gaspar
Is quidem auctor est omnis bonī: sed an ipse īnstituerit hanc cōnfessiōnem, quālis nunc est in ūsū ecclēsiae, theologīs excutiendum relinquō: mihi puerō et idiōtae sufficit maiōrum auctōritās. Haec est certē praecipua cōnfessiō: nec est facile, cōnfitērī Chrīstō. Nōn cōnfitētur illī, nisi quī ex animō īrāscitur suō peccātō. Apud illum expōnō dēplōrōque, sī quid admīsī gravius; clāmō, lacrymor, plōrō, mē ipsum execror, illius implōrō misericordiam: nec fīnem faciō, dōnec sēnserō peccandī affectum penitus expurgātum ē medullīs animī, et succēdere trānquillitātem aliquam et alacritātem, condōnātī crīminis argūmentum. Atque ubi tempus invītat, ut adeam sacrōsānctam mēnsam corporis et sanguinis dominicī, cōnfiteor et sacerdōtī, sed paucīs, et nōn nisi ea, quae certō videntur crīmina: aut eiusmodī, ut vehemēns suspīciō sit, crīmen esse. Neque vērō prōtinus arbitror esse piāculum, hoc est, enōrme crīmen, quod admittitur adversus quāslibet cōnstitūtiōnēs hūmānās, nisi contemptus accesserit malitiōsus. Immō vix arbitror crīmen capitāle, cuī nōn sit adiūncta malitia, hoc est, perversa voluntās.
Erasmus
Laudō, quod sīc es religiōsus, ut tamen superstitiōsus nōn sīs. Hīc quoque putō locum esse prōverbiō, Nec omnia, nec passim, nec quibuslibet.
Gaspar
Dēligō mihi sacerdōtem, cuī crēdam arcāna pectoris.
Erasmus
Isthuc est sapere. Sunt enim permultī, quod compertum est, quī, quod accipiunt in cōnfessiōnibus, effutiunt. Sunt improbī quidam et impudentēs, quī percontantur ā cōnfitente, quae praestiterat tacuisse. Sunt indoctī et stolidī, quī ob sordidum quaestum praebent aurem vērius, quam animum, cum nec dīiūdicent inter noxiam et rēctē factum, nec docēre possint, nec cōnsōlārī, nec cōnsulere. Haec sīc habēre, frequenter audīvī ex multīs, et ipse partim expertus sum.
Gaspar
Et ego nimium. Proinde dēligō mihi virum nōn indoctum, gravem, spectātae integritātis, linguae continentis.
Erasmus
Profectō fēlīx es, quī ista mātūrē sapere coeperis.
Gaspar
Dēnique illa prīma mihi cūrārum est, nē quid committam, quod cum perīculō crēdam sacerdōtī.
Erasmus
Nihil melius, siquidem possīs cavēre.
Gaspar
Nōbīs quidem difficillimum est: sed auxiliante Chrīstō, facile est. Prīmum est, ut adsit bona voluntās. Eam mihi subinde renovō, praesertim diēbus dominicīs. Deinde subdūcō mēipsum prō vīribus ab imprōbōrum cōnsortiō; et sodālibus integerrimīs mē adiungō, quōrum convīctū fiam melior.
Erasmus
Rēctē tibi cōnsulis. Corrumpunt enim mōrēs bonōs colloquia prāva.
Gaspar
Ōtium ceu pestem quandam fugiō.
Erasmus
Nec mīrum: nam nihil malōrum nōn docet ōtium. Sed ut nunc sunt hominum mōrēs, sōlus vīvat oportet, quī velit abesse ā malōrum cōnsortiō.
Gaspar
Nōn omnīnō vānum est, quod dīcis. Plūrēs enim malī; ut Graecus ille sapiēns dīxit. Sed ex paucīs optimōs dēligō. Et probus sodālis nōnnunquam sodālem reddit meliōrem. Vitō lūsūs, quī provocant ad nequitiam: ūtor innoxiīs. Cōmem mē praebeō omnibus: sed familiārem nōn nisi bonīs. Quod sī quandō inciderō in malōs, aut corrigō blandē monendō, aut dissimulō, tolerōque: sī videor nōn profectūrus, certē, cum prīmum licet, mēmet ab illīs suffūror.(20)
Erasmus
Numquamne tītillāvit(21) animum tuum libīdō capiundae cucullae?
Gaspar
Numquam; sed crebrō sollicitātus sum ā quibusdam, ab hoc saeculō, velut ā naufrāgiō, ad portum monastēriōrum vocantibus.
Erasmus
Quid ego audiō? Captābant praedam?
Gaspar
Mīrīs technīs adortī sunt et mē, et parentēs. Sed mihi stat sententia, nōn addīcere mē vel mātrimōniō, vel sacerdōtiō, vel īnstitūtō monachōrum, aut ūllī vītae generī, unde post mē nōn queam extrīcāre, priusquam mihi fuerō pulchrē nōtus.
Erasmus
Quandō isthuc erit?
Gaspar
Fortasse numquam. Sed ante annum vīcēsimum octāvum nihil statuētur.
