Colloquia Familiaria - Lūsus Puerīlis

Pila

Persōnae:
Nicolaus, Hieronymus
Nicolaus
Nūlla rēs melius exercet omnēs corporis partēs, quam pila palmāria; sed aptior hiemī, quam aestātī.
Hieronymus
Nūllum annī tempus nōbīs parum accommodum est ad lūdendum.
Nicolaus
Minus sūdābitur, sī lūdāmus reticulo.
Hieronymus
Immō reticulum pīscātōribus relinquāmus; ēlegantius est palmā ūtī.
Nicolaus
Age, nihil mōror: sed quantī certābimus?
Hieronymus
Tālitrō; sīc parcētur pecūniae.
Nicolaus
At ego malō frontī parcī, quam pecūniae.
Hieronymus
Et mihi frōns cārior est pecūniā. Aliquō perīculō certandum est, alioquī frīget lūdus.
Nicolaus
Sīc rēs habet, ut dīcis.
Hieronymus
Utra pars prior ēvīcerit trēs lūsūs, eī victa pendet sextam drachmae partem: sed hāc lēge, ut quicquid ē victōriīs collēctum fuerit, īnsūmātur in convīvium, ad quod pariter vocentur omnēs.
Nicolaus
Placet lēx, et rāta estō. Superest igitur, ut sortiāmur partēs. Nam sumus fermē parēs omnēs, ut nōn admodum referat, quis cuī coniungātur.
Hieronymus
Tū tamen mē longē perītior es.
Nicolaus
Ut sim; sed tū fēlīcior.
Hieronymus
Etiam hīc valet fortūna?
Nicolaus
Illa nūsquam nōn regnat.
Hieronymus
Age fiat sortītiō. Euge, bene cecidit: contigēre quōs volēbam.
Nicolaus
Et nōs nostrae sodālitātis nōn poenitet.
Hieronymus
Agedum, sīmus virī. Amat victōria cūram. Suum quisque locum gnāviter tueātur. Tū mihi cōnsiste ā tergō, exceptūrus pilam, sī mē trānsvolet. Tū isthīc observā, repulsūrus hūc ab adversāriīs revolantem.
Nicolaus
Nē musca quidem hāc praetervolārit impūnē.
Hieronymus
Agite bonīs avibus; mittite pilam in tēctum. Quī mīserit nihil praefātus, frūstrā mīserit.
Nicolaus
Hem, accipe igitur.
Hieronymus
Mittitō. Sī mīseris extrā līneās, aut īnfrā suprāve tēctum, vestrō damnō fuerit, aut certē nōbīs fraudī esse nōlim. Tū sānē parum commodē mittis.
Nicolaus
Tibi quidem; at nōbīs commodē.
Hieronymus
Ut mīserīs, ita remittam. Pār parī referam. Sed praestat ingenuē lēgitimēque lūdere.
Nicolaus
In lūdō pulchrum est arte vincere.
Hieronymus
Fateor; atque etiam in bellō. Sed habet utraque pars suās lēgēs. Et sunt artēs illīberālēs.
Nicolaus
Crēdō, plūrēs septem. Sīgnā terminum testulā, aut rudere, aut, sī māvīs, pileō tuō.
Hieronymus
Tuō mālim.
Nicolaus
Rursus accipe pilam.
Hieronymus
Mitte. Pōne notam.
Nicolaus
Habēmus duōs terminōs satis longīnquōs.
Hieronymus
Utcunque; sed tamen vincibilēs.
Nicolaus
Plānē vincibilēs, sī nēmō repugnet.
Hieronymus
Euge, priōrem mētam praetercurrimus. Vīcimus quīndecim. Heus, praebēte vōs virōs: vīcerāmus et hīc, sī tū tuō cōnstitissēs locō. Sumus igitur parēs.
Nicolaus
Nōn diū futūrī. Vīcimus trīgintā, vīcimus quadrāgintā quīnque.
Hieronymus
Sēstertia?
Nicolaus
Nōn.
Hieronymus
Quid igitur?
Nicolaus
Numerōs.
Hieronymus
Quō pertinent numerī, sī nihil est, quod numerēs?
Nicolaus
Noster hic lūdus est.
Hieronymus
Praepro pere tū quidem ante victōriam canīs triumphum. Vīdī, quī vincerent ab hōc numerō, quī nihil habēbant. Varia est, ut Mārtis, ita lūsūs ālea. Habēmus trīgintā. Iam rursus parer sumus.
Nicolaus
Nunc sēriō rēs agitur. Euge, successit: habēmus potiōrēs.
Hieronymus
Nōn diū habitūrī. Dixin'? Rursum aequālī fortūnā sumus.
Nicolaus
Diū nūtat fortūna, velut anceps, utrīs velit addīcere victōriam. Ō fors fortūna, sī nōbīs fāveris, dabimus tibi marītum. Euge, audīvit vōtum. Penēs nōs est huius certāminis victōria. Pōne notam crētāceam, nē excidat.
Hieronymus
Iam appetit vespera, et sūdātum est satis: praestat ā lūdendō dēsistere, nē quid nimis. Supputēmus lucrum.
Nicolaus
Nōs ēvīcimus trēs drachmās, vōs duās. Restat igitur ūna ad compōtātiunculam. Sed interim, quis solvet pretium pilārum?
Hieronymus
Omnēs ex aequō, prō suā quisque portiōne. Nam lucrum exīlius est, quam ut inde possit aliquid dēcīdī.