Erasmus
Cūr ita?
Gaspar
Quia audiō passim tam multōs sacerdōtēs, monachōs et marītōs, dēplōrantēs, quod sēsē temerē praecipitārint(22) in servitūtem.
Erasmus
Cautus es, quī capī nōlīs.
Gaspar
Interim tria mihi cūrae sunt.
Erasmus
Quaenam ista?
Gaspar
Ut prōficiam in probitāte mōrum. Dein, sī id nequeam, certē tuear illibātam innocentiam ac fāmam. Postrēmō parō mihi bonās litterās ac disciplīnās, in quōvīs vītae genere futūrās ūsuī.
Erasmus
Sed interim ā poētīs(23) abstinēs?
Gaspar
Nōn in tōtum, sed castissimōs quōsque potissimum legō. Quod sī quid inciderit parum verēcundum, praetercurrō, quemadmodum(24) Ulixēs obtūrātīs auribus Sīrēnās praetērnāvigāvit.
Erasmus
Sed cuī interim studiōrum generī tē potissimum addīcis? medicīnae, iūrī caesareō aut pontificiō, an theōlogiae? Nam linguae, bonae litterae, philosophia, pariter condūcunt ad omnem professiōnem.
Gaspar
Nōndum ūllī mē plānē addīxī, sed ex omnibus gustum aliquem capiō, nē cuiusquam plānē sim rudis, utque, dēgustātīs singulīs, certius ēligam, cuī sim accommodus. Medicīna ubīvīs terrārum certissimum viāticum est: Iūrisprūdentia viam aperit ad dignitātēs: Theōlogia mihi cumprīmis placēret, nisi mē mōrēs quōrundam, et mōrōsae inter ipsōs contentiōnēs offenderent.
Erasmus
Nōn facile lābitur, quī sīc pedetentim incedit. Complūrēs hīsce temporibus abstinent ā theōlogiā, quod vereant ur, nē vacillent in fide catholicā, cum videant nihil nōn vocārī in quaestiōnem.
Gaspar
Ego, quod legō in sacrīs litterīs et in symbolō, quod dīcitur Apostolōrum, summā fīdūciā crēdō, nec ultrā scrūtor. Cētera permittō theologīs disputanda ac dēfīnienda, sī velint. Sī quid tamen receptum est ūsū populī chrīstiānī, quod nōn plānē pugnet cum sacrīs litterīs, hāctenus servō, nē cuiquam sim offendīculō.
Erasmus
Quis Thālēs(25) tē docuit istam philosophiam?
Gaspar
Fuit mihi admodum puerō cōnsuētūdō domestica cum integerrimō virō Ioanne Colētō. Nōstin' hominem?
Erasmus
Quid nī? tanquam tē.
Gaspar
Is eam aetātem huiusmodī praeceptiūnculīs imbuit.
Erasmus
Nōn invidēbis, sī mē praebeam aemulum īnstitūtī tuī?
Gaspar
Immō isthōc nōmine mihi futūrus es multō cārior. Scīs enim, similitūdine mōrum conglūtinārī familiāritātem ac benevolentiam.
Erasmus
Vērum; sed nōn inter competitōrēs eiusdem magistrātūs, cum similī labōrent morbō.
Gaspar
Nec inter eiusdem spōnsae procōs, cum pariter labōrent amōre.
Erasmus
Sed extrā iocum, experiar imitārī ratiōnem istam.
Gaspar
Precor, ut tibi vertat quam optimē.
Erasmus
Fortassis assequar tē.
Gaspar
Utinam et praecurrās. Sed interim nōn operiar tē; quīn ipse quotīdiē mē ipsum superāre contendō: sed tamen adnītere sī potēs, ut antevortās.
(1). Oenopōliō: Greek οἰνοπώλιον, wine shop.
(2). Subdūcitur: metaphor taken from accountants.
(3). Temporis: ellipsis, scil. "accountant of time."
(4). Impingam: metaphor from stumbling against a stone or other object.
(5). Hesiodus: argument from authority.
(6). In mediō: see proverb "In the middle be sparing."
(7). In fīne: see proverb "Economy comes at the end."
(8). Sīn: correction.
(9). Sī quid: elegant moral point.
(10). Sānctulus: double meiosis, one biting, one reproachful.
(11). Domine: Luke 18.
(12). Perinde: argues from comparison, from greater to lesser.
(13). Rūminō: cleverly transferred from ruminating animals.
(14). Expiscābor: metaphor, i.e., "I will inquire."
(15). Quō mē: final cause.
(16). Sunt enim: reason from utility.
(17). Magis: proverb "The living voice affects more."
(18). Quī vērē: periphrasis for God, or as he explains, Christ.
(19). Colophon: chief and head.
(20). Suffūror: I avoid their company.
(21). Tītillāvit: attacked, seized, took hold.
(22). Praecipitārint: rashly thrown themselves.
(23). Poētīs: who and how they should be read.
(24). Quemadmodum: illustration from example.
(25). Quis Thālēs: they attribute first place among the wise to Thales